Epistolae et monumenta genuina 1.12.1
Ex ipsis gestis eorum falsitas comprobatur. Immo vero ex ipsis inquisitionum monimentis quae in Mareote una tantum ex partibus praesente facta fuerant comprobavit episcopus Athanasius, catechumenum quemdam interrogatum dixisse, se intus cum Ischyra fuisse, quo tempore aiunt Macarium Athanasii presbyterum se in cum locum immisisse; ex aliis vero, qui item interrog ti fuerunt, hunc dixisse quod in parva cellula, alium quod pone januam jaceret Ischyras tunc aegrotus, quo tempore illi Macarium aiunt eo advenisse.
PL 8, 893Dその記録そのものから、彼らの偽りが証明される。それどころか、一方の当事者だけが居合わせてマレオティスで作られたまさにその審問の記録から、司教アタナシオスは、次のことを立証した。ある洗礼志願者が尋問されて、アタナシオスの司祭マカリオスがその場所に押し入ったと彼らが言うそのとき、自分は中でイスキュラスと一緒にいたと述べたこと〔底本は cum locum。eum locum と読む〕。同じく尋問された〔底本は a の刷りがかすれて interrog ti と見える。interrogati と読む〕他の者たちのうち、ある者は、マカリオスがそこに来たと彼らが言うそのとき、当時病んでいたイスキュラスは小さな部屋に臥していたと言い、別の者は戸口の後ろに臥していたと言ったのである。
Epistolae et monumenta genuina 1.12.2
Ex hujus autem dictis hoc nos consequenter observamus: qui fieri potuit ut is, qui pone januam aeger decumberet, tunc steterit, liturgiam celebrarit, ac oblationem fecerit? Aut qui potuit oblatio apposita esse, cum intus essent catechumeni?
PL 8, 896Aこの者の言葉から、我々は当然次のことに気づいた。戸口の後ろで病んで臥していた者が、どうしてそのとき立ち上がり、典礼を行い、供え物をささげることができたのか。あるいは、洗礼志願者たちが中にいたのに、どうして供え物が据えられえたのか。
Epistolae et monumenta genuina 1.12.3
Si enim intus erant catechumeni, nondum oblationis tempus erat. Haec, ut dictum est, aiebat episcopus Athanasius, et ex ipsis monimentis palam faciebat, iis qui cum eo erant affirmantibus, nec Ischyram umquam in Ecclesia catholica fuisse presbyterum, nec in ecclesiasticis conventibus presbyteri locum habuisse.
PL 8, 896A洗礼志願者たちが中にいたのなら、供え物の時はまだ来ていなかったのである。司教アタナシオスは、述べられたとおりこれらのことを語り、その記録そのものから明らかにした。彼とともにいた者たちは、イスキュラスは公同の教会で司祭であったことは一度もなく、教会の集会で司祭の席を占めたこともないと断言していた。
Epistolae et monumenta genuina 1.12.4
Quin quo tempore Alexander, magna synodo (Nicaena) per indulgentiam id concedente, eos qui erant ex schismate Meletii recepit, Ischyram a Meletio in numero presbyterorum suorum nominatum prorsus non fuisse affirmabant: quod maximum argumentum est, ipsum ne ex Meletianis quidem presbyteris esse; nam si ex illis exstitisset, iis sane et ipse annumeratus fuisset.
PL 8, 896Bそれどころか、アレクサンドロスが、大会議(ニカイア)が寛容によってそれを認めたことで、メレティオスの分派に属していた者たちを受け入れたときも、イスキュラスは、メレティオスによって自分の司祭たちの数に指名された者のうちに決して入っていなかったと、彼らは断言していた。これは最大の論拠であって、彼はメレティオス派の司祭たちにさえ属していないということである。もし彼らの一人であったなら、確かに彼自身も彼らの中に数えられていたはずだからである。
Epistolae et monumenta genuina 1.12.5
Praeter haec, alia quoque Athanasius ex monimentis illis coarguebat Ischyrae mendacia: quippe qui in accusatione, qua libros, quando Macarius, ut ipsi aiunt, irrupit, combustos denuntiavit, ab iis testibus, quos ipse produxit, falsi convictus est.
PL 8, 896Bこれらに加えて、アタナシオスは、あの記録から、イスキュラスの他の偽りをも論駁した。すなわち、彼は、マカリオスが、彼ら自身の言うところでは押し入ったとき、書物が焼かれたと告発のなかで述べたが、自分で連れてきた証人たちによって偽りを言ったと論破されたのである。