Epistolae et monumenta genuina 1.4.1
Nicaenam synodum in causa Pisti Eusebiani temerant; Julius illaesam servat. Hoc autem ita se habere deprehendimus ex iis quae Alexandriae acta sunt.
PL 8, 885Bエウセビオス派は、ピストスの件でニカイア会議を汚すが、ユリウスはそれを損なわずに守る。このことがそのとおりであると、我々はアレクサンドリアで行われたことから知る。
Epistolae et monumenta genuina 1.4.2
Nam Carpones quidam ab Alexandro ob Arianam haeresim pulsus, simul et nonnulli ejusdem haeresis causa ejecti, a quodam Gregorio missi huc venerunt. Idipsum etiam a Macario presbytero, Martyrio et Hesychio diaconis didicimus.
PL 8, 885Bというのも、アレイオス派の異端のゆえにアレクサンドロスによって追放されたカルポネスなる者が、同じ異端のゆえに追い出された数人とともに、あるグレゴリオスによって遣わされて、ここへやって来たからである。同じことは、司祭マカリオス、助祭マルテュリオスとヘシュキオスからも我々は知った。
Epistolae et monumenta genuina 1.4.3
Antequam enim presbyteri Athanasii advenirent, auctores nobis erant ut Alexandriam Pisto cuidam litteras mitteremus, quo tempore Athanasius quoque episcopus Alexandriae degebat.
PL 8, 885Bアタナシオスの司祭たちが到着する前に、アタナシオス司教もアレクサンドリアに滞在していたその時に、ピストスなる者にアレクサンドリアへ書簡を送るよう、我々に勧める者たちがいたからである。
Epistolae et monumenta genuina 1.4.4
Quem Pistum Athanasii presbyteri supervenientes Arianum esse declararunt, expulsum olim ab Alexandro episcopo et a Nicaena synodo; jam vero ordinatum a quodam Secundo, quem magna synodus ejecerat, utpote Arianum.
PL 8, 885Cそのピストスを、後から来たアタナシオスの司祭たちは、アレイオス派の者であると明言した。かつて司教アレクサンドロスとニカイア会議によって追放されたのに、今度は、アレイオス派として大会議が追放していたあるセクンドゥスによって叙階されていたのである。
Epistolae et monumenta genuina 1.4.5
Hoc autem nec ipse Martyrius aut socii inficiabantur, neque negabant Pistum a Secundo fuisse ordinatum.
PL 8, 885Cこのことは、マルテュリオス自身も仲間たちも否定せず、ピストスがセクンドゥスによって叙階されたことも否定しなかった。
Epistolae et monumenta genuina 1.4.6
Hinc igitur perpendite, quinam jure culpandi sint, nosne quibus persuaderi non potuit ut Pisto Ariano scriberemus, an qui auctores erant ut magnam synodum vilipenderemus, et impiis, quasi pii fuissent, litteras mitteremus?
PL 8, 885Cそこから考えよ。正当に咎められるべきは誰か。アレイオス派のピストスに書簡を書くよう説得されえなかった我々か、それとも、我々が大会議を軽んじ、不敬な者たちに、あたかも敬虔な者であるかのように書簡を送るよう勧めた者たちか。
Epistolae et monumenta genuina 1.4.7
Nam Macarius ipse presbyter, qui cum Martyrio ab Eusebio missus est, ut audivit instare presbyteros Athanasii, cum nos expectaremus ut una cum Martyrio et Hesychio coram nobis se sisteret, corpore licet aeger, noctu abscessit; ut hinc merito conjiceremus, eum ideo discessisse, quod se puderet circa Pistum refutatum iri; cum fieri non posset ut ordinatio Secundi Ariani in Ecclesia catholica valeret.
PL 8, 888A実際、マルテュリオスとともにエウセビオスによって遣わされた司祭マカリオス自身が、アタナシオスの司祭たちが迫っていると聞いたとき、我々が、彼がマルテュリオスとヘシュキオスと共に我々の前に出頭するのを待っていたのに、身体は病んでいたにもかかわらず、夜のうちに立ち去った。それゆえ我々は、当然にも、ピストスに関して論駁されるのを恥じて去ったのだと推測した。アレイオス派のセクンドゥスの叙階が公同の教会において有効となることはありえなかったからである。
Epistolae et monumenta genuina 1.4.8
Illud enim re vera synodo et episcopis qui in ea convenere contumeliosum esse, si quae illi tanto studio ac pietate tanquam Deo praesente egerunt, quasi nullius pretii abrogarentur.
PL 8, 888Aまことに、あの会議とそこに集まった司教たちにとって侮辱となるのは、彼らが神の臨在のもとにあるかのように、かくも熱心に敬虔をもって行ったことを、無価値なもののように廃することである。