ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber contra Constantium imperatorem

Caput XX 第XX章

Hilary of Poitiers · Liber contra Constantium imperatorem · PL 10, 596A · 4 sectiones

Liber contra Constantium imperatorem 20.1

1

Dolosa est professio, similis secundum Scripturas.-- O Fallax blandimentum tuum! Paleis enim aquas tegis, et foveas cespitibus occultas, et escis laqueos supponis. Satisfacere te ignorantibus putas, quia dicis similem Patri secundum Scripturas.

PL 10, 596A

「聖書に従って似ている」という宣言は欺瞞である。――ああ、あなたの偽りの甘言よ。実にあなたは、水を藁で覆い、穴を芝で隠し、餌の下に罠を仕掛ける。あなたは、「聖書に従って、父に似ている」と言えば、無知な者たちを満足させられると思っている。

Liber contra Constantium imperatorem 20.2

2

Audi etiam nunc impietatis tuae artem. Numquid non pie dicimus hominem similem Deo secundum Scripturas; quia dictum est: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) ? Homo ergo ad imaginem et similitudinem Dei patris et Dei filii est.

PL 10, 596B

あなたの不敬虔の技を、なおいっそう聞くがよい。人が聖書に従って神に似ていると、我々が敬虔に言うことはできないだろうか。「我々の像に、我々の似姿に、人を造ろう」と言われているからである(創世記1:26)。したがって人は、父なる神と子なる神の像と似姿にある。

Liber contra Constantium imperatorem 20.3

3

Et cujusmodi imago est, catholici si requirantur, docebunt. Nunc autem homo ad similitudinem et imaginem Dei conditur: non etiam similitudo intra Patrem et Filium praedicatur.

PL 10, 596B

そして、それがどのような像であるかは、公同の者たちが尋ねられれば、教えるであろう。ところが今、人は神の似姿と像に造られているのであって、父と子のあいだに類似が宣べ伝えられているのではない。

Liber contra Constantium imperatorem 20.4

4

Id enim, quod ait nostram, aequalitatis est demonstratio; dum non differat, cujus in sacramento et imago sit et similitudo.

PL 10, 596B

実に、「我々の」と言われていることは、等しさの表れである。その秘義において、像も似姿も帰するところのものが、異ならない以上は〔cujus の取り方は定かでない。像も似姿も帰する者、と取った〕。