Epistolae et monumenta genuina 1.13.1
Athanasium insontem probat fiducia qua Romae adversarios exspectat. Haec cum ita dicerentur, et tot testes pro illo starent, totque ipse afferret innocentiae suae argumenta, quid, quaeso, nobis agendum fuit? aut quidnam aliud postulabat ecclesiastica regula, nisi ut virum non damnaremus, sed potius reciperemus ac pro vero episcopo haberemus, quemadmodum et habuimus?
PL 8, 896Cアタナシオスが、ローマで敵対者たちを待ち受けたその確信は、彼が無実であることを証している。これらのことがそう語られ、これほど多くの証人が彼のために立ち、彼自身が自らの無実についてこれほど多くの論拠を示したとき、我々は、いったい何をすべきであったのか。教会の規範は、この人を断罪せず、むしろ受け入れ、真の司教と見なすこと以外に、何を求めていたというのか。我々は実際そのように見なしたのである。
Epistolae et monumenta genuina 1.13.2
Etenim praeter haec omnia, annum unum et sex menses hic remansit, adventum vestrum aut eorum qui huc se conferre vellent expectans, suaque praesentia omnes pudore afficiebat, non adfuturus quippe, nisi suae causae confidisset.
PL 8, 896Cそればかりか、これらすべてに加えて、彼は一年と六か月、ここにとどまり、諸君の到来か、ここへ赴こうとする者たちの到来を待ち、その居合わせることによって皆を恥じ入らせた。自分の事情に確信がなければ、居合わせるはずがないからである。
Epistolae et monumenta genuina 1.13.3
Non enim suo motu, sed accersitus ac litteris nostris acceptis, huc accessit, quemadmodum et vobis litteris nostris indicavimus. Attamen post tot tantaque a nobis gesta, nos criminati estis quasi contra canones egerimus.
PL 8, 896D彼は自分の意志で来たのではなく、召され、我々の書簡を受けてここへ来たのである。諸君に我々の書簡で知らせたとおりである。それにもかかわらず、我々によってこれほど多くの重大なことが行われたのちに、諸君は、我々が規定に反して行ったかのように責めた。