Liber contra Constantium imperatorem 8.1
Martyrum Reliquiae venerandae: earum virtus. --Plus crudelitati vestrae, Nero, Deci, Maximiane, debemus. Diabolum enim per vos vicimus.
PL 10, 584A殉教者たちの遺物は尊ばれるべきこと、その力。――ネロ、デキウス、マクシミアヌスよ、我々は諸君の残酷さにいっそう多くを負っている。実に我々は、諸君を通して悪魔に勝ったのである。
Liber contra Constantium imperatorem 8.2
Sanctus ubique beatorum Martyrum sanguis exceptus est, et veneranda ossa quotidie testimonio sunt: dum in his daemones mugiunt, dum aegritudines depelluntur, elevari sine laqueis corpora, et suspensis pede feminis vestes non defluere in faciem, uri sine ignibus spiritus, confiteri sine interrogatione vexatos, agere omnia non minus cum profectu examinantis, quam incremento fidei.
PL 10, 584A幸いなる殉教者たちの聖なる血はいたるところで受けられ、尊ぶべき骨は日々証しとなっている。その骨のもとで、悪霊たちが吼え、病が追い払われ、体が縄なしに持ち上げられ、足で吊るされた女たちの衣が顔に垂れ下がらず、霊が火なしに焼かれ、苦しめられた者たちが尋問なしに告白し、すべてが、尋問する者の進歩に劣らず、信仰の増大とともに行われる。
Liber contra Constantium imperatorem 8.3
At tu, omnium crudelium crudelissime, damno majore in nos, et venia minore desaevis. Subrepis nomine, blandimento occidis, specie religionis impietatem peragis, Christi fidem Christi mendax praedicator exstinguis.
PL 10, 585Aしかしあなたは、残酷な者すべてのうち最も残酷な者として、我々にいっそう大きな損害を与え、いっそう小さな赦しをもって荒れ狂う。名を借りて忍び寄り、甘言によって殺し、信仰の外見をまとって不敬虔を行い、キリストの偽りの宣教者として、キリストの信仰を消し去る。
Liber contra Constantium imperatorem 8.4
Non relinquis saltem miseris excusationes, ut aeterno judici suo poenas et aliquas laniatorum corporum perferant cicatrices, ut infirmitas defendat necessitatem.
PL 10, 585Aあなたは、哀れな者たちに、せめて弁解すら残さない。彼らが自分たちの永遠の裁き手に、刑罰と、切り裂かれた体の幾つかの傷跡とを差し出し、弱さが必然性を弁護するということすら、許さない〔ut … perferant … ut infirmitas defendat necessitatem の構文は定かでない。non relinquis の内容を述べる節と取った〕。
Liber contra Constantium imperatorem 8.5
Scelestissime mortalium, omnia persecutionis mala ita temperas, ut excludas et in peccato veniam, et in confessione martyrium.
PL 10, 585A人間のうち最も極悪な者よ、あなたは迫害のあらゆる悪をこのように調整し、罪のうちにも赦しを、告白のうちにも殉教を、排除する。
Liber contra Constantium imperatorem 8.6
Sed haec ille pater tuus artifex humanarum mortium docuit, vincere sine contumacia, jugulare sine gladio, persequi sine infamia, ordire sine suspicione, mentiri sine intelligentia, profiteri sine fide, blandiri sine bonitate, agere quod velis, nec manifestare quae velis.
PL 10, 585Aしかし、これらのことは、あなたの父〔悪魔〕、人間の死の考案者が教えたのである。頑固さなしに勝つこと、剣なしに喉を切ること、悪名なしに迫害すること、疑われずに企てること、理解されずに偽ること、信仰なしに宣言すること、善意なしに甘言を弄すること、望むことを行いつつ、望むことを明かさないこと。