Liber contra Constantium imperatorem 31.1
Ex num. 20. Sed te, quisquis es, investigabilia sectantem, et divinorum secretorum atque virtutum gravem arbitrum consulo, ut mihi imperito, et tantum de omnibus Deo ut sunt ab eo dicta credenti, rationem saltem facti istius afferas.
PL 10, 604C同書第20節から。しかし、汝が何者であれ、探りえないものを追い、神的な秘密と力の重々しい判定者となっている汝に、私は求める。無知であり、すべてについて、神が語ったとおりに神を信じるだけの私に、せめてこの事柄の理を示してほしい。
Liber contra Constantium imperatorem 31.2
Dominum audio, et quia his credo quae scripta sunt, scio jam post resurrectionem frequenter videndum se in corpore praebuisse multis non credentibus; certe Thomae non nisi contrectatis ejus vulneribus credituro, sicut ait: Nisi videro in manibus ejus figuram clavorum, et misero digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam (Joan. XX, 25) .
PL 10, 604C私は主の言葉を聞き、書かれていることを信じるので、復活ののち、主が多くの信じない者たちに、体をもってしばしば見られるよう身を差し出したことを知っている。ことにトマスは、その傷に触れなければ信じようとしなかった。こう言っている。「私が彼の手に釘の形を見、私の指を釘の場所に入れ、私の手を彼の脇腹に入れなければ、私は信じない」(ヨハネ20:25)。
Liber contra Constantium imperatorem 31.3
Dominus se ad omnem intelligentiae nostrae imbecillitatem accomodat, et dubitationi infidelium satisfacturus, arcanum virtutis invisibilis operatur: facti rationem, quisquis eris coelestium rerum scrutator, expone.
PL 10, 604C主は、我々の理解力のあらゆる弱さに合わせ、信じない者たちの疑いを満たそうとして、見えない力の秘密を働かせる。天上のことの探究者となる汝が何者であれ、この事柄の理を説明せよ。
Liber contra Constantium imperatorem 31.4
Erant discipuli inclusi, et secreto post passionem Domini conjuncti consederant. Dominus Thomae fidem propositis conditionibus confirmaturus assistit, palpandi corporis, et contrectandi vulneris obtulit facultatem: et utique qui compunctus recognoscendus sit, necesse est ut corpus in quo est compunctus attulerit.
PL 10, 605A弟子たちは閉じ込められ、主の受難のあと、ひそかに集まって座っていた。主は、トマスの信仰を、提示した条件によって確かなものにしようとして、そばに立ち、体に触れ、傷に触れる機会を差し出した。そして、当然、刺し貫かれた者として認められるべき者は、そこで刺し貫かれた体を、持ち来たらなければならない。
Liber contra Constantium imperatorem 31.5
Quaero ergo per quas clausae domus partes sese corporeus intulerit. Diligenter enim Evangelista expressit, dicens: Venit Jesus januis clausis, et stetit in medio discipulorum suorum (Ibid., 26) .
PL 10, 605Aそれゆえ私は問う。閉ざされた家のどの部分を通って、体をもつ者が入ったのか。福音書記者が、注意深く言い表しているからである。「イエスは戸が閉まっているのに来て、弟子たちの真ん中に立った」(ヨハネ20:26)。
Liber contra Constantium imperatorem 31.6
An constructa parietum penetrans, solidam lignorum naturam impenetrabilem transcurrit? Stetit namque corporeus, non simulatus aut fallax. Sequantur ergo oculi mentis tuae penetrantis ingressum, et cum eo clausam domum intelligentiae tuae visus introeat.
PL 10, 605A壁の構造物を貫き、貫きえない木材の堅い本性を通り抜けたというのか。彼は体をもって立ったのであって、見せかけでも偽りでもなかった。それゆえ、貫いて入るその入り込みに、汝の心の目が従うがよい。そして、汝の理解の視線が、彼とともに閉ざされた家に入るがよい。
Liber contra Constantium imperatorem 31.7
Integra sunt omnia et obserata: sed ecce assistit medius, cui per virtutem suam universa sunt pervia. Invisibilibus calumniaris: ego a te visibilium exposco rationem.
PL 10, 605Bすべては損なわれず、閂がかけられている。しかし見よ、彼は真ん中に立つ。その力によって、すべては彼に対して通り抜けうるのである。汝は見えないものに言いがかりをつける。私は、汝に、見えるものの理を求める。
Liber contra Constantium imperatorem 31.8
Nihil cedit ex solido, neque per naturam suam aliquid tamquam lapsu insensibili ligna et lapides admittunt. Corpus Domini a sese non deficit, ut sese resumat ex nihilo: et unde qui assistit in medio est?
PL 10, 605B堅いものから何も退かず、木材も石も、その本性によって、感じられぬ滑りのようにして何かを受け入れることはない。主の体は自らから欠けて、無から自らを取り戻すのでもない。では、真ん中に立っている者は、どこから来たのか。
Liber contra Constantium imperatorem 31.9
Cedit ad haec et sensus et sermo, et extra rationem humanam est veritas facti. Idcirco ergo ut de nativitate fallimus, ita et de ingressu Domini mentiamur.
PL 10, 605Bこれらのことには、感覚も言葉も屈し、事実の真理は人間の理性の外にある。それならば、誕生について我々が欺くのと同じように、主の入り込みについても偽ろう。
Liber contra Constantium imperatorem 31.10
Dicamus factum non fuisse, quia intelligentiam facti non apprehendimus: et cessante sensu nostro, facti ipsius cesset effectus. Sed mendacium nostrum facti fides vincit. Adstitit Dominus clausa domo in medio discipulorum: et Filius est natus ex Patre.
PL 10, 605B事は起こらなかったと言おう。その事の理解を我々は捉えないからである。そして、我々の感覚が止まるなら、その事そのものの結果も止むがよい。しかし、我々の偽りに、事実の確かさが勝つ。主は、家が閉ざされているのに、弟子たちの真ん中に立った。そして、子は父から生まれた。
Liber contra Constantium imperatorem 31.11
Noli negare quod steterit, quia per intelligentiae infirmitatem consistentis non consequaris introitum: noli nescire quod ab ingenito et perfecto Deo patre unigenitus et perfectus filius Deus natus sit, quia sensum et sermonem humanae naturae virtus generationis excedat.
PL 10, 605C彼が立ったことを否定するな。汝の理解の弱さのために、立つ者の入り方を把握できないからといって。生まれざる完全な神なる父から、独り子で完全な、子なる神が生まれたことを、知らずにいるな。生成の力は、人間の本性の感覚と言葉を超えるからである。