Liber contra Constantium imperatorem 33.1
Ex lib. II de Trin. n. 9. Cesset dolor querelarum. Nam te, quisquis es qui haec requires, non revoco in excelsum, non in amplitudinem tendo, non deduco in profundum. Nonne aequanimiter ignorabis Creatoris nativitatem, ignorans originem creaturae?
PL 10, 606B『三位一体論』第2巻第9節から。嘆きの苦しみは止むがよい。実に、これらを探求する汝が何者であれ、私は汝を高みへ呼び戻すのでも、広がりへ引っ張るのでも、深みへ導くのでもない。汝は、被造物の起源を知らない以上、創造主の誕生を知らないことを、平静に受け入れるのではないか。
Liber contra Constantium imperatorem 33.2
Hoc saltem requiro, sentisne te genitum, et quae ex te generentur intelligis? Non quaero, sensum unde hauseris, vitam unde sortitus sis, intelligentiam unde adeptus sis, quale sit quod in te est, odor, sensus, visus, auditus; certe nemo quod facit nescit: quaero unde ista his quos generas indulgeas, qualiter sensum inseras, oculos accendas, cor affigas.
PL 10, 606B少なくともこれを私は問う。汝は自分が生み出されたと感じているか。そして、汝から生まれるものを理解しているか。私は、汝が感覚をどこから汲み取ったか、命をどこから割り当てられたか、理解をどこから得たか、汝のうちにあるもの、嗅覚、感覚、視覚、聴覚がどのようなものかを、尋ねているのではない。確かに、自分のすることを知らない者はいない。私が尋ねるのは、汝が生む者たちに、これらをどこから与え、どのように感覚を植え込み、目を灯し、心を据えるのか、である。
Liber contra Constantium imperatorem 33.3
Haec, si potes, enarra. Habes ergo quod nescis, et tribuis quae non intelligis: aequanimiter imperitus in tuis, insolenter in Dei rebus ignarus.
PL 10, 606Cこれを、できるなら、語ってみよ。汝は、知らないものを持ち、理解しないものを授けている。自分のことについては平静に無知であり、神の事柄については不遜に無知である。