Epistolae et monumenta genuina 1.21.1
Si reos illos putant, Romam conveniant, et ibi eos praesentes convincant. Quod si arbitramini posse quaedam adversus illos probari, et coram eos convinci; veniant quibus id placuerit.
PL 8, 904Dもし彼らがあの者たちを罪ありと考えるなら、ローマに集まり、そこで本人たちの居合わせるなかで論破するがよい。もし諸君が、彼らに対して何かが証明され、面前で彼らが論破されうると考えるなら、その意向のある者たちは来るがよい。
Epistolae et monumenta genuina 1.21.2
Nam se paratos esse polliciti sunt ad ea, quae nobis denuntiarunt, liquido confutanda. Certiores igitur nos, dilectissimi, ea de re facite, quo et illis, et episcopis huc rursum conventuris scribamus: ut praesentibus omnibus qui rei sunt convincantur; nec ulterius perturbatio in ecclesiis exsistat.
PL 8, 904D彼らは、我々に告げたことを明白に論駁する用意があると約束したからである。それゆえ、愛する者たちよ、この件について我々に知らせよ。彼らにも、再びここへ集まるであろう司教たちにも我々が書き送り、全員が居合わせるなかで罪ある者たちが論破され、諸教会にこれ以上の混乱が生じないようにするためである。
Epistolae et monumenta genuina 1.21.3
Sufficiunt enim quae facta sunt, sufficit quoque praesentibus episcopis episcopos in exsilium actos esse: qua de re non est prolixior sermo habendus, ne gravari videantur qui tum adfuere.
PL 8, 905A実際、すでに行われたことで十分である。司教たちの居合わせるなかで司教たちが追放へ追いやられたことも十分である。それについては、それ以上長く語るべきではない。そのとき居合わせた者たちが責められていると見えないためである。
Epistolae et monumenta genuina 1.21.4
Nam si verum est dicendum, minime decuit ad haec usque facinora procedere, aut eo usque has dissensiones progredi.
PL 8, 905Aもし真実を言わねばならぬなら、これらの凶行にまで進むことも、これらの不和がそこまで進むことも、決して相応しくなかった。
Epistolae et monumenta genuina 1.21.5
Esto, sint Athanasius et Marcellus, uti scribitis, de suis sedibus moti; sed quid de aliis dicatur cum episcopis, tum presbyteris, qui ex diversis locis, quemadmodum praedixi, huc se contulere? nam et isti quoque se abreptos, et istiusmodi calamitatibus afflictos esse testati sunt.
PL 8, 905Aよろしい、アタナシオスとマルケロスが、諸君の書くとおり、自らの座から動かされたとしよう。だが、先に述べたように、様々な場所からここへ来た他の者たち、司教たちについても司祭たちについても、何と言うのか。実際、彼らもまた、自分たちが連れ去られ、そうした災難に苦しめられたと証言したのである。