Liber contra Constantium imperatorem 13.1
Blasphemiae publice recitatae. --Loquor autem vobis, quod ego ipse recitari in conventu publice audivi, quod praedicante episcopo Antiochiae exceptum habebatur. Haec ergo ita dicta esse ab eo commemorabantur: « Erat Deus, quod est.
PL 10, 591A公に朗読された冒瀆。――さて私は諸君に語る。私自身が集会で公に朗読されるのを聞いたことを。それは、アンティオキアの司教が説教したときに書き留められていたものである。これが彼によって次のように語られたと伝えられていた。「神は、あるところのものとして存在した。」
Liber contra Constantium imperatorem 13.2
Pater non erat, quia neque ei Filius: nam si filius, necesse est ut et femina sit, et colloquium, et sermocinatio, et conjunctio conjugalis verbi, et blandimentum, et postremum ad generandum naturalis machinula. » O miseras aures meas, quae tam funestae vocis sonum audierunt, haec de Deo ab homine dici, et de Christo in ecclesia praedicari!
PL 10, 591A「父は存在しなかった。彼には子が存在しなかったからである。もし子がいるなら、必然的に、女性も、対話も、語り合いも、言葉の夫婦の結合〔verbi の係りは定かでない。字義どおり訳した〕も、甘言も、そして最後には生むための自然の仕掛けも、なければならないからである。」ああ、哀れな私の耳よ、これほど不吉な声の響きを聞いたとは。人間によって神についてこのようなことが語られ、教会でキリストについてこのように宣べられたとは。
Liber contra Constantium imperatorem 13.3
Post multas autem istiusmodi impietates, cum Patrem et Filium ex nominibus potius quam ex natura comparasset, ait: « Quantum enim Filius se extendit cognoscere Patrem, tantum Pater superextendit se ne cognitus Filio sit. » Quibus recitatis, tumultus exortus est.
PL 10, 592Aそして、このような不敬虔を多く述べたのち、彼は父と子を、本性からではなくむしろ名から比較して、こう言った。「実に、子が父を知ろうとどこまで身を伸ばすとしても、父はそれ以上に、子に知られないよう身を伸ばす。」これらが朗読されると、騒ぎが起こった。