Epistolae et monumenta genuina 1.14.1
Gregorii ordinatio illegitima, et ejus in suo ingressu gesta. Perpendite igitur, quinam contra canones egerint; nosne, qui post tanta innocentiae argumenta virum recepimus, an qui triginta sex mansionibus distantes Antiochiae extraneum quemdam episcopum nominarunt, eumque Alexandriam miserunt militari manu stipatum? quod ne tunc quidem factum est, cum is in Gallias relegatus esset; tunc enim faciendum erat, si re vera ille convictus fuisset.
PL 8, 896Dグレゴリオスの不法な叙階と、その着任に際して行われたこと。それゆえ、考えよ。規定に反して行動したのは誰か。あれほどの無実の論拠ののちにこの人を受け入れた我々か、それとも、三十六の宿駅を隔てたアンティオキアで、ある他所者を司教に指名し、兵士の手勢に囲ませて彼をアレクサンドリアへ遣わした者たちか。これは、彼〔アタナシオス〕がガリアに追放されていたときにも行われなかった。もし彼が実際に論破されていたのなら、そのときにこそ行うべきであったのに。
Epistolae et monumenta genuina 1.14.2
Certe in reditu suo vacantem seque exspectantem ecclesiam invenit. At nunc ignoro qua ratione haec facta sint. Primum enim, si veritas dicenda est, non oportuit, cum ad cogendam synodum litteras misissemus, aliquos judicium synodi praevertere.
PL 8, 897A確かに、彼〔アタナシオス〕は帰還したとき、教会が空位で、自分を待っているのを見いだした。だが今は、これらがどのような理由で行われたのか、私は知らない。まず、真実を言わねばならぬなら、我々が教会会議を招集するために書簡を送ったのだから、ある者たちが会議の裁きに先んじるべきではなかった。
Epistolae et monumenta genuina 1.14.3
Deinde non decuit hujusmodi innovationem adversus Ecclesiam induci. Qualis enim canon ecclesiasticus, aut qualis apostolica traditio hoc permittit, ut in pace agente Ecclesia, ac tot episcopis cum Athanasio Alexandriae episcopo consentientibus, Gregorius mittatur, externus homo, qui non illic est baptisatus, qui complurimis ignotus est, nec a presbyteris, vel ab episcopis, vel a plebe postulatus, sed is Antiochiae ordinetur, Alexandriam vero, non cum presbyteris vel diaconis urbis, non cum episcopis Aegypti, sed cum militibus transmittatur? hoc namque haud sine querela aiebant qui huc venere.
PL 8, 897A次に、教会に対してこのような革新が導入されるのは相応しくなかった。教会が平和のうちにあり、多くの司教たちが司教アタナシオスと一致していたとき、グレゴリオスが遣わされるというのは、どのような教会の規定、どのような使徒の伝承が許しているのか。よそ者であり、そこで洗礼を受けたのでもなく、大多数の者に知られておらず、司祭たちからも司教たちからも民からも求められていない者が、アンティオキアで叙階され、アレクサンドリアへ、都の司祭や助祭とともにでもなく、エジプトの司教たちとともにでもなく、兵士たちとともに送られるというのは。ここへ来た者たちは、これについて不満を漏らさずには語らなかったからである。
Epistolae et monumenta genuina 1.14.4
Etiam si enim post synodum reus deprehensus fuisset Athanasius, non decuit sic praeter jus fasque, et contra ecclesiasticum canonem, ordinari quempiam, sed in ipsa ecclesia, ex ipso clero, ab episcopis provinciae illius constitui oportuit, et nequaquam nunc Apostolorum canones violari.
PL 8, 897Bたとえ会議ののちにアタナシオスが罪ありと判明したとしても、法にも神聖な掟にも反し、教会の規定に反して、誰かが叙階されるのは相応しくなかった。むしろ当の教会において、当の聖職者団のうちから、その属州の司教たちによって立てられるべきであり、使徒たちの規定が今のように破られることは決してあってはならなかった。
Epistolae et monumenta genuina 1.14.5
Si enim in quemquam vestrum tale quidpiam commissum esset, nonne clamassetis, nonne violatorum canonum vindictam postulassetis? Certe, dilecti, hoc quasi Deo praesente cum veritate loquimur ac dicimus, non est hoc pium, nec legitimum, nec ecclesiasticum.
PL 8, 897C実際、もし諸君のうちの誰かに対してこのようなことが行われたなら、諸君は叫ばなかったであろうか、破られた規定への報復を求めなかったであろうか。愛する者たちよ、我々は神が臨在するかのように、真理をもってこのことを語り、言う。これは敬虔でなく、合法でなく、教会にかなうものでもない。
Epistolae et monumenta genuina 1.14.6
Nam quae a Gregorio in suo ingressu gesta esse dicuntur ordinationis ejus modum indicant. In his enim pacis temporibus, ut narrarunt ii qui Alexandria venerunt, et quemadmodum episcopi quoque litteris suis significarunt, ecclesia incendium passa est, virgines denudatae, monachi conculcati, presbyteri et ex plebe multi laniati ac vim perpessi, episcopi in carcerem trusi, multi circumcirca raptati, sancta mysteria, de quibus violatis Macarium presbyterum postulabant, ab ethnicis direpta sunt et in terram projecta, ut Gregorii ordinationem aliqui admitterent.
PL 8, 897Cグレゴリオスがその着任にあたって行ったと言われることは、彼の叙階のありようを示している。これらの平和の時に、アレクサンドリアから来た者たちが語り、司教たちも書簡で知らせたとおり、教会は放火の憂き目に遭い、童貞の女たちは衣をはがれ、修道士たちは踏みにじられ、司祭たちと民のうちの多くの者が引き裂かれ暴行を受け、司教たちは牢に押し込まれ、多くの者が周辺一帯で引き回され、聖なる秘儀は、それが冒されたことをめぐって司祭マカリオスを告発していたのに、異教徒たちによって略奪され地に投げ捨てられた。それは、グレゴリオスの叙階を幾人かに承認させるためであった。
Epistolae et monumenta genuina 1.14.7
Haec autem ostendunt quinam canones violent. Nam si legitima fuisset ordinatio, nequaquam praeter jus fasque eos coegisset sibi obtemperare, qui jure ipsius imperium detrectabant.
PL 8, 900Aこれらは、どちらが規定を破っているかを示している。もし叙階が合法であったなら、彼は、その支配を正当に拒んでいた者たちを、法にも神聖な掟にも反して自分に従うよう強いることは決してなかったであろう。
Epistolae et monumenta genuina 1.14.8
Verumtamen his ita gestis, scribitis magnam tum pacem Alexandriae et in Aegyptio fuisse. Nisi forte pacis notio mutata sit, et jam haec pacem appelletis.
PL 8, 900Aしかるに、これらのことがこのように行われながら、諸君は、そのときアレクサンドリアとエジプトには大いなる平和があったと書いている。ただし、平和の意味がたまたま変わってしまい、諸君がこれをいまや平和と呼んでいるのなら、話は別である。