ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › Liber contra Constantium imperatorem

Caput XVII 第XVII章

Hilary of Poitiers · Liber contra Constantium imperatorem · PL 10, 594B · 4 sectiones

Liber contra Constantium imperatorem 17.1

1

Scripturae tradunt aequalem Patri Filium. --Sed diabolici ingenii tui fallentem subtilitatem non tacebo. Similem, quod scriptum non est, Patri Filium decernis praedicari: ut aequalem Christum Deum, quod scriptum est, taceas.

PL 10, 594B

聖書は、子が父と等しいと伝える。――しかし私は、あなたの悪魔的な才知の、人を欺く精妙さを黙ってはおくまい。あなたは、書かれていないことであるのに、子が父に似ていると宣べ伝えられるよう決める。それは、書かれていることであるのに、キリストが神と等しいことを、あなたが黙っておくためである。

Liber contra Constantium imperatorem 17.2

2

Domini enim mortis haec causa est: Propter hoc magis Judaei quaerebant eum occidere, quia non solum solvebat sabbatum, sed quod patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo (Joan. V, 18) .

PL 10, 595A

実に、主の死の原因はこれである。「このゆえに、ユダヤ人たちはいっそう彼を殺そうとした。安息日を破っていただけでなく、神を自分の父と呼び、自分を神と等しくしたからである」(ヨハネ5:18)。

Liber contra Constantium imperatorem 17.3

3

Hoc Joannes loquens magna voce proclamabat: ut professus Filius sibi patrem Deum, professus se aequalem esse Deo intelligatur.

PL 10, 595A

ヨハネはこれを語りつつ、大声で宣言していた。子が神を自分の父と宣言したことにより、自分が神と等しいと宣言したと理解されるように、と。

Liber contra Constantium imperatorem 17.4

4

Quod si forte dicis, aequalitatem sibi et Deo negasse Christum, quia dixerit: Non potest Filius ab se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem (Ibid., 19) : memento Christum et respondisse de sabbato, quod violasse arguebatur, ut in hoc ipso Patris in se operantis praeferret auctoritatem, et aequalitatem sibi virtutis honorisque sumpsisse: Omnia quaecumque Pater facit, eadem et Filius facit similiter (Ibidem); et iterum, Ut honorificent Filium, sicut honorificant Patrem (Ibid., 23) : et, Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Ibidem). Si virtus eadem est, si honor idem est; quaero in quo desit aequalitas?

PL 10, 595A

もしあなたが、キリストは「子は、父が行うのを見たことのほかは、自分からは何も行うことができない」と言ったことにより、自分と神との等しさを否定したと言うなら(ヨハネ5:19)、思い起こすがよい。キリストは、違反したと非難された安息日についても答えたのであり、まさにこのことにおいて、自分のうちに働く父の権威を前面に置き、自分に力と栄誉の等しさを取ったのである。「父が行うことは何でも、子も同じように行う」(ヨハネ5:19)。また、「子を、父を敬うように敬うためである」(ヨハネ5:23)。さらに、「子を敬わない者は、子を遣わした父を敬わない」(ヨハネ5:23)。もし力が同じであり、栄誉が同じであるなら、どこに等しさが欠けているのか、私は問う。