Liber contra Constantium imperatorem 28.1
Ex lib. II de Trin., num. 6. Pater est, ex quo omne quod est consistit. Ipse in Christo et per Christum origo omnium.
PL 10, 603A『三位一体論』第2巻第6節から。父とは、存在するすべてのものがそれに由来して成り立つ者である。彼自身が、キリストにおいて、キリストを通して、万物の起源である。
Liber contra Constantium imperatorem 28.2
Caeterum esse ejus in sese est: non aliunde quod est sumens, sed id quod est, ex se atque in se obtinens; infinitus, quia non ipse in aliquo, sed intra eum omnia; semper extra locum, quia non continetur in loco; semper ante aevum, quia tempus ab eo est.
PL 10, 603Bしかし、彼の存在は彼自身のうちにある。あるところのものを他から得るのではなく、あるところのものを自らから、自らのうちに保つ。無限であるのは、彼自身がどこかのうちにあるのではなく、万物が彼のうちにあるからである。常に場所の外にあるのは、場所に含まれないからである。常に時の全体に先立つのは、時が彼から出るからである。
Liber contra Constantium imperatorem 28.3
Curre sensu si quid ei putas ultimum esse, eum semper invenies: quia cum semper intendas, semper est quod intendas. Semper autem locum ejus intendere ita tibi est, ut ei esse sine fine est. Sermo in eo deficiet, non natura claudetur.
PL 10, 603B何か彼に終わりがあると思うなら、思考で走ってみよ。あなたは常に彼を見いだすであろう。あなたが常に思いを向ける以上、常に思いを向けるべきものがあるからである。彼の場所へと常に思いを向けることは、あなたにとって、彼が終わりなく存在することと同じである。言葉は彼について尽き、本性は閉ざされない。
Liber contra Constantium imperatorem 28.4
Iterum revolve tempora, esse semper invenies: et cum calculi numerus in sermone defecerit, Deo tamen semper esse non deficit. Intelligentiam commove, et totum mente complectere; nihil tenes. Totum hoc habet reliquum, reliquum autem hoc semper in toto est.
PL 10, 603Bもう一度、時をたどり返せ。あなたは、常に存在することを見いだすであろう。そして、数え上げの数が言葉において尽きても、神にとって存在することは尽きることがない。理解を動かし、心で全体を抱えよ。あなたは何も捕らえていない。この全体には残りがあり、その残りは常に全体のうちにある。
Liber contra Constantium imperatorem 28.5
Ergo neque totum est, cui reliquum est; neque reliquum est, cui est omne quod totum est. Reliquum enim, portio est; omne vero, quod totum est. Deus autem et ubique est, et totus ubique est.
PL 10, 603Cそれゆえ、残りのあるものは全体ではなく、全体であるすべてを持つものには、残りはない。実に、残りは部分であり、全体であるものはすべてである。神はどこにでもあり、全体としてどこにでもある。
Liber contra Constantium imperatorem 28.6
Ita regionem intelligentiae excedit, extra quem nihil est, et cujus est semper ut semper sit. Haec veritas est sacramenti Dei, hoc imperspicabilis naturae nomen in Patre.
PL 10, 603Cこうして、その外には何もないこの者は、理解の領域を超える。彼の存在は、常にあるためのものである。これが神の秘義の真理であり、これが、父における見通しがたい本性の名である。
Liber contra Constantium imperatorem 28.7
Deus invisibilis, ineffabilis, infinitus: ad quem et eloquendum sermo sileat, et investigandum sensus hebeat, et complectendum intelligentia coarctetur.
PL 10, 603C神は、見えず、言い表しえず、無限である。彼を語ろうとして言葉は沈黙し、探ろうとして感覚は鈍り、抱えようとして理解は狭められる。