ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber contra Constantium imperatorem

Caput XVI 第XVI章

Hilary of Poitiers · Liber contra Constantium imperatorem · PL 10, 593B · 6 sectiones

Liber contra Constantium imperatorem 16.1

1

Verba non scripta male vetat Constantius. Ipse admittit non scripta. --Utitur autem etiam nunc, ut in caeteris ante, artis suae consuetudine, ut per recti speciem prava confirmet, et per rationis nomen insana constituat. « Nolo, » inquit, « verba quae non scripta sunt dici. » Hoc tandem rogo quis episcopis jubeat? et quis apostolicae praedicationis vetet formam?

PL 10, 593B

コンスタンティウスは、書かれていない言葉を不当に禁じる。自らは書かれていないものを認めている。――彼は今なお、他の折にもそうであったように、自分の技の習慣を用いて、正しい外見によって邪悪なことを確立し、理という名によって狂気を打ち立てる。「私は、書かれていない言葉が語られることを望まない」と彼は言う。いったいだれが司教たちにそう命じるのか、そしてだれが使徒的宣教の形を禁じるのか、と私は問う。

Liber contra Constantium imperatorem 16.2

2

Dic prius, si recte dici putas: Nolo adversum nova venena novas medicamentorum comparationes, nolo adversum novos hostes, nova bella, nolo adversum novas insidias consilia recentia.

PL 10, 594A

まず、もしそれが正しく言われると思うなら、次のように言うがよい。「新しい毒に対する新しい薬の調合を、私は望まない。新しい敵に対する新しい戦いを、私は望まない。新しい罠に対する新しい策を、私は望まない」と。

Liber contra Constantium imperatorem 16.3

3

Si enim Ariani haeretici idcirco homoeusion hodie evitant, quia prius negaverunt; nonne tu hodie idcirco refugis, ut hi nunc quoque denegent?

PL 10, 594A

実に、アレイオス派の異端者たちが今日ホモイウシオスを避ける〔ミーニュの脚注は、写本によって homousion と読むことを示す〕のが、以前それを否認したからだとするなら、あなたが今日それを避けるのは、彼らが今も否認できるようにするためではないのか。

  • ホモイウシオス(ὁμοιούσιος、ラテン語 homoeusion/similis substantiae)=「類似実体の」。350年代に、アンキュラのバシレイオスら東方の司教たちが唱えた語で、子は実体において父に「似ている」と言う。子を被造物とし、父に「似ていない」とする人々(アノモイオイ)を退けつつ、ホモウシオスへの警戒も保つ立場である。ホモウシオスとはギリシア語で一文字(ι)しか違わない。

Liber contra Constantium imperatorem 16.4

4

Novitates vocum, sed profanas devitare jubet Apostolus (I Tim. VI, 20) : tu cur pias excludis? cum praesertim ab eo dictum sit: Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est (II Tim. III, 16) .

PL 10, 594A

使徒は、新奇な言葉、ただし涜聖のものを避けよと命じる(一テモテ6:20)。あなたはなぜ敬虔なものまで締め出すのか。まして、彼によって、「聖書はすべて神の霊感を受けており、有益である」と言われているのに(二テモテ3:16)。

Liber contra Constantium imperatorem 16.5

5

Innascibilem scriptum nusquam legis: numquid ex hoc negandum erit, quia novum est? Decernis similem Patri Filium. Evangelia non praedicant: quid est quod non refugis hanc vocem? In uno novitas eligitur, in alio submovetur.

PL 10, 594B

あなたは、「生まれざる」が書かれているのをどこにも読まない。それは新しいという理由で否認されなければならないのか。あなたは、子は父に似ていると決定する。福音書はそれを宣べていない。それなのに、なぜあなたはこの語を避けないのか。一方では新しさが選ばれ、他方では退けられる。

Liber contra Constantium imperatorem 16.6

6

Ubi impietatis occasio patet, novitas admittitur: ubi autem religionis maxima et sola cautela est, excluditur.

PL 10, 594B

不敬虔の機会が開けているところでは新しさは容認され、信仰の最大にして唯一の用心があるところでは締め出される。