Liber contra Constantium imperatorem 6.1
Hilarius a maledicti suspicione se purgat. --Cesset itaque maledictorum opinio, et mendacii suspicio. Veritatis enim ministros decet vera proferre.
PL 10, 582Aヒラリウスが、悪口の嫌疑から自らを晴らす。――それゆえ、悪口という世評と偽りの嫌疑は止むがよい。真理に仕える者には、真実を語ることがふさわしいからである。
Liber contra Constantium imperatorem 6.2
Si falsa dicimus, infamis sit sermo maledicus: si vero universa haec manifesta esse ostendimus, non sumus extra apostolicam libertatem et modestiam post longum haec silentium arguentes.
PL 10, 582A我々が偽りを言うのであれば、悪口の言葉は恥ずべきものとなれ。しかし、これらすべてが明白であることを我々が示すのであれば、長い沈黙ののちにこれらを告発する我々は、使徒的な自由と慎みの外にはいない。
Liber contra Constantium imperatorem 6.3
Sed temerarium me forte quisquam putabit, quia dicam Constantium antichristum esse. Quisquis petulantiam istud magis quam constantiam judicabit, relegat primum Joannem dixisse ad Herodem, Non tibi licet facere istud (Marc. VI, 18) : sciat a Martyre esse dictum regi Antiocho, Tu quidem iniquus de praesenti vita nos perdis, sed Rex mundi defunctos nos pro suis legibus in aeternam vitam in resurrectione suscitabit (II Mach. VII, 9) : et rursum beata fidelique voce alium increpasse, Potestatem, inquit, inter homines habens, cum sis corruptibilis facis quod vis: noli autem putare genus nostrum a Deo esse derelictum.
PL 10, 582Aしかし、コンスタンティウスは反キリストであると私が言うので、だれかが私を無謀な者だと思うかもしれない。それを不動の心ではなく不遜だと判ずる者は、まず、ヨハネがヘロデに「あなたにはそれをすることが許されない」と言ったことを読み返すがよい(マルコ6:18)。殉教者が王アンティオコスに「あなたは不義の者として、現在の命から我々を滅ぼすが、世界の王は、死んだ我々を、その律法のために、復活において永遠の命へと甦らせるであろう」と言ったことを知るがよい(マカバイ二7:9)。さらにまた、別の者が幸いで信仰に満ちた声で、こう叱責したことも。「人間のあいだで権力を持ちながら、あなたは朽ちる者であって、望むことをする。しかし、我々の民族が神に見捨てられたと思ってはならない。」
Liber contra Constantium imperatorem 6.4
Patienter sustine, et vide magna potestas ipsius qualiter te et semen tuum torquebit (Ibid., 16, 17) . Et quidem ita pueri.
PL 10, 582B「忍耐強く耐えよ。そして、その大いなる力が、あなたとあなたの子孫をどのように苦しめるかを見よ」(マカバイ二7:16–17)。少年たちは、まことにこのように語った。
Liber contra Constantium imperatorem 6.5
At vero foemina nihil minus perfectis et beatis viris locuta est, dicens: Tu vero, qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos, non effugies manum Dei.
PL 10, 582Bしかし女もまた、完全で幸いな男たちに劣らぬことを語った。「あなたは、ヘブライ人に対するあらゆる悪意の考案者となったが、神の手を逃れはしない。」
Liber contra Constantium imperatorem 6.6
Si enim nobis vivis propter increpationem et correptionem Dominus modicum iratus est, sed iterum reconciliabitur servis suis (Ibid., 31 et seqq.) . Non est istud temeritas, sed fides; neque inconsideratio, sed ratio; neque furor, sed fiducia.
PL 10, 583A「我々が生きているあいだ、叱責と矯正のために、主はしばし怒ったが、再びその僕たちと和解するであろう」(マカバイ二7:31以下)。これは無謀ではなく信仰であり、無思慮ではなく理であり、狂気ではなく確信である。