ユリウス1世d. 352

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae et monumenta genuina

Epistola VI 第VI通

Pope Julius I · Epistolae et monumenta genuina · PL 8, 922B · 28 sectiones

Epistolae et monumenta genuina 6.0.1

1

Quod semper credidimus, etiam nunc sentimus: experientia enim probat et confirmat, quae quisque auditione audivit.

PL 8, 922B

我々がつねに信じてきたことを、いまもなお思っている。実に、各人が聞き伝えによって聞いたことを、経験が検証し、確証するからである。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.2

2

Verum est enim quod beatissimus magister Gentium Paulus apostolus de se locutus est: Ad experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus (II Cor. XIII) ?

PL 8, 922B

実に、いと祝福された、諸国民の教師である使徒パウロが自らについて語ったことは、真である。「汝らは、わたしのうちに語るキリストの証明を求めるのか」(二コリント13)

Epistolae et monumenta genuina 6.0.3

3

Quamquam utique, quia in ipso Dominus Christus habitavit, dubitari non possit Spiritum sanctum per animum ejus locutum, et organum corporis personasse.

PL 8, 922C

もっとも、彼のうちに主キリストが住んだのであるから、聖なる霊が彼の心を通して語り、身体という器官を響かせたことは、疑いえない。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.4

4

Et tu itaque, dilectissime frater, corpore separatus, mente concordi ac voluntate adfuisti (mente, concordia, voluntate, ex codd. mss. Fossatensi et Aniciensi ) : et honesta fuit et necessaria excusatio absentiae, ne aut lupi schismatici furtum facerent et raperent per insidias, aut canes haeretici rabido furore exciti, insani oblatrarent, aut certe serpens diabolus blasphemiarum venenum effunderet.

PL 8, 922C

それゆえ汝もまた、愛する兄弟よ、身体においては離れていたが、一致した精神と意志によって居合わせた。(精神、和合、意志という読みは、フォッサテンシス写本とアニキエンシス写本による)汝の不在の弁明は、名誉あるものであり、必要でもあった。分派の狼どもが策略によって盗みを働いて奪うことのないように、あるいは異端の犬どもが狂暴な怒りにかき立てられ、狂ったように吠えたてることのないように、あるいはまた、蛇なる悪魔が冒瀆の毒を注ぐことのないように。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.5

5

Hoc enim optimum et valde congruentissimum esse videbitur, si ad caput, id est, ad Petri apostoli sedem de singulis quibusque provinciis Domini referant sacerdotes.

PL 8, 922C

実に、次のことが最善であり、この上なくふさわしいと見えるであろう。すなわち、主の司教たちが、それぞれの属州から、頭、すなわち使徒ペトロの座に報告することである。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.6

6

Quoniam ergo universa quae gesta sunt, quae acta, quae constituta, et chartae continent, et vivae voces charissimorum fratrum et compresbyterorum nostrorum Archidami et Philoxeni, et carissimi filii nostri Leonis diaconi, verissime et fideliter exponere poterunt; pene supervacuum videatur, eadem his litteris inserere (al. inferre) .

PL 8, 922D

それゆえ、行われたこと、なされたこと、定められたことのすべてを、文書が含んでおり、また我々の最愛の兄弟にして同僚司祭であるアルキダモスとピロクセノス、および我々の最愛の子である助祭レオの生きた声が、この上なく真実に、また誠実に述べることができるので、これと同じことをこの書簡に挿入する(別本では「持ち込む」)のは、ほとんど余計に思われるであろう。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.7

7

Patuit apud omnes qui convenerunt ex partibus orientis, qui se appellant episcopos; quamquam sint ex his certi auctores, quorum sacrilegas mentes Ariana haeresis pestifero tinxit veneno; diu tergiversatos propter diffidentiam ad judicium venire noluisse, tuamque et nostram reprehendere communionem, quae nullam habebat culpam, quia non solum octoginta episcopis testantibus de innocentia Athanasii pariter credidimus, sed et conventi per presbyteros tuos et per epistolam, ad synodum quae futura erat in urbe Roma, venire noluerunt: et satis erat iniquum, illis contemnentibus, tot sacerdotibus testimonium perhibentibus, Marcello et Athanasio denegare societatem.

PL 8, 923A

自らを司教と称する東方の地方の者たち――もっとも、彼らのうちには、アレイオス派の異端が疫病をもたらす毒でその冒瀆的な心を染めた、ある首謀者たちがいるのだが――が、長く言い逃れを続け、自信のなさのゆえに裁きに来ようとしなかったこと、そして、何の落ち度もない、汝と我々の交わりを非難していることは、集まったすべての者にとって明らかになった。それは、八十人の司教がアタナシオスの無実を証言していたので、我々もまた等しく信じたばかりでなく、彼らが、汝の司祭たちを通じて、また書簡によって呼び出されながら、ローマの都で開かれるはずであった教会会議に来ようとしなかったからである。彼らが軽んじる一方で、これほど多くの司教が証言を与えているのに、マルケロスとアタナシオスに仲間の交わりを拒むのは、まったく不当であった。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.8

8

Tria fuerunt quae tractanda erant. Nam et ipsi religiosissimi imperatores permiserunt, ut de integro universa discussa disputarentur; et ante omnia de sancta fide, et de integritate veritatis, quam violaverunt: secunda de personis, quas dicebant esse dejectas, de iniquo judicio, ut si potuissent probare, justa fieret confirmatio: tertia vero quaestio, quae vere quaestio appellanda est, quod graves et acerbas injurias, intolerabiles etiam et nefarias contumelias ecclesiis fecissent, cum raperent episcopos, presbyteros, diaconos, et omnes clericos in exilium mitterent, ad deserta loca transducerent, fame, siti, nuditate, et omni egestate necarent; alios clausos carcere, et squalore et putore conficerent, nonnullos ferreis vinculis, ita ut cervices eis arctissimis vinculis strangularentur.

PL 8, 923B

取り上げるべきことは三つあった。実に、いと敬虔な皇帝たち自身が、すべてのことを改めて審理し、論じるよう許した。何よりもまず、聖なる信仰について、また彼らが侵した真理の完全さについてである。第二に、罷免されたと彼らが言っていた人々について、不当な裁きについて、もし彼らが証明できたなら、正当な確認がなされるように〔ut si の構文は取りにくい。5.3.2 の同じ箇所では vel si とある〕。第三は、まことに問題と呼ばれるべき問題であって、彼らが諸教会に、重く苛烈な不正を、耐えがたく非道な侮辱さえも加えたことである。すなわち、司教、司祭、助祭、そしてすべての聖職者を拉致して追放に送り、荒れ果てた場所へ移し、飢えと渇きと裸とあらゆる窮乏によって殺し、またある者たちを牢に閉じ込めて不潔と悪臭によって衰弱させ、ある者たちを鉄の枷で苦しめて、その首が最もきつい枷で絞め上げられるほどにしたのである。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.9

9

Denique ex ipsis quidam vincti, in eadem injusta defecerunt poena: quorum ambigi non potest martyrio gloriosam mortem exstitisse, adhuc quoque audent quosdam retinere: nec ulla (al. ulli) causa fuit criminis, nisi quod repugnarent, et clamarent quod execrarentur Arianam et Eusebii haeresim (al. Eusebianam) , et nollent habere cum talibus communionem; iis autem qui secum sentire maluerunt, prodesse (qui autem seculo servire noluerunt ex editione Parisiensi vel ex c. ms.

PL 8, 923C

実に、彼らのうち幾人かは、鎖につながれたまま、同じ不当な刑罰のうちに息絶えた。彼らの死が、殉教による栄光ある死であったことは、疑いえない。なお今も彼らは、何人かをあえて留め置いている。罪状のいかなる(別本では「誰に対する」)理由もなかった。ただ、彼らが抵抗し、叫び、アレイオス派とエウセビオスの異端(別本ではエウセビオス派の)を呪い、そのような者たちとの交わりを持とうとしなかったことのほかには。一方、彼らと考えを同じくすることを好んだ者たちには、益をなすこと(パリ版では「一方、世に仕えることを望まなかった者たちは」、あるいは一写本では

Epistolae et monumenta genuina 6.0.10

10

Qui autem in saeculo servire maluerunt) ; et qui ante fuerant dejecti, non solum recepti sunt, sed etiam ad clericalem (al. clericam) dignitatem promoti, et receperunt praemium falsitatis.

PL 8, 923C

「一方、世に仕えることを好んだ者たちは」)、またかつて罷免されていた者たちは、受け入れられたのみならず、聖職者の位(別本では「聖職の」)にまで昇進させられ、偽りの報いを受け取った。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.11

11

Quid autem de impiis et de imperitis adolescentibus Ursacio et Valente statutum sit, accipe, beatissime frater.

PL 8, 923C

いと祝福された兄弟よ、不敬で未熟な青年ウルサキウスとウァレンスについて何が定められたかを、受け取れ。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.12

12

Quia manifestum erat hos non cessare adulterinae doctrinae lethalia semina spargere, et quod Valens relicta ecclesia ecclesiam aliam invadere voluisset, et eo tempore, quo seditionem commovit, unus ex fratribus nostris qui fugere non potuit Viator (al. Victor) , obrutus et conculcatus, in eadem Aquileiensium civitate die tertia defecit, causam utique mortis praebuit Valens, qui perturbavit, qui sollicitavit.

PL 8, 923D

彼らが、偽りの教えの致死の種を蒔き続けてやまないこと、またウァレンスが、自らの教会を棄てて別の教会を襲おうとしたこと、そして彼が騒乱を起こしたそのとき、逃げることのできなかった我々の兄弟の一人ウィアトル(別本ではウィクトル)が、まさに同じアクイレイア人の都市で、押し倒され踏みつけられて三日目に息絶えたことが、明らかであったから。その死の原因を与えたのは、当然、騒ぎを起こし、扇動したウァレンスであった。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.13

13

Sed ea quae beatissimis Augustis significavimus, cum legeritis, facile pervidebitis, nihil nos praetermisisse, quantum ratio patiebatur: et ne molesta esset longa narratio, qui fecissent et commisissent, insinuavimus.

PL 8, 923D

しかし、我々がいと祝福された皇帝たちに知らせたことを、あなたが読むならば、あなたは、理の許すかぎり、我々が何ひとつ見落とさなかったことを、たやすく見て取るであろう。また、長い叙述が煩わしくならぬよう、誰がなし、しでかしたかを知らせたのである。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.14

14

Tua autem excellens prudentia disponere debet, ut per tua scripta, qui in Sicilia, qui in Sardinia, et in Italia sunt fratres nostri, quae acta sunt, et quae definita, cognoscant; et ne ignorantes eorum accipiant litteras communicatorias, quos extra episcopatum justa sententia declaravit.

PL 8, 923D

汝の卓越した賢慮は、汝の書簡によって、シチリアに、サルディニアに、イタリアにいる我々の兄弟たちが、なされたことと決定されたことを知るように、そして、司教職の外にある者と正当な判決が宣告した者たちの、交わりの書簡を、知らずに受け取ることのないように、取り計らうべきである。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.15

15

Perseverent autem Marcellus, Athanasius, et Asclepius in nostra communione, quia obesse eis non poterat iniquum judicium, et fuga et tergiversatio eorum, qui ad judicium omnium episcoporum, qui convenimus, venire noluerunt.

PL 8, 924A

マルケロス、アタナシオス、アスクレピオスは、我々の交わりにとどまるがよい。集まった我々すべての司教の裁きに来ようとしなかった者たちの不当な裁きも、逃避も、言い逃れも、彼らを害しえなかったからである。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.16

16

Ceterum, sicuti superius commemoravimus, plena relatio fratrum, quos sincera caritas tua misit, unanimitatem tuam perdocebit.

PL 8, 924A

さらに、先に述べたとおり、汝の真摯な愛が遣わした兄弟たちの十全な報告が、汝の同心に詳しく教えるであろう。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.17

17

Eorum autem nomina, qui pro facinoribus suis dejecti sunt, subjicere curavimus, ut sciret eximia gravitas tua, qui essent communione privati, uti ante praelocuti sumus.

PL 8, 924A

自らの凶行のゆえに罷免された者たちの名を、添えるよう努めた。汝の卓越した重厚さが、誰が交わりを奪われた者であるかを知るためである。前に述べたとおりである。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.18

18

Omnes fratres et coepiscopos nostros litteris tuis admonere digneris, ne epistolas (epistolia), id est, litteras communicatorias eorum accipiant. Nomina haereticorum.

PL 8, 924B

汝の書簡によって、我々のすべての兄弟にして同僚司教に、彼らの書簡(別本では小書簡)、すなわち交わりの書簡を受け取らぬよう、訓戒するがよい。異端者たちの名。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.19

19

Ursacius a Singiduno, Valens a Mursa, Narcissus a Neronopoli, Stephanus ab Antiochia, Acacius a Caesarea, Menophanes (Menofantus) ab Epheso, Georgius a Laodicea. Theodorum quoque hic addere oportuit de quo S. Athanasius ep. ad solitarios, p.

PL 8, 924B

シンギドゥヌムのウルサキウス、ムルサのウァレンス、ネロノポリスのナルキッソス、アンティオキアのステパノス、カエサレアのアカキオス、エフェソのメノパネス(別本ではメノパントス)、ラオディキアのゲオルギオス。ここにテオドロスをも加えるべきであった。彼については、聖アタナシオスの『孤独者たちへの書簡』の

Epistolae et monumenta genuina 6.0.20

20

635, et patres concilii sardicensis in epistola ad universas ecclesias, p. 669, hoc ordine eos recensens: Theodorum, Narcissum, Acacium, Stephanum, Ursacium, Valentem, Menofantum, et Georgium.

PL 8, 924B

635頁、また、セルディカ教会会議の教父たちの全教会に宛てた書簡の669頁が、この順序で彼らを数え上げている(テオドロス、ナルキッソス、アカキオス、ステパノス、ウルサキウス、ウァレンス、メノパントス、ゲオルギオス)。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.21

21

Item nomina episcoporum qui synodo Sardicensi adfuerunt et subscripserunt iidem in judicio.. Osius ab Spannia Cordubensis. Annianus ab Spanniis de Castolona. Florentius ab Spanniis de Emerita. Dommianus ab Spaniis de Asturica. Castus ab Spaniis de Caesar-Augusta.

PL 8, 924B

同様に、セルディカ教会会議に出席し、その同じ者たちが裁きにおいて署名した司教たちの名。スパニア〔底本は Spannia。Spania と読む〕のコルドゥバのオシウス。スパニア〔底本は Spanniis。Spaniis と読む〕のカストロナのアンニアヌス。スパニア〔底本は Spanniis。Spaniis と読む〕のエメリタのフロレンティウス。スパニアのアストゥリカのドンミアヌス。スパニアのカエサル・アウグスタのカストゥス。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.22

22

Praetextatus ab Spaniis de Barcilona. Maximus a Thuscia de Luca. Bassus a Macedonia de Diocletianopoli. Porphyrius a Macedonia de Philippis. Marcellus a Macedonia de Ancyra Gallaciae. Euterius a Procia de Caindo. Asclepius a Palaestina de Gaza.

PL 8, 924C

スパニアのバルキロナのプラエテクスタトゥス。トゥスキアのルカのマクシムス。マケドニアのディオクレティアノポリスのバッスス。マケドニアのピリッピのポルピュリオス。マケドニアの、ガラティア〔底本は Gallaciae。Galatiae と読む〕のアンキュラのマルケロス。プロキアのカインドのエウテリオス。パレスティナのガザのアスクレピオス。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.23

23

Moscus a Thessalonica de Thebis. Vincentius a Campania de Capua. Januarius a Campania de Benevento. Protogenes ab Acacia de Serdica. Dioscorus de Thracia. Hymomus a Thessalia de Oparata. Lucius a Thracia de Cainopoli. Lucius ab Italia de Verona.

PL 8, 924C

テッサロニカのテバイのモスコス。カンパニアのカプアのウィンケンティウス。カンパニアのベネウェントのヤヌアリウス。ダキア〔底本は Acacia。Dacia と読む〕のセルディカのプロトゲネス。トラキアのディオスコロス。テッサリアのオパラタのヒュモムス。トラキアのカイノポリスのルキウス。イタリアのウェロナのルキウス。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.24

24

Evagrius a Macedonia de Heraclialineo. Dionysius ab Achaia de Lignedon. Julius ab Achacia de Thebe eptapyleos. Athenodorus ab Acaia de Blatea. Diodorus ab Asia de Tenedos. Alexander de Thessalia de Larissa. Aethius a Macedonia de Thessalonica.

PL 8, 924C

マケドニアのヘラクリアリネオのエウアグリオス。アカイアのリグネドンのディオニュシオス。アカイア〔底本は Achacia。Achaia と読む〕のテベ・エプタピュレオスのユリウス。アカイアのブラテアのアテノドロス。アシアのテネドスのディオドロス。テッサリアのラリッサのアレクサンドロス。マケドニアのテッサロニカのアエティオス。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.25

25

Vitalis a Dacia-ripensi de Aquis. Paragorius a Dardania de Scupis. Trifon ab Achaia de Macroce. Athanasius ab Alexandria. Gaudentius ab Achaia de Naiso. Jonam a Macedonia de Particopoli, Alipius ab Acaia de Magari. Macedonius ab Ardania de Ulpianis.

PL 8, 924D

ダキア・リペンシスのアクィスのウィタリス。ダルダニアのスクピのパラゴリオス。アカイアのマクロケのトリュポン。アレクサンドリアのアタナシオス。アカイアのナイススのガウデンティウス。マケドニアのパルティコポリスのヨナス〔底本は Jonam。Jonas と読む〕。アカイアのマガリのアリュピオス。ダルダニア〔底本は Ardania。Dardania と読む〕のウルピアナのマケドニオス。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.26

26

Calvus ab Achaia ripensi de Castra Martis. Fortunatianus ab Italia de Aquileia. Plotarcus ab Acacia de Patrois. Eliodorus a Nicopoli. Eutarius a Pannoniis. Arius a Palaestina. Asturus ab Arabia. Cocras a Achaia de Asapofebiis. Stercorius ab Apuleia de Canusio.

PL 8, 925A

ダキア・リペンシス〔底本は Achaia ripensi。Dacia ripensi と読む〕のカストラ・マルティスのカルウス。イタリアのアクイレイアのフォルトゥナティアヌス。アカイア〔底本は Acacia。Achaia と読む〕のパトライのプルタルコス〔底本は Plotarcus。Plutarchus と読む〕。ニコポリスのヘリオドロス。パンノニアのエウタリオス。パレスティナのアレイオス。アラビアのアストゥルス。アカイアのアサポフェビスのコクラス。アプリア〔底本は Apuleia。Apulia と読む〕のカヌシウムのステルコリウス。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.27

27

Calepodius a Campania. Lerenius ab Achaia de Secoro. Martirius ab Achaia de Neapoli. Dionysius ab Arcaida de Elida. Severus ab Italia de Ravennensi. Ursacius ab Italia de Brixa. Partasius ab Italia de Mediolano. Marcus ab Asia de Fissia.

PL 8, 925A

カンパニアのカレポディウス。アカイアのセコロのレレニウス。アカイアのネアポリスのマルテュリオス。アルカディア〔底本は Arcaida。Arcadia と読む〕のエリダのディオニュシオス。イタリアのラウェンナのセウェルス。イタリアのブリクサのウルサキウス。イタリアのメディオラヌムのプロタシウス〔底本は Partasius。Protasius と読む〕。アシアのフィッシアのマルクス。

Epistolae et monumenta genuina 6.0.28

28

Verissimus a Gallia de Lugduno. Valens ab Achaia ripense de Scio. Palladius a Macedonia de Dui. Geruntius a Macedonia de Brevi. Alexander ab Achaia de Morenis. Euthitius ab Achaia. Titius ab Asia de Montonis. Episcopi omnes numero unus de sexaginta.

PL 8, 926A

ガリアのルグドゥヌムのウェリッシムス。ダキア・リペンシス〔底本は Achaia ripense。Dacia ripense と読む〕のスキオのウァレンス。マケドニアのドゥイのパラディオス。マケドニアのブレウィのゲロンティオス。アカイアのモレニスのアレクサンドロス。アカイアのエウティティオス。アシアのモントニスのティティウス。司教は全員で、数にして六十より一人少ない。