Liber contra Constantium imperatorem 21.1
De Filio nusquam praedicatur mera similitudo. --De Filio autem nusquam similitudinem reperies. Imaginem autem eum Dei esse Apostolus dicit, sed cum additamento fidei: ne imaginem conformationem sentires.
PL 10, 596C子については、単なる類似は決して宣べ伝えられない。――しかし子について、あなたは類似をどこにも見いださない。使徒は、子を神の像であると言うが、信仰の付加を伴って言う。像を、形の似せたものと考えることのないためである。
Liber contra Constantium imperatorem 21.2
Ait enim: Qui est imago Dei invisibilis (Coloss. I, 15) : ut imago invisibilis Dei, etiam per id quod ipse invisibilis est, invisibilis Dei imago esset.
PL 10, 596C実に、こう言うのである。「見えない神の像である」(コロサイ1:15)。それは、見えない神の像が、自らが見えないということによってさえ、見えない神の像であるようにするためである。
Liber contra Constantium imperatorem 21.3
Similitudinem vero cum imagine ad Deum homini deputavit: ne veritatis esse proprietas existimaretur, cui ad imaginem similitudo esset adjuncta.
PL 10, 597Aしかし、像とともに類似を、神に向けて人に帰した。像に似姿が添えられた者に、真理の固有性があると考えられることのないためである〔この目的節は意味が取りにくく、字義どおり訳した〕。
Liber contra Constantium imperatorem 21.4
Denique ubi ad significationem virtutis aequatur, et similitudo in Filio demonstratur operandi: cum profectus vero intelligentiae praedicatur: tum ita dicitur: Omnia quaecumque facit Pater, eadem et Filius facit similiter (Joan. V, 19) .
PL 10, 597A実に、力の表示のために等しくされ、働きにおける類似が子に示される場合、理解の進展とともに説かれるときには、こう言われる。「父が行うことは何でも、子も同じように行う」(ヨハネ5:19)。
Liber contra Constantium imperatorem 21.5
Facere similiter parum visum est, nisi eadem fierent quae similia fiebant. Atque ita similitudo faciendi pie demonstrata est in eorumdem proprietate factorum.
PL 10, 597A「同じように行う」ということだけでは十分でないと見なされたのは、似たものとして行われていたことが同一のことにならなければならないからである。こうして、行うことの類似は、まさに同じ業の固有性において、敬虔に示された。
Liber contra Constantium imperatorem 21.6
Est autem et similitudo in Domino carnis peccati (Rom. VIII, 2) : sed illi non similitudo carnis est, sed similitudo carnis peccati est: ut quod in forma Dei est, homo sit; quod autem in similitudine carnis peccati est, hominis sit similitudo, dum in hominis statura est, et extra hominis peccatum est.
PL 10, 597Aまた主には、罪の肉の似姿がある(ローマ8:2)。ただし、彼にあるのは肉の似姿ではなく、罪の肉の似姿である。神の形にあるところのものは神であり〔底本は homo sit。ミーニュの注が挙げるコルベール写本・マルタン写本の Deus sit に従う〕、罪の肉の似姿にあるところのものは、人の似姿である。人の身丈のうちにあり、人の罪の外にあるからである。
Liber contra Constantium imperatorem 21.7
Quae ergo callida religionis tuae professio est, similem secundum Scripturas Patri Filium dicere; cum ad imaginem et similitudinem Dei homo tantum factus sit? Quid itaque verbis fallis? Quid arte eludis? Cur non aequalem Deo (hoc enim secundum Scripturas) pie dicis?
PL 10, 597Bそれでは、子は聖書に従って父に似ていると言うことは、あなたの信仰の何という狡猾な宣言であろうか。人間だけが神の像と似姿に造られたというのに。ではなぜ言葉で欺くのか。なぜ技巧でたわむれるのか。なぜ、神と等しいと(これこそ聖書に従っている)敬虔に言わないのか。