ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber contra Constantium imperatorem

Caput XVIII 第XVIII章

Hilary of Poitiers · Liber contra Constantium imperatorem · PL 10, 595B · 4 sectiones

Liber contra Constantium imperatorem 18.1

1

Natura unum. --Sed similitudo tibi placet; ne audias, Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ?

PL 10, 595B

本性において一つである。――しかし、あなたは類似が気に入っている。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)を聞かないためにか。

Liber contra Constantium imperatorem 18.2

2

Numquid et hoc quod unum sumus, in quo neque unio, neque diversitas relinquebatur, calumniantibus rursum Judaeis quod se per hoc dictum Deum faceret, Dominus denegavit, dicens: Si non facio opera Patris mei, nolite mihi credere: sin autem facio, et non vultis mihi credere, vel operibus meis credite, quia Pater in me est, et ego in Patre (Ibid., 37, 38) ?

PL 10, 595B

「我々は一つである」というこのこと――そこには合一も相違も残されていなかった――を、ユダヤ人たちが、これによって自分を神としたと再び中傷したとき、主は次のように言って否定したであろうか。「もし私が私の父の業を行わないなら、私を信じるな。しかし、もし行っていて、なお汝らが私を信じようとしないなら、せめて私の業を信じよ。父が私のうちにあり、私が父のうちにあるからである」(ヨハネ10:37–38)。

Liber contra Constantium imperatorem 18.3

3

Quid rogo aequalitati Dei deest? An opus? an natura? an professio? Nam Pater in me est, et ego in Patre (Ib., 38) . aequalitas est: quae vicissitudinem aequalitatis expressit, dum inesse atque esse commune est.

PL 10, 595B

神の等しさに何が欠けているのか、私は問う。業か、本性か、宣言か。実に、「父は私のうちにあり、私は父のうちにある」(ヨハネ10:38)。それは等しさであり、内にあることと在ることとが共有されている以上、等しさの相互性を言い表しているのである。

Liber contra Constantium imperatorem 18.4

4

Opera vero patris sui facere, non aliud est, quam virtutem in se paternae divinitatis operari. Unum vero quod sunt, hoc est non aequalitatem abnuere, sed incremento intelligentiae fidem aequalitatis instruere.

PL 10, 595C

実に、自分の父の業を行うとは、父の神性の力が自分のうちに働くこと以外の何ものでもない。彼らが「一つ」であるとは、等しさを拒むことではなく、理解が深まるにつれて、等しさの信仰を確立することである。