Liber contra Constantium imperatorem 11.1
Gesta lupi. Quid perpessa Alexandria, quid Treviri, quid Mediolanum, quid Roma, quid Tolosana. -- At nunc fructus operum tuorum, lupe rapax, audi. Neque ego alia potius quam quae gesta sunt in Ecclesia refero, aut tyrannidem aliam praeter quam Dei proferam.
PL 10, 587A狼の所業。アレクサンドリアは何を被り、トリーアは何を被り、ミラノは、ローマは、トロサは何を被ったか。――しかし今、貪欲な狼よ、あなたの業の実を聞け。私は、教会において行われたこと以外を報告するのではなく、神に対するもの以外の僭主の支配を持ち出すのでもない〔praeter quam Dei は「神の事柄における」とも取れる。神に対する僭主の支配と解した〕。
Liber contra Constantium imperatorem 11.2
Non queror, quia causam ignoro, sed tamen querela famosa est, jussos a te episcopos non esse, quos condemnare nullus audebat, etiam nunc in ecclesiasticis frontibus scriptos metallicae damnationis titulo recenseri.
PL 10, 587B私は訴えはしない。事の次第を知らないからである。しかしそれでも、あなたによって司教であることを禁じられた者たち――彼らを断罪しようとする者はだれもいなかったのに――が、今なお教会の正面に〔in ecclesiasticis frontibus は「聖職者たちの額に(烙印として)」とも読める〕、鉱山送りの刑の札を付けて書き出され、記録されているという訴えは、広く知られている。
Liber contra Constantium imperatorem 11.3
Adest mecum Alexandria tot concussa bellis, tantum commotarum expeditionum pavens tumultum. Brevius enim adversum Persam, quam adversum eam armis certatum est.
PL 10, 588A私とともにあるのは、これほど多くの戦いに揺さぶられたアレクサンドリアであり、これほど多く動かされた遠征の騒乱を恐れる町である。実に、ペルシア人に対する武力の争いは、この町に対するそれよりも短かったのである。
Liber contra Constantium imperatorem 11.4
Mutati praefecti, electi duces, corrupti populi, commotae legiones, ne ab Athanasio Christus praedicaretur. Taceo de minoribus populis et civitatibus, quibus per totum Orientem aut terror, aut bellum est.
PL 10, 588A長官たちは替えられ、将軍たちは選ばれ、民衆は堕落させられ、軍団は動員された。キリストがアタナシオスによって宣べ伝えられることのないように。東方全体で恐怖か戦争のいずれかのもとにある、より小さな諸民や諸都市については黙っておこう。
Liber contra Constantium imperatorem 11.5
Postquam omnia contulisti arma adversum fidem Occidentis, et exercitus tuos convertisti in oves Christi: fugere mihi sub Nerone licuit.
PL 10, 588Aあなたが西方の信仰に対してあらゆる武器を集め、あなたの軍隊をキリストの羊に向けたのち――ネロのもとでなら、私は逃げることが許されたであろうに〔licuit は直説法で「ネロのもとでは逃げることが許された」とも取れる。反実の含みで訳した〕。
Liber contra Constantium imperatorem 11.6
Aut tu Paulinum beatae passionis virum blandimento sollicitatum relegasti ( an. 353) , et ecclesiam sanctam Trevirorum tali sacerdote spoliasti. Edictis fidem terruisti.
PL 10, 588Aしかしあなたは〔底本は Aut。At と読む〕、幸いなる受難の人パウリヌスを、甘言で誘ったのちに追放し(353年)、聖なるトリーアの教会からそのような司教を奪った。勅令によって信仰を脅かしたのである。
Liber contra Constantium imperatorem 11.7
Ipsum usque ad mortem demutasti exsiliis et fatigasti, extra Christianum quoque nomen relegasti: ne panem aut de horreo tuo sumeret, aut de Montanae Maximillaeque antro profanatum exspectaret. Mediolanensem piissimam plebem quam tu furore terroris tui turbasti!
PL 10, 588A彼を死に至るまで、追放によって場所を替え、疲れさせ、キリスト教徒という名の外にまで追放した。あなたの穀倉からパンを取ることも、モンタノス〔底本は Montanae。ミーニュの注に従い Montani と読む〕とマクシミラの洞穴から涜されたものを待つことも、ないようにと。ミラノの最も敬虔な民を、あなたは、あなたの恐怖という狂気によって、どれほど乱したことか。
Liber contra Constantium imperatorem 11.8
Tribuni tui adierunt sancta sanctorum, et viam sibi omni per populum crudelitate pandentes, protraxerunt de altario sacerdotes. Levius te putas, sceleste, Judaeorum impietate peccasse?
PL 10, 588Bあなたの護民官たちは聖なるものの至聖所に立ち入り、民衆の中を、あらゆる残酷さによって自分たちに道を開きながら、祭壇から司教たちを引きずり出した。極悪の者よ、あなたは、ユダヤ人の不敬虔よりも軽い罪を犯したと思うのか。
Liber contra Constantium imperatorem 11.9
Effuderunt quidem illi Zachariae sanguinem; sed, quantum in te est, concorporatos Christo a Christo discidisti.
PL 10, 589A彼らは確かにザカリアの血を流した。しかしあなたは、あなたにできる限り、キリストと一つの体となった者たちを、キリストから引き離した。
Liber contra Constantium imperatorem 11.10
Vertisti deinde usque ad Romam bellum tuum, eripuisti illinc ( Liberium ) episcopum: et o te miserum, qui nescio utrum majore impietate relegaveris, quam remiseris! Quos tu deinde in ecclesiam Tolosanam exercuisti furores!
PL 10, 589Aそれからあなたは、ローマにまで戦いを向け、そこから司教(リベリウス)を奪い取った。ああ、哀れなあなたよ、私は、あなたが彼を追放したのと送り返したのと、どちらがより大きな不敬虔だったのか分からない。トロサの教会に対しては、あなたはどれほどの狂暴を振るったことか。
Liber contra Constantium imperatorem 11.11
Clerici fustibus caesi, diacones plumbo elisi, et in ipsum, ut sancti mecum intelligunt, in ipsum Christum manus missae. Haec, Constanti, si ego mentior, ovis es: si vero tu peragis, antichristus es.
PL 10, 589A聖職者たちは棒で打たれ、助祭たちは鉛で打ち砕かれ、そして、私とともに聖なる者たちが悟っているとおり、まさにキリストその人に、手が向けられた。コンスタンティウスよ、これらのことを私が偽っているなら、あなたは羊である。しかし実際にあなたが行っているなら、あなたは反キリストである。