ユリウス1世d. 352

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae et monumenta genuina

Epistola I, Prooemium 第I通 冒頭

Pope Julius I · Epistolae et monumenta genuina · PL 8, 878A · 11 sectiones

Epistolae et monumenta genuina 1.0.1

1

[0879] Legi litteras a presbyteris meis Elpidio et Philoxeno mihi allatas, miratusque sum, cum nos ex dilectione et veritatis conscientia scripserimus, a vobis contentiose, nec ut decebat, rescriptum esse.

PL 8, 878A

私は、我が司祭エルピディオスとピロクセノスが私のもとへ持参した書簡を読み、我々が愛と真理の認識から書き送ったにもかかわらず、諸君から争いを好む調子で、しかも相応しからぬ仕方で返書が寄せられたことに驚いた。

Epistolae et monumenta genuina 1.0.2

2

Superbia enim et arrogantia scribentium per epistolam sese prodebat: haec autem a Christiana fide aliena sunt. Decebat enim, quae cum dilectione scripta erant, parem cum dilectione, et non cum contentione responsionem obtinere.

PL 8, 880C

書簡によって、書き手たちの高慢と傲慢がおのずと露わになっていたからである。だがこれらはキリスト教の信仰とは無縁のものである。愛をもって書かれたものは、争いをもってではなく、愛をもって等しく応える返答を得るべきであった。

Epistolae et monumenta genuina 1.0.3

3

An non caritatis indicium est, presbyteros misisse qui cum dolentibus condolerent, et eos qui scripserant adhortarentur ut venirent, quo quam primum omnia tandem componi ac recte constitui valerent, nec diutius fratres nostri vexarentur, nec vos quidam criminarentur?

PL 8, 880C

悲しむ者たちとともに悲しむ司祭たちを遣わし、書簡を書き送った者たちに来るよう促したのは、愛のしるしではないか。それは、ようやく一日も早くすべてが整えられ正しく定められ、我々の兄弟たちがこれ以上苦しめられることもなく、ある者たちが諸君を咎めることもなくなるためであった。

Epistolae et monumenta genuina 1.0.4

4

Sed nescio cur sic affici vobis placuerit, ut nos induxeritis ad suspicandum, quae vos verba nos honorandi causa dicere videbamini, haec ipsa cum quadam dissimulatione et irrisione dixisse.

PL 8, 880C

だが、なぜ諸君がこのように感じるに至ったのか、私には分からない。諸君は、我々に敬意を表するために語っていると見えた当の言葉を、何やら素知らぬふりと嘲りをもって語ったのではないかと、我々に疑わせるに至ったのである。

Epistolae et monumenta genuina 1.0.5

5

Presbyteri namque qui missi sunt, quos cum gaudio rediisse oportebat, contra moesti rediere ob ea quae illic geri conspexerant.

PL 8, 880D

というのも、遣わされた司祭たちは、喜びをもって帰るべきであったのに、あちらで行われているのを目にしたことのゆえに、逆に悲しんで帰ってきたからである。

Epistolae et monumenta genuina 1.0.6

6

Ego vero, postquam litteras legi, cum multa mecum reputassem, epistolam apud me retinui, sperans vestrum saltem aliquos esse venturos, nec epistola opus fore, ne, si illa manifesta fieret, multos hic contristaret.

PL 8, 881A

私はといえば、書簡を読んだのち、多くのことを思い巡らしたうえで、書簡を手元にとどめ、諸君のうち少なくとも何人かは来るであろう、そうなれば書簡は要らなくなろうと期待した。それが公になれば、ここで多くの者を悲しませることになるからである。

Epistolae et monumenta genuina 1.0.7

7

Quandoquidem autem, nullo adveniente, necesse fuit illam proferre, fateor vobis, omnes admiratione capti, vix induci potuerunt ut crederent res hujusmodi a vobis esse scriptas: contentionis enim magis, quam charitatis epistola illa specimen prae se ferebat.

PL 8, 881A

しかし、誰も来ないので、それを公にする必要が生じたとき、諸君に告白するが、皆は驚きにとらえられ、かかる事柄が諸君によって書かれたとはほとんど信じることができなかった。あの書簡は、愛の見本というより、むしろ争いの見本を示していたからである。

Epistolae et monumenta genuina 1.0.8

8

Quod si eloquentiae ostentandae causa qui epistolam dictavit ita scripserit, aliorum sane est hujusmodi institutum.

PL 8, 881A

もし書簡を口述した者が、弁舌を誇示するためにこのように書いたのだとすれば、そのような企ては、確かに他の者たちのものである。

Epistolae et monumenta genuina 1.0.9

9

In rebus enim ecclesiasticis non ostentatio eloquentiae quaerenda est, sed canones apostolici, ac studendum ut ne unus quidem ex pusillis qui in Ecclesia sunt scandalizetur.

PL 8, 881A

教会の事柄においては、求めるべきは弁舌の誇示ではなく使徒の規定であり、教会にいる小さな者たちのうち一人たりとも躓かされることのないよう努めなければならない。

Epistolae et monumenta genuina 1.0.10

10

Expedit enim, secundum ecclesiasticam sententiam, molam asinariam suspendi a collo, et ita in mare demergi potius, quam vel unum ex pusillis scandalizare (Matth. XVIII, 6) .

PL 8, 881A

教会の判断によれば、「ロバの石臼を首に掛けられ、そのまま海に沈められるほうが、小さな者たちのうち一人でも躓かせるよりも益である」(マタイ18:6)。

Epistolae et monumenta genuina 1.0.11

11

Quod si aliquibus mutua quadam simultate exacerbatis (non enim talem omnium mentem fuisse dixerim) istiusmodi epistolam scribi placuit, decebat quidem vel omnino non offendi, vel solem non occidere super offensa; hanc certe eo progredi non oportuit, ut scripto declararetur.

PL 8, 881B

もし、ある者たちが互いの何らかの敵意にいらだっていて(皆の心がそのようであったとは、私は言わない)、そのような書簡を書くことを決めたのだとしても、そもそも腹を立てないか、あるいは怒りのうちに日を沈ませないかのどちらかであるべきだった。少なくとも、その怒りが文書で言明されるところにまで進むべきではなかった。