ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber contra Constantium imperatorem

Caput XII 第XII章

Hilary of Poitiers · Liber contra Constantium imperatorem · PL 10, 590A · 6 sectiones

Liber contra Constantium imperatorem 12.1

1

De Seleuciae synodo. --Nunc quia haec, quae conscientia publica tenentur, non magis a me maledicta sunt dicta quam vera; si cui in Christo reliqua spes est, si quis judicii diem metuit, si quis diabolo renuntiavit, si quis se regeneratum in vitam recordatur, accipiat quae dico, et de his judicio, quo in se judicandum est, judicet.

PL 10, 590A

セレウキアの会議について。――さて、公の良心が保持しているこれらのことは、私によって語られた悪口であるよりも、真実である。もしキリストにあってなお望みが残る者があるなら、もし審判の日を恐れる者があるなら、もし悪魔を捨てた者があるなら、もし命へと再生された自分を思い起こす者があるなら、私の語ることを受け取り、これらについて、自分自身が裁かれるであろうその判断によって、判断するがよい。

Liber contra Constantium imperatorem 12.2

2

Quae enim dicturus sum, non aliunde cognovi: sed ipse audivi, et praesens adfui cum gerebantur. In Christo itaque non mentior, quia discipulus veritatis, testis quoque nunc veritatis.

PL 10, 590A

実に、私が語ろうとすることは、他から知ったのではない。私自身が聞き、事が行われたときに居合わせたのである。それゆえ私はキリストにあって偽らない。私は真理の弟子であり、今はまた真理の証人でもあるからである。

Liber contra Constantium imperatorem 12.3

3

Assisto ( die 27 Sept. an. 359) Orientalium in Seleucia synodo, ubi reperi tantum blasphemorum, quantum Constantio placebat.

PL 10, 590A

私は(359年9月27日)セレウキアでの東方の人々の会議に出席し、そこでコンスタンティウスの意にかなうだけの冒瀆者たちを見いだした。

Liber contra Constantium imperatorem 12.4

4

Nam prima secessione in ea deprehendi, ut centum et quinque episcopi homoeusion, id est, similis essentiae praedicarent, et decem et novem anomoeusion, id est dissimilis essentiae, profiterentur, et soli Aegyptii praeter Alexandrinum haereticum ( Georgium ) homousion constantissime obtinerent.

PL 10, 590A

実に、そこでの最初の分離の際、私は次のことを見いだした。百五人の司教がホモイウシオス(類似実体)、すなわち本質において似たものを説き、十九人がアノモイウシオス、すなわち本質において似ていないものを宣言し、アレクサンドリアの異端者(ゲオルギオス)を除くエジプトの人々だけが、ホモウシオス(同一実体)を最も堅く保っていた。

  • ホモウシオス(ὁμοούσιος、ラテン語 homousion/unius substantiae)=「同一実体の」。ニカイア信条(325年)が、子は父と「同一実体」であると告白した語。子が父と同じ一つの実体をもつことを言う。聖書に無い語であり、父と子の区別を消す(サベリオス的な)理解を招くとして、東方の多くの司教に警戒された。
  • ホモイウシオス(ὁμοιούσιος、ラテン語 homoeusion/similis substantiae)=「類似実体の」。350年代に、アンキュラのバシレイオスら東方の司教たちが唱えた語で、子は実体において父に「似ている」と言う。子を被造物とし、父に「似ていない」とする人々(アノモイオイ)を退けつつ、ホモウシオスへの警戒も保つ立場である。ホモウシオスとはギリシア語で一文字(ι)しか違わない。

Liber contra Constantium imperatorem 12.5

5

Cogente ( Concilii 3º die ) itaque Leona Comite, in unum omnes congregati sunt. Ex his, qui homoeusion praedicabant, aliqui nonnulla pie verbis praeferebant: quod et ex Deo esset, id est, de substantia Dei filius, et semper fuisset.

PL 10, 591A

そこで、(会議の三日目に)伯レオナスが強いたので、全員が一堂に集められた。ホモイウシオスを説いていた者たちのうち何人かは、いくつかの敬虔なことを言葉の上で表明した。すなわち、子は神から出たもの、すなわち神の実体から出たものであり、常に存在した、と。

Liber contra Constantium imperatorem 12.6

6

Qui vero anomoeusion defendebant, nihil nisi profanissimum asserebant: negantes quidquam substantiae Dei simile esse posse, neque de Deo posse exsistere generationem, sed esse Christum creaturam; ita quod creatus est, id ei nativitas deputaretur: ex nihilo autem esse; et idcirco non esse filium, nec Deo similem.

PL 10, 591A

しかしアノモイウシオスを擁護する者たちは、最も涜聖的なこと以外は何も主張しなかった。神の実体に似たものは何もありえず、神から生成が生じることもありえないと否定し、キリストは被造物であって、彼が造られたということがそのまま彼の誕生と見なされる、無から存在する、それゆえ子ではなく、神に似てもいない、と主張したのである。