ユリウス1世d. 352

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae et monumenta genuina

Epistola I, Caput XXII 第I通 第XXII章

Pope Julius I · Epistolae et monumenta genuina · PL 8, 905B · 11 sectiones

Epistolae et monumenta genuina 1.22.1

1

Judicia non secundum Evangelium instituta. Alexandrinum antistitem Julio inscio judicari non debuisse. O dilecti non jam Ecclesiae judicia secundum Evangelium, sed ad exsilii ac mortis poenas decernendas instituuntur.

PL 8, 905B

裁きは福音に従って設けられてはいない。アレクサンドリアの司教は、ユリウスの知らぬうちに裁かれるべきではなかった。ああ、愛する者たちよ、もはや教会の裁きは福音に従って行われるのではなく、追放と死の刑罰を決定するために設けられている。

Epistolae et monumenta genuina 1.22.2

2

Nam si omnino, ut dicitis, aliqua fuit eorum culpa, judicium secundum ecclesiasticum canonem, nec eo pacto, fieri oportuit.

PL 8, 905B

もし諸君の言うとおり、彼らに何らかの咎があったのだとしても、裁きは教会の規定に従って行われるべきであり、このような仕方によってではなかった。

Epistolae et monumenta genuina 1.22.3

3

Oportuit omnibus nobis scripsisse, ut ita ab omnibus quod justum esset decerneretur; episcopi enim erant qui patiebantur nec vulgares ecclesiae quae vexabantur, sed quas ipsi Apostoli per se gubernarunt.

PL 8, 905B

我々全員に書き送るべきであった。そうすれば、正しいことが全員によって決定されたであろう。苦しんでいたのは司教たちであり、苦しめられていたのは尋常の教会ではなく、使徒たち自身が自ら治めた教会であったからである。

Epistolae et monumenta genuina 1.22.4

4

Cur autem de Alexandrina potissimum ecclesia nihil nobis scriptum est? An ignoratis hanc esse consuetudinem, ut primum nobis scribatur, et hinc quod justum est decernatur?

PL 8, 905B

なぜ、とりわけアレクサンドリアの教会について、我々に何も書き送られなかったのか。まず我々に書き送られ、ここから正しいことが決定されるというのがこの慣行であることを、諸君は知らないのか。

Epistolae et monumenta genuina 1.22.5

5

Sane si qua hujusmodi suspicio in illius urbis episcopum cadebat, ad hanc ecclesiam scribendum fuit. Nunc autem illi, re nobis non indicata, postea quam quod libuit egere, nos quibus ea crimina explorata non sunt, sibi demum suffragatores esse volunt.

PL 8, 905C

確かに、もしあの都市の司教に対してこのような嫌疑がかかっていたのであれば、この教会に書き送るべきであった。ところが今、彼らは我々に事を知らせず、自分たちの望むことを行ったのちに、そうした罪状を我々が確かめていないのに、ついには我々に自分たちの支持者となってもらいたいと望んでいるのである。

Epistolae et monumenta genuina 1.22.6

6

Nequaquam talia sunt Pauli statuta, non haec patres tradiderunt: sed aliena est ista forma, novum hoc institutum. Obsecro, bono animo ferte; quae enim scribo ad publicum bonum conferunt.

PL 8, 908A

そのようなことはけっしてパウロの定めではなく、父たちが伝えたものでもない。むしろこの通例は異質であり、この慣行は新しいものである。どうか、快く受けとめてほしい。私が書くことは、公共の益に資するからである。

Epistolae et monumenta genuina 1.22.7

7

Nam quae accepimus a beato Petro apostolo, ea vobis significo; non scripturus tamen, quod nota apud omnes ea esse existimem, nisi quae gesta sunt nos conturbassent.

PL 8, 908A

実際、我々が幸いなる使徒ペトロから受けたことを、私は諸君に示しているのである。もっとも、それらは皆に知られていると思うので、行われたことが我々を動揺させなかったなら、書くつもりはなかった。

Epistolae et monumenta genuina 1.22.8

8

Episcopi rapiuntur et e suis sedibus pelluntur, alii aliunde eorum loco substituuntur, et alii insidiis appetuntur: ita ut populi de abreptis doleant, ac submissos recipere [0907] cogantur; ut quos exoptant non requirant, quos autem nolunt, inviti recipiant.

PL 8, 908A

司教たちは連れ去られ、自らの座から追い出され、他の者たちが別の場所から彼らの代わりに据えられ、また別の者たちは策謀の標的とされている。その結果、民は連れ去られた者たちを悼み、送り込まれた者たちを受け入れることを強いられ、望む者たちを求めることができず、望まぬ者たちを、不本意ながら受け入れる。

Epistolae et monumenta genuina 1.22.9

9

Rogo vos ne ultra hujusmodi res agantur: immo potius contra eos scribite qui talia moliuntur; ne deinceps ita vexentur ecclesiae, neve quis episcopus aut presbyter contumeliam patiatur, aut contra animi sui sententiam, ut nobis indicatum est, quis facere cogatur: ne apud ethnicos risum moveamus, ac in primis ne Deum ad iram concitemus.

PL 8, 908A

諸君に頼む。このようなことがこれ以上行われないように。むしろ、そのようなことを企てる者たちに対して書き送れ。以後、諸教会がこのように苦しめられることのないように、司教であれ司祭であれ誰も侮辱を受けることのないように、我々に知らされたように、誰も自らの心の判断に反することを行うよう強いられることのないように。異教徒たちの間で笑いを招かぬように、そして何よりも神の怒りを引き起こさぬように。

Epistolae et monumenta genuina 1.22.10

10

Unusquisque enim nostrum in die judicii rationem suorum in hac vita operum est redditurus.

PL 8, 908A

実際、我々一人ひとりは、審判の日に、この世での自らの業について申し開きをすることになるからである。

Epistolae et monumenta genuina 1.22.11

11

Utinam omnes secundum Deum sentiant: ut et ecclesiae, episcopis suis receptis, perpetuo gaudeant in Christo Jesu Domino nostro, per quem gloria Patri in saecula saeculorum, Amen. Valere vos in Christo exopto, charissimi ac desideratissimi fratres.

PL 8, 908A

願わくは、すべての者が神に従って考えるように。そうして諸教会が、自らの司教たちを迎え入れて、我々の主キリスト・イエスにあって、永遠に喜ぶように。彼を通して父に栄光が、世々に至るまであるように。アーメン。最愛にして最も慕わしい兄弟たちよ、私は、諸君がキリストにあって健やかであることを願う。