Epistolae et monumenta genuina 1.3.1
Objiciunt dedecorari synodum cujus judicata rescindantur. Ipsi convincuntur acta Nicaenae synodi rescidisse.
PL 8, 884B彼らは、その裁きが覆される会議は面目を失うと言い立てる。彼ら自身こそ、ニカイア会議の記録を覆したことが立証される。
Epistolae et monumenta genuina 1.3.2
Si enim, ut scribitis, quaelibet synodus firmam habet auctoritatem, et contumeliose agitur cum judice, si ejus judicium ab alio examinetur, considerate, dilecti, quinam sint qui synodum inhonorant, et quinam ea quae ab aliis prius judicata sint rescindant.
PL 8, 884B諸君が書くとおり、いかなる会議も確固たる権威を有し、裁き手はその裁きを他の者に吟味されるなら侮辱を受けることになるというのであれば、愛する者たちよ、よく考えよ。会議を辱めているのは誰か、他の者たちがすでに裁いたことを覆しているのは誰か。
Epistolae et monumenta genuina 1.3.3
Et ne singulorum acta expendens, quosdam gravare videar, sane quod postremo gestum est, cum sit horrendum auditu, sufficit ad caetera, quae a me omittuntur, comprobanda.
PL 8, 884C個々の者の行いを量って、ある者たちを責めていると見えないよう、最近行われたことだけを挙げるが、それは聞くだに恐ろしいことであるから、私が省く他のことを裏づけるのに十分である。
Epistolae et monumenta genuina 1.3.4
Ariani a beatae memoriae Alexandro quondam Alexandriae Episcopo ob impietatem ejecti, non solùm à singulis civitatibus expulsi sunt, sed et ab omnibus pariter qui ad Nicaenam magnam synodum simul convenerant, anathemate sunt damnati.
PL 8, 884Cアレイオス派の者たちは、幸いなる記憶のアレクサンドロス、かつてのアレクサンドリアの司教によって不敬のゆえに追放され、それぞれの都市から追い出されたのみならず、ニカイアの大会議に共に集まったすべての者たちからも、等しくアナテマをもって断罪された。
Epistolae et monumenta genuina 1.3.5
Non enim leve erat eorum scelus, nec in hominem, sed in ipsum Dominum nostrum Jesum Christum, Filium Dei viventis peccaverunt.
PL 8, 884C彼らの罪は軽いものではなく、人に対してではなく、我々の主イエス・キリスト、生ける神の子その方に対して罪を犯したからである。
Epistolae et monumenta genuina 1.3.6
At tamen qui a toto terrarum orbe rejecti fuerant, et apud universam Ecclesiam infamati, nunc recepti dicuntur; quod et vobis audientibus indigne ferendum existimo.
PL 8, 884Cそれにもかかわらず、全世界から退けられ、教会全体において悪名を負っていた者たちが、いまや受け入れられたと言われている。これは諸君が聞いても憤るべきことだと、私は思う。
Epistolae et monumenta genuina 1.3.7
Quinam igitur sunt qui synodum dedecore afficiunt; nonne qui trecentorum episcoporum suffragia pro nihilo habent, et impietatem pietati anteponunt?
PL 8, 884Dでは、会議を辱めているのは誰か。三百人の司教の票決を無に等しいと見なし、不敬を敬虔の上に置く者たちではないか。
Epistolae et monumenta genuina 1.3.8
Et Ariomanitarum quidem haeresis ab omnibus ubique episcopis convicta et condemnata est: Athanasus vero et Marcellus episcopi plures habent qui ipsos verbis scriptisque defendunt.
PL 8, 884Dアレイオス狂信者たちの異端は、至るところの司教すべてによって論破され断罪された。ところがアタナシオスとマルケロスの両司教には〔底本は Athanasus。Athanasius と読む〕、言葉と文書によって彼らを弁護する者が数多くいる。
Epistolae et monumenta genuina 1.3.9
Nam de Marcello nobis testimonium perhibuere, quod in Nicaena synodo Arianis obstiterit. De Athanasio autem testes dixerunt, eum nec Tyri convictum, nec in Mareote, ubi monimenta adversus illum adornata esse dicitur, praesentem fuisse.
PL 8, 884Dマルケロスについては、彼がニカイア会議でアレイオス派に抵抗したと、彼らは我々に証言した。アタナシオスについては、彼がテュロスで論破されたこともなく、彼に対する記録が仕立てられたと言われるマレオティスに居合わせたこともないと、証人たちが述べた。
Epistolae et monumenta genuina 1.3.10
Scitis autem, dilecti, quae ab una solum parte aguntur, nullam vim habere, sed suspecta esse.
PL 8, 885A愛する者たちよ、諸君は知っている。一方の側だけで行われたことは効力をもたず、疑わしいものだということを。
Epistolae et monumenta genuina 1.3.11
Nos tamen, quanquam sic actum esset, accuratioris disquisitionis causâ, nec de vobis, nec de iis, qui pro illis scripserant, quidquam praejudicantes, hortati sumus eos, qui litteras miserant, ut huc se conferrent: ut quando quidem plures sunt qui pro illis scripsere, in synodo omnia examinarentur: quo nec damnetur innoxius, nec qui reus est ut purus habeatur.
PL 8, 885Aそれでも我々は、事がそのように行われていたにせよ、より正確な調査のために、諸君についても、彼らのために書き送った者たちについても、何一つ予断することなく、書簡を送った者たちに、ここへ出向くよう促した。彼らのために書いた者が多数いるのだから、すべてが会議で吟味され、無実の者が断罪されず、罪に問われている者が潔白と見なされることのないようにするためである。
Epistolae et monumenta genuina 1.3.12
Non igitur a nobis vilipenditur synodus, sed ab iis qui temere et levissime Arianos ab omnibus damnatos, etiam contra judicum sententiam receperunt.
PL 8, 885Aしたがって、会議を軽んじているのは我々ではなく、すべての者から断罪されたアレイオス派の者たちを、裁き手たちの判決にも反して、軽率にきわめて軽々しく受け入れた者たちである。
Epistolae et monumenta genuina 1.3.13
Horum quidem plerique jam resoluti cum Christo sunt: sed qui etiamnum superstites sunt indigne ferunt quod suum judicium quidam resciderint.
PL 8, 885B彼らのうちの大半はすでに世を去り、キリストとともにある。だが、なお生き残っている者たちは、ある者たちが自分たちの裁きを覆したことを不快に思っている。