ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber contra Constantium imperatorem

Caput XXIII 第XXIII章

Hilary of Poitiers · Liber contra Constantium imperatorem · PL 10, 598A · 9 sectiones

Liber contra Constantium imperatorem 23.1

1

Constantii in fide inconstantia. --Hoc nunc a te, Constanti, requiro, in qua tandem fide credas. Pergo enim nunc per demutationis tuae tempora, quibus usque in imum blasphemiae tuae barathrum descendens, per gradus praecipites cucurristi.

PL 10, 598A

信仰におけるコンスタンティウスの不安定さ。――コンスタンティウスよ、私はいまあなたに求める。あなたはいったいどの信仰で信じているのか。私はいま、あなたの変転の時期をたどって進む。その時期、あなたは自らの冒瀆の底なしの淵へと降り、険しい段を駆け下りた。

Liber contra Constantium imperatorem 23.2

2

Namque post primam vere fidem synodi Nicaenae, congregato rursum (an. 341) Antiochiae concilio, fidem tibi renovas. Sed accidit tibi, quod imperitis aedificatoribus, quibus sua semper displicent, accidere solet: ut semper destruas, quod semper aedifices.

PL 10, 598B

実に、ニカイア会議の真の最初の信仰ののち、(341年)アンティオキアで会議がふたたび招集されると、あなたは信仰を新たにする。しかしあなたには、自分のしたことが常に気に入らない未熟な建築者たちにいつも起こることが起こった。すなわち、あなたは、つねに建てるものをつねに壊すのである。

Liber contra Constantium imperatorem 23.3

3

Ac ne me iniquum voluntatis tuae judicem arguas, quid tibi in eadem Encaeniorum fide displiceat renuntiabo.

PL 10, 598B

そして、私があなたの意志の不当な裁き手だと非難されないように、あなたが同じ奉献の信仰のうち何に不満なのかを、告げよう。

Liber contra Constantium imperatorem 23.4

4

Ni me fallit, illud quod tuum est: « Qui generatus est ex Patre, Deum de Deo, totum de toto, unum de uno, perfectum a perfecto, regem de rege, inconvertibilem, divinitatis essentiaeque, virtutis et gloriae incommutabilem imaginem. » His quidem ego, intra Nicaeam scripta a patribus fide fundatus manensque, non egeo: sed tamen haec tu emandando rescindis, ac sine fidei meae damno tibi requiris perfidiae occasionem.

PL 10, 598B

私の思い違いでなければ、あなたのものは次のものである。「父から生まれた者、神からの神、全体からの全体、一つからの一つ、完全からの完全、王からの王、不変であり、神性と本質、力と栄光の、変わることのない像」。私は、ニカイアで父たちによって書かれた信仰の上に据えられ、そこにとどまっているので、これらを必要としない。しかしそれでもあなたは、これらを訂正することで〔底本は emandando。emendando と読む〕取り消し、私の信仰に損害を与えることなく、自分の不信のための機会を求めている。

Liber contra Constantium imperatorem 23.5

5

Post synodum deinde Sardicensem (an. 347) , omnem rursum adversum Photinum (an. 351) Sirmium catholicae doctrinae tuae commoves curam.

PL 10, 599A

それから、サルディカ会議(347年)ののち、あなたはふたたび、フォティヌスに対して(351年)、あなたの公同の教えへの配慮のすべてを、シルミウムで動かす。

Liber contra Constantium imperatorem 23.6

6

Sed tibi statim hoc, quod utraque fide continebatur, exhorret: « Eos autem, qui dicunt de non exstantibus esse Filium Dei, vel ex alia substantia, et non ex Deo, et quod erat aliquando tempus aut saeculum quando non erat, alienos novit sancta et catholica Ecclesia. » Tuis ipsis dissides, et adversus tuos hostis rebellas.

PL 10, 599A

しかし、両方の信仰に含まれていたこの箇所は、たちまちあなたには恐ろしくなる。「存在しないものから神の子が出た、あるいは別の実体から出て神から出たのではない、あるいは彼が存在しなかった時または世があった、と言う者たちを、聖なる公同の教会はよそ者と見なす」。あなたは、自分の者たちとさえ不和になり、自分の者たちに敵対して謀反を起こす。

Liber contra Constantium imperatorem 23.7

7

Novis vetera subvertis, nova ipsa rursum innovata emendatione rescindis, emendata autem iterum emendando condemnas.

PL 10, 599B

あなたは新しいものによって古いものを覆し、その新しいものそのものを、ふたたび新たにした訂正によって取り消し、訂正されたものを、さらにもう一度訂正することで断罪する。

Liber contra Constantium imperatorem 23.8

8

Suscipis etiam adversum deliramenta Osii et incrementa Ursacii ac Valentis, emendationum tuarum damnationes: sed mox emendanda tua omnia esse, vel potius damnanda constituis.

PL 10, 599B

あなたはまた、オシウスの錯乱とウルサキウスおよびウァレンスの増長に対して、自分の訂正への断罪をも受け入れる〔この文の構文は定かでない。字義どおり訳した〕。しかしやがて、あなたのものはすべて訂正されるべきである、というよりむしろ断罪されるべきである、と定める。

Liber contra Constantium imperatorem 23.9

9

Offenderis enim his paucis inimicissimis tibi verbis: « Et si quis seniorem tempore Patrem dicat Filio esse unigenito, juniorem autem Filium Patre, anathema sit. »

PL 10, 599B

実に、あなたは、あなたにとって最も敵対的なこの少数の言葉に躓く。「もし、父は独り子である子よりも時間において年長であり、子は父よりも年少であると言う者がいれば、その者はアナテマであれ。」