ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber contra Constantium imperatorem

Caput VII 第VII章

Hilary of Poitiers · Liber contra Constantium imperatorem · PL 10, 583A · 4 sectiones

Liber contra Constantium imperatorem 7.1

1

Constantius Neroni, Decio, etc., confertur. --Proclamo tibi, Constanti, quod Neroni locuturus fuissem, quod ex me Decius et Maximianus audirent: Contra Deum pugnas, contra Ecclesiam saevis, sanctos persequeris, praedicatores Christi odis, religionem tollis, tyrannus non jam humanorum, sed divinorum es.

PL 10, 583A

コンスタンティウスをネロ、デキウスらになぞらえる。――コンスタンティウスよ、私はあなたに向かって声高に言う。ネロに向かって言おうとしたであろうこと、デキウスやマクシミアヌスが私から聞いたであろうことを。「あなたは神に逆らって戦い、教会に対して荒れ狂い、聖なる者たちを迫害し、キリストの宣教者たちを憎み、信仰を取り去る。あなたは僭主、もはや人間のものではなく、神のものの僭主である。」

Liber contra Constantium imperatorem 7.2

2

Haec tibi a me atque illis socia atque communia sunt: at vero nunc propria tua accipe. Christianum te mentiris, Christi novus hostis es: antichristum praevenis, et arcanorum mysteria ejus operaris. Condis fides, contra fidem vivens.

PL 10, 583A

これらは、私の言うところでは、あなたとあの者たちとに共通で共有のものである。しかし今度は、あなたに固有のものを受け取るがよい。あなたはキリスト教徒であると偽る。キリストの新たな敵である。反キリストに先んじて、その秘められた奥義を行っている。あなたは信仰の定式をいくつも作り上げながら、信仰に反して生きている。

Liber contra Constantium imperatorem 7.3

3

Doctor profanorum es, indoctus piorum episcopatus tuis donas, bonos malis demutas. Sacerdotes custodiae mandas, exercitus tuos ad terrorem Ecclesiae disponis, synodos contrahis, et Occidentalium fidem ad impietatem compellis, conclusos urbe (Ariminensi) una minis terres, fame debilitas, hieme conficis, dissimulatione depravas.

PL 10, 583B

あなたは涜聖の者たちの教師であり、敬虔な者たちには無学である。自分の手の者たちに司教職を与え、善き者たちを悪しき者たちと取り替える。司教たちを監禁に付し、軍隊を教会への脅しとして配置し、会議を招集し、西方の人々の信仰を不敬虔へと強いる。一つの都市(アリミヌムの)に閉じ込められた者たちを、脅しで怯えさせ、飢えで弱らせ、冬で疲れ果てさせ、見て見ぬふりで堕落させる。

Liber contra Constantium imperatorem 7.4

4

Orientales autem dissensiones artifex nutris, blandos elicis, fautores instigas: veterum turbator es, profanus novorum es. Omnia saevissima sine invidia gloriosarum mortium peragis. Novo inauditoque ingenii triumpho de diabolo vincis, et sine martyrio persequeris.

PL 10, 584A

東方の不和を、巧みに養い、甘言を弄する者たちを引き出し、支持者たちを煽る。あなたは古きものの攪乱者であり、新しきものについては涜聖の者である。栄光ある死という反感を招くことなく、最も残酷なことをことごとく行う。新奇で前代未聞の才知の凱旋によって、あなたは悪魔に勝り、殉教なしに迫害する。