ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber contra Constantium imperatorem

Caput XXII 第XXII章

Hilary of Poitiers · Liber contra Constantium imperatorem · PL 10, 597B · 5 sectiones

Liber contra Constantium imperatorem 22.1

1

Filii praelata aequalitate similitudo potest praedicari. --Sed vereris, ne aequalem dicens, innascibilem significes?

PL 10, 597B

等しさが先に立てられたなら、子の類似は宣べ伝えられうる。――しかしあなたは、「等しい」と言うことで、生まれざる者を意味してしまうのを恐れているのか。

Liber contra Constantium imperatorem 22.2

2

Sed verum intellige, quod hinc aequalis Deo esse intellectus est, quia sibi proprium Deum professus est esse; et protestari patrem sibi proprium Deum esse, nativitatis demonstratio est.

PL 10, 597B

しかし真実を理解せよ。彼が神と等しいと理解されるのは、神を自分に固有のものとして宣言したからであり、父が自分に固有の神であると証言することは、誕生の表示なのである。

Liber contra Constantium imperatorem 22.3

3

Mihi quidem similitudo, ne unioni detur occasio, sancta est: sed tibi a me non concedenda est: quia aequalem eumdem, et similem postea pie fatebor.

PL 10, 598A

私にとって、類似は、合一に機会が与えられないためには、聖なるものである〔unio が何を指すかは定かでない。父と子を一つに混同する合一の意と取れる〕。しかし、それは私からあなたに認められてはならない。私は、彼を等しい者として、そのあとで似た者として、敬虔に告白するからである。

Liber contra Constantium imperatorem 22.4

4

Similem autem Patri, similem quoque et Deo, religiose praedicabo; similem vero ita, ut similitudini hoc dictum semper anteferam: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) : tu autem his omnibus contradicis, quia similitudinem excusatione defendis.

PL 10, 598A

私は、父に似ている、神にも似ている、と敬虔に宣べ伝えるであろう。ただし、類似という語には、常に「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)という言葉を先立たせる仕方で。しかしあなたは、これらすべてに反対する。言い訳をもって類似を擁護するからである。

Liber contra Constantium imperatorem 22.5

5

Negas Filium per nativitatem, negas Deum per naturam, negas similem per aequalitatem, negas verum per unitatem. Et jam quaero, quid ei relinquas similitudinis, cui nihil ad quod filius est, proprietatis impertias.

PL 10, 598A

あなたは、誕生によって子であることを否定し、本性によって神であることを否定し、等しさによって似ていることを否定し、一体性によって真であることを否定する。そして私はいま問う。子であるゆえの固有性を何ひとつ分け与えない者に、あなたは類似の何を残すのか。