ユリウス1世d. 352

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae et monumenta genuina

Epistola I, Caput XI 第I通 第XI章

Pope Julius I · Epistolae et monumenta genuina · PL 8, 893B · 6 sectiones

Epistolae et monumenta genuina 1.11.1

1

Eorumdem gestorum falsitas testibus pluribus confutatur. Hoc autem non suis tantum verbis, sed etiam ex epistola Alexandri quondam Thessalonicae episcopi demonstrabat.

PL 8, 893B

同じ記録の偽りは、多くの証人によって論駁される。彼はこのことを、自分の言葉だけでなく、かつてのテサロニケの司教アレクサンドロスの書簡によっても示した。

Epistolae et monumenta genuina 1.11.2

2

Protulit enim ejus epistolam (Vid. Athanas. apolog. cont. Arian. p. 197) ad Dionysium in ea synodo comitem scriptam, qua significabat manifestam adversus Athanasium conspirationem esse conflatam.

PL 8, 893C

実際彼は、その会議にいたコメスのディオニュシオスにあてて書かれた彼の書簡(アタナシオス『アレイオス派に対する弁明』197頁を見よ)を示した。そこでは、アタナシオスに対してあからさまな陰謀が企てられたことが示されていた。

Epistolae et monumenta genuina 1.11.3

3

Sed et ipsius accusatoris Ischyrae (Vid. Athanas., ibid., p. 181) scriptum protulit authenticum, quod totum erat ejus manu exaratum, in quo Deum omnipotentem testem invocans, neque calicem fuisse confractum, neque mensam eversam declarabat, sed se a quibusdam, ut hanc accusationem confingeret, subornatum esse.

PL 8, 893C

さらに、告発者イスキュラス自身の(アタナシオス『アレイオス派に対する弁明』181頁を見よ)真正の書付をも示した。それは全体が彼自身の手で書かれたもので、そこで彼は全能の神を証人として呼び求め、杯は砕かれておらず、食卓も覆されていないと宣言し、この告発をでっち上げるよう、ある者たちにそそのかされたのだと述べていた。

Epistolae et monumenta genuina 1.11.4

4

Cum advenissent autem presbyteri Mareotici, affirmarunt neque Ischyram esse catholicae Ecclesiae presbyterum, neque tale facinus perpetrasse Macarium, quale is illi imputabat.

PL 8, 893C

さて、マレオティスの司祭たちが到着すると、彼らは、イスキュラスは公同の教会の司祭ではなく、マカリオスは彼が帰するような凶行を犯していないと断言した。

Epistolae et monumenta genuina 1.11.5

5

Presbyteri vero et diaconi, qui huc accessere, non pauca, immo quam plurima de Athanasii episcopi innocentia testabantur, affirmantes nihil eorum quae illi objiciebantur verum esse, sed conspirationem adversus eum fuisse conflatam.

PL 8, 893C

ここへ来た司祭たちと助祭たちは、司教アタナシオスの無実について、少なからず、いやきわめて多くを証言し、彼に対して向けられたことは何一つ真実ではなく、彼に対して陰謀が企てられたのだと断言していた。

Epistolae et monumenta genuina 1.11.6

6

Quin Aegypti quoque ac Libyae episcopi omnes litteris suis testati sunt, tum ejus ordinationem legitimam et ecclesiasticam fuisse, tum quae a vobis adversus illum delata sunt omnia esse falsa; neque enim caedem factam, nec ullos ejus causa occisos, neque calicem confractum fuisse, sed a vero abhorrere omnia.

PL 8, 893D

それどころか、エジプトとリビアの司教たちも皆、その叙階が合法的で教会にかなうものであったこと、諸君によって彼に対して持ち出されたことはすべて偽りであることを、書簡で証言した。殺害は行われず、彼のために殺された者もなく、杯も砕かれておらず、すべては真実から遠いというのである。