ユリウス1世d. 352

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae et monumenta genuina

Epistola V, Caput I 第V通 第I章

Pope Julius I · Epistolae et monumenta genuina · PL 8, 920A · 4 sectiones

Epistolae et monumenta genuina 5.1.1

1

[0919] Quod semper credidimus, etiam nunc sentimus: experientia enim probat et confirmat quae quisque auditione audivit.

PL 8, 920A

我々がつねに信じてきたことを、いまもなお思っている。実に、各人が聞き伝えによって聞いたことを、経験が検証し、確証するからである。

Epistolae et monumenta genuina 5.1.2

2

Verum est enim quod beatissimus magister gentium Paulus apostolus de se locutus est, quamquam utique quia in ipso Dominus Christus habitavit, dubitari non possit, Spiritum per animum ejus locutum, et organum corporis personasse.

PL 8, 920A

実に、いと祝福された、諸国民の教師である使徒パウロが自らについて語ったことは、真である。もっとも、彼のうちに主キリストが住んだのであるから、霊が彼の心を通して語り、身体という器官を響かせたことは、疑いえない。

Epistolae et monumenta genuina 5.1.3

3

Et tu itaque, dilectissime frater, corpore separatus, mente concordi ac voluntate adfuisti: et honesta fuit et necessaria excusatio absentiae, ne aut lupi schismatici furtum facerent et raperent per insidias, aut canes haeretici rabido furore exciti (Colb. mss. excitati) ; insani oblatrarent, aut certe serpens diabolus blasphemiorum venenum effunderet.

PL 8, 920A

それゆえ汝もまた、愛する兄弟よ、身体においては離れていたが、一致した精神と意志によって居合わせた。汝の不在の弁明は、名誉あるものであり、必要でもあった。分派の狼どもが策略によって盗みを働いて奪うことのないように、あるいは異端の犬どもが狂暴な怒りにかき立てられ(コルベール写本では「かき立てられた」)、狂ったように吠えたてることのないように、あるいはまた、蛇なる悪魔が冒瀆の毒を注ぐことのないように。

Epistolae et monumenta genuina 5.1.4

4

Hoc enim optimum et valde congruentissimum esse videbitur, si ad caput, id est ad Petri apostoli sedem, de singulis quibusque provinciis Domini referant sacerdotes.

PL 8, 920A

実に、次のことが最善であり、この上なくふさわしいと見えるであろう。すなわち、主の司教たちが、それぞれの属州から、頭、すなわち使徒ペトロの座に報告することである。