Liber contra Constantium imperatorem 29.1
Ex lib. III de Trin., num. 18. Volens itaque Filius hujus nativitatis suae fidem facere, factorum suorum nobis posuit exempla, ut per inenarrabilium gestorum suorum efficientiam de virtute nativitatis inenarrabilis doceremur: cum aqua fit vinum, cum quinque panes, saturatis quinque millibus virorum, excepto sexu et aetate reliqua, replent fragmentis cophinos duodecim.
PL 10, 603C『三位一体論』第3巻第18節から。子は、自らのこの誕生への信を確かなものにしようとして、自らの業の実例を我々に示した。語り尽くしえない自らの業の働きによって、語り尽くしえない誕生の力について教えられるためである。水が葡萄酒となり、また五つのパンが、残りの性と年齢の者〔女と子ども〕を別にして〔reliqua の係りは定かでない。sexu et aetate に掛けて取った〕五千人の男を満腹させたうえで、屑で十二の籠を満たす。
Liber contra Constantium imperatorem 29.2
Res cernitur, et nescitur; fit, et non intelligitur; ratio non apprehenditur, effectus ingeritur. Stultum est autem, calumniam in eo inquisitionis intendere, in quo comprehendi id unde quaeritur per naturam suam non potest.
PL 10, 604A事柄は目に見えるが、知られない。起こるが、理解されない。理は捉えられず、結果が押し付けられる。しかし、探究されるものそのものが、その本性上、捉えられえない事柄において、探究という言いがかりを向けることは愚かである。
Liber contra Constantium imperatorem 29.3
Ut enim inenarrabilis est Pater in eo quod ingenitus est; ita enarrari Filius in eo quod unigenitus est non potest; quia ingeniti est imago qui genitus est. Cum enim sensu atque verbis imaginem apprehendimus, necesse est etiam eum cujus imago est consequamur.
PL 10, 604A実に、父が生まれざる者であるという点で語り尽くしえないように、子も、独り子であるという点で語り尽くされえない。生まれた者は、生まれざる者の像だからである。実に、感覚と言葉によって像を把握するとき、その像がだれの像であるかにも、必然的に及ぶことになる。
Liber contra Constantium imperatorem 29.4
Sed invisibilia persequimur, et incomprehensibilia tentamus, quibus intelligentia ad conspicabiles res et corporeas coarctatur; non erubescimus stultitiae, non nosmetipsos irreligiositatis arguimus, Dei arcanis, Dei virtutibus calumniantes.
PL 10, 604Aしかし我々は、見えないものを追い、把握しえないものを試みる。理解が、目に見える物体的なものに狭められているのに。それでも我々は愚かさを恥じず、神の秘密、神の力に言いがかりをつけて、自分たち自身を不敬虔だと責めることもない。
Liber contra Constantium imperatorem 29.5
Quomodo Filius, et unde Filius, et quo damno Patris, vel ex qua sit portione natus inquirimus. Habueras in exemplo operationum, ut crederes Deum efficere posse, quorum intelligere efficientiam non possis.
PL 10, 604B我々は、どのように子か、何から子か、父のどのような損失によって、あるいはどの部分から生まれたのかを、尋ね求める。汝は、業の実例において、その働きを理解できないものでも神は成しうると信じるための手立てを、持っていたはずである。