Epistolae et monumenta genuina 1.9.1
Athanasius et Marcellus jure ad communionem admissi. Quod autem non temere vel injuste coepiscopos nostros Athanasium et Marcellum ad communionem susceperimus, tametsi ex supradictis id satis planum est, operae tamen pretium fuerit paucis verbis vobis demonstrare.
PL 8, 892Bアタナシオスとマルケロスは、正当に交わりに受け入れられた。我々が、我々の同僚の司教であるアタナシオスとマルケロスを、軽率にあるいは不当に交わりに受け入れたのではないということは、以上に述べたことから十分に明らかではあるが、それでも、諸君に少ない言葉で示す労には値するであろう。
Epistolae et monumenta genuina 1.9.2
Contra Athanasium scripserunt primum Eusebiani ac socii; scripsistis et vos modo. Pro Athanasio autem complures episcopi ex Aegypto et ex aliis provinciis scripserunt.
PL 8, 892Cアタナシオスに反対して書いたのは、まずエウセビオス派とその仲間たちであり、諸君も先ごろ書いた。だがアタナシオスのために書いたのは、エジプトとほかの諸属州の多数の司教たちである。
Epistolae et monumenta genuina 1.9.3
Primum igitur observandum est, vestras adversus illum litteras inter se pugnare, et priores cum secundis nulla ratione consentire; sed in multis primas a secundis confutari, et secundas a primis falsi argui.
PL 8, 892Cそれゆえ、まず注意すべきは、彼に対する諸君の書簡が互いに争い合っており、先の書簡が後のものと少しも一致せず、多くの点で最初のものが二番目のものに反駁され、二番目のものが最初のものによって偽りと証明されていることである。
Epistolae et monumenta genuina 1.9.4
Cum autem litterae inter se non consentiunt, nulla iis quae dicuntur habenda fides. Dehinc si vestris litteris fidem haberi postulatis, consentaneum est et iis qui pro illo scripserunt fidem non negare, maxime quia vos de iis quae quidem procul a vobis gesta sint scribitis, illi vero cum in ipsis essent locis, ubi et virum ipsum et res illic gestas viderunt, scribant, et vitae ejus probitatem testentur, affirmantes eum calumniam in omnibus passum esse.
PL 8, 892C書簡が互いに一致しないとき、語られていることには、いかなる信も置かれるべきでない。さて、もし諸君が自分たちの書簡に信を置かれることを求めるなら、彼のために書いた者たちにも信を拒まないのが筋である。とりわけ、諸君は諸君から遠く離れて行われたことについて書いているのに、彼らはそれらの場所そのもののうちにいて、その人自身とそこで行われた事柄を見たうえで書き、彼の生き方の正直さを証言し、彼がすべてにおいて誹謗を受けたのだと断言しているからである。
Epistolae et monumenta genuina 1.9.5
Ac rursum Arsenius quidam episcopus dictus est aliquando interfectus ab Athanasio, sed hunc vivere, immo ejus amicum esse didicimus.
PL 8, 892Dさらにまた、アルセニオスという司教が、かつてアタナシオスに殺されたと言われた。だが我々は、彼が生きており、それどころかアタナシオスの友であると知った。