ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber contra Constantium imperatorem

Caput XXIV 第XXIV章

Hilary of Poitiers · Liber contra Constantium imperatorem · PL 10, 600A · 4 sectiones

Liber contra Constantium imperatorem 24.1

1

Fides nulla, ubi non una. --Non calumniamur de rescissis, de quibus magis post Nicaenam synodum institutis conquerimur.

PL 10, 600A

信仰は、一つでないところにはない。――我々は、取り消されたものについて言いがかりをつけているのではない。ニカイア会議のあとに制定されたものについて、むしろ嘆いているのである。

Liber contra Constantium imperatorem 24.2

2

Nam etiamsi in his omnibus nihil vitiorum subjacere affirmetur, non tamen causa religiosae voluntatis inesset: quia mali meditatio est, bonorum demutatio; et non necessaria emendatio, perversitatis occasio est.

PL 10, 600A

実に、たとえこれらすべてに何の欠陥も潜んでいないと断言されるとしても、それでも敬虔な意志という理由はそこにはない。善いものを替えることは悪を企むことであり、不必要な訂正は邪悪さの機会だからである。

Liber contra Constantium imperatorem 24.3

3

Taceo cur nostra apud Nicaeam a patribus gesta rescindis; non enim cum his tibi convenit: hoc tantum quaero, cur tua damnas? Fidem enim unam et unum baptisma Apostolus praedicat (Ephes. IV, 5) : jam quidquid apud te praeter fidem unam est, perfidia, non fides est.

PL 10, 600A

あなたがなぜ、ニカイアで父たちによってなされた我々のものを取り消すのかは、黙っておこう。彼らとあなたは一致しないからである。ただ次のことだけを問う。なぜあなたは自分のものを断罪するのか。使徒は、一つの信仰と一つの洗礼を宣べ伝えている(エフェソ4:5)。したがって、あなたのもとで一つの信仰の外にあるものは何であれ、不信であって信仰ではない。

Liber contra Constantium imperatorem 24.4

4

Nam qui fidem emendando condemnas, damnationem fidei esse constituis; dum apud te aboletur per alteram, quae per alteram rursus abolenda est.

PL 10, 600A

実に、信仰を訂正することで断罪するあなたは、信仰の断罪を制定しているのである。あなたのもとでは、一つの信仰が別の信仰によって廃され、その別の信仰もまた別の信仰によって廃されねばならないのだから。