ユリウス1世d. 352

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae et monumenta genuina

Epistola I, Caput XVIII 第I通 第XVIII章

Pope Julius I · Epistolae et monumenta genuina · PL 8, 901B · 8 sectiones

Epistolae et monumenta genuina 1.18.1

1

Nefanda ab Arianis patrata multi Romam convenientes exponunt. Non enim Athanasius duntaxat et Marcellus episcopi huc se contulerunt, ac secum injuste actum esse conquesti sunt, sed etiam complurimi alii episcopi ex Thracia, Coelesyria, Phoenicia et Palaestina, et una presbyteri non pauci, atque alii quidem Alexandria, et alii ex aliis partibus, ad synodum huc coactam accessere, qui coram omnibus episcopis congregatis, praeter alia quae in medium protulere, conquesti sunt insuper ecclesias vim injuriamque esse perpessas, ac in suis aliisque ecclesiis paria iis, quae Alexandriae, gesta esse asseverarunt non solum verbo, sed rebus ipsis.

PL 8, 901B

アレイオス派の犯した忌まわしい所業を、多くの者がローマに集まって申し立てる。実際、司教アタナシオスとマルケロスだけがここへ赴き、自分たちが不当に扱われたと訴えたのではなく、トラキア、コイレ・シリア、フェニキア、パレスティナの他の非常に多くの司教たち、さらに少なからぬ司祭たちが、あるいはアレクサンドリアから、あるいはほかの地方から、ここに招集された会議に来た。彼らは、集まったすべての司教たちの前で、ほかに申し立てたことに加えて、諸教会が暴力と不正を被ったこと、自分たちの教会とほかの教会でも、アレクサンドリアで行われたことと同様のことが行われたことを、言葉だけでなく事実そのものによって断言したのである。

Epistolae et monumenta genuina 1.18.2

2

Ex Aegypto quoque et Alexandria rursum cum litteris proxime advenientes presbyteri, haud sine querela et gemitu testati sunt, episcopos complures ac presbyteros, qui ad synodum se conferre vellent, prohibitos fuisse.

PL 8, 901C

エジプトとアレクサンドリアからもまた、書簡を携えて先ごろ到着した司祭たちが、嘆きとうめきなしにではなく、教会会議に赴こうとした多くの司教と司祭が妨げられたと証言した。

Epistolae et monumenta genuina 1.18.3

3

Aiebant enim ab Athanasii discessu ad praesens usque tempus, episcopos, eosque confessores plagis laniari, et alios in carcere detineri; jamque antiquos praesules, qui multos annos in episcopatu transegerant, ad ministeria publica tradi, et omnes fere Ecclesiae catholicae clericos et populos insidiis appeti ac persecutionem sustinere.

PL 8, 901C

彼らが言うには、アタナシオスが立ち去って以来今日まで、司教たち、しかも告白者である者たちが鞭打たれて引き裂かれ、他の者たちは牢に留め置かれており、多年にわたり司教職にあった古参の司教たちも、すでに公の賦役に引き渡され、公同の教会のほぼすべての聖職者と民が、策謀の標的にされ、迫害に耐えているという。

Epistolae et monumenta genuina 1.18.4

4

Nonnullos enim episcopos et quosdam fratres extorres factos dicebant, nulla alia de causa, nisi ut vel inviti cogerentur cum Gregorio ejusque sociis Arianis communicare.

PL 8, 901C

彼らは、数人の司教と幾人かの兄弟たちが追放されたと言っていた。それは、ほかのいかなる理由でもなく、望まなくとも、グレゴリオスとそのアレイオス派の仲間たちと交わりを持つよう強いるためであった。

Epistolae et monumenta genuina 1.18.5

5

Ancyrae autem in Galatia non parva, sed ea ipsa quae Alexandriae gesta sunt, commissa audivimus cum ab aliis, tum a Marcello episcopo, qui illud testimonio suo confirmabat.

PL 8, 901D

ガラティアのアンキュラでも、小さなことではなく、まさにアレクサンドリアで行われたことが犯されたと、我々は他の者たちからも、司教マルケロスからも聞いた。彼はそれを自らの証言で確証していた。

Epistolae et monumenta genuina 1.18.6

6

Ad haec tanta tamque atrocia crimina nonnullorum ex vobis, quorum nomina taceo, ab iis qui huc accessere delata sunt, ut ego illa scribere veritus sim, cum fortasse et vos didiceritis ab aliis.

PL 8, 904A

これほど多く、これほど残虐な罪状が、諸君のうちの幾人かについて(その名は私は伏せる)、ここへ来た者たちによって告発されたので、私はそれらを書くのをはばかった。おそらく諸君も他の者たちから聞き及んでいるであろうから。

Epistolae et monumenta genuina 1.18.7

7

Etenim haec potissima mihi scribendi causa fuit, et vos adhortandi ut huc veniretis, quo et coram haec audiretis, et omnia corrigi et sanari possent.

PL 8, 904A

実際、これが、私が書き、諸君にここへ来るよう促した最大の理由であった。それは、諸君がこれらを面前で聞き、すべてが正され癒されうるようにするためである。

Epistolae et monumenta genuina 1.18.8

8

Idcirco accersitos promptiori animo occurrere oportuit, et non recusare, ne si non occurrerent, jam circa ea quae dicta sunt suspecti haberentur, utpote qui res a se scriptas probare non potuerint.

PL 8, 904A

それゆえ、召された者たちは、より快い心で出向くべきであり、拒むべきではなかった。出向かなければ、すでに語られたことについても疑われることになり、自分たちが書いたことを証明できなかった者と見なされるからである。