ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber contra Constantium imperatorem

Caput XXVII 第XXVII章

Hilary of Poitiers · Liber contra Constantium imperatorem · PL 10, 602A · 7 sectiones

Liber contra Constantium imperatorem 27.1

1

Ariani mortuis bellum indicunt. Et o quantis ad impietatem proficis incrementis! Et caeteri quidem mortales semper cum vivis bella gesserunt, dum homini ad hominem ultra mortem nihil causae est: tibi vero inimicitiarum nullus est finis.

PL 10, 602A

アレイオス派は死者に戦いを宣する。――そして、ああ、あなたは不敬虔へとどれほどの増大を遂げていることか。他の死すべき者たちは、常に生きている者たちとだけ戦いを交えてきた。人にとって人に対して、死を超えては何の理由もないからである。しかしあなたにとって、敵意には終わりがない。

Liber contra Constantium imperatorem 27.2

2

Receptos enim jam in aeternam quietem patres nostros lacessis, et in decreta eorum perversus irrumpis. Apostolus communicare nos sanctorum memoriis docuit (Rom. XII, 13) : tu eas damnare coegisti.

PL 10, 602A

実に、すでに永遠の安息に迎え入れられた我々の父祖たちを、あなたは攻撃し、邪悪にも彼らの決議に押し入る。使徒は、我々が聖徒たちの記念に与ることを教えた(ローマ12:13)。あなたは、それを断罪するよう強いた。

Liber contra Constantium imperatorem 27.3

3

Estne aliquis hodie aut vivus, aut mortuus, cujus tu dicta non rescideris? Episcopatus ipsos, qui nunc videntur, sustulisti penitus: quia nemo non jam per se damnatus est, et eum, a quo sacerdotium sumpsit, non jam et ipse damnavit.

PL 10, 602A

今日、生きていても死んでいても、あなたが言葉を取り消さなかった者が、いるだろうか。今見えている司教職さえ、あなたは根こそぎ取り去った。だれもがすでに自分自身によって断罪されており、自分に司教職を授けた者を自ら断罪していない者は一人もいないからである。

Liber contra Constantium imperatorem 27.4

4

Cui nunc sanctorum memoriae communicabitur? Anathema tibi trecenti decem et octo convenientes apud Nicaeam episcopi sunt: anathema deinde omnes, qui variis exinde expositionibus adfuerunt.

PL 10, 602B

今や、だれの聖徒の記念に与ることになるのか。ニカイアに集った三百十八人の司教たちは、あなたにとってアナテマである。それから、以後さまざまな信仰の提示に立ち会ったすべての者たちもアナテマである。

Liber contra Constantium imperatorem 27.5

5

Ipse quoque pridem jam mortuus anathema tibi pater tuus est, cui Nicaena synodus fuit curae, quam tu falsis opinionibus infamatam perturbas, et contra humanum divinumque judicium cum paucis satellitibus tuis profanis impugnas.

PL 10, 602B

すでに久しく死んでいるあなたの父〔コンスタンティヌス〕もまた、あなたにとってアナテマである。彼はニカイア会議を気にかけた。あなたは、それを偽りの臆説で汚名を着せて乱し、人間と神の裁きに反して、あなたの少数の涜聖の従者とともに攻撃している。

Liber contra Constantium imperatorem 27.6

6

Sed non licet tibi nunc regno potenti etiam in posterum praejudicare. Exstant enim litterae, quibus id, quod tu criminosum putas, pie tunc esse susceptum docetur.

PL 10, 603A

しかし、今、力ある王権を持つからといって、後の世に対してまで予断を下すことは、あなたには許されない。実に、あなたが有罪と思うことは、そのとき敬虔に受け入れられたのだと教える書簡が、残っているのである。

Liber contra Constantium imperatorem 27.7

7

Audi verborum sanctam intelligentiam, audi Ecclesiae imperturbatam constitutionem, audi patris tui professam fidem, audi humanae spei confidentem securitatem, audi haereticae damnationis publicum sensum, et intellige te divinae religionis hostem, et inimicum memoriis sanctorum, et paternae pietatis haeredem rebellem. Additamentum ex libris de Trinitate.

PL 10, 603A

言葉の聖なる理解を聞け。教会の乱されることのない制定を聞け。あなたの父の宣言した信仰を聞け。人間の希望の確信に満ちた安全を聞け。異端の断罪という公の感覚を聞け。そして、あなたが、神的な信仰の敵であり、聖徒たちの記念の敵であり、父の敬虔の謀反する相続人であることを、悟れ。補遺――『三位一体論』から。