ユリウス1世d. 352

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae et monumenta genuina

Epistola IV, Caput III 第IV通 第III章

Pope Julius I · Epistolae et monumenta genuina · PL 8, 919A · 4 sectiones

Epistolae et monumenta genuina 4.3.1

1

Ego vero sacris litteris inhaerens, credo unum esse Deum, et unigenitum ejus Filium verbum, qui cum Patre semper exsistit, nec exsistendi initium ullum umquam habuit, qui ex Deo vere est, non creatus, non factus, sed semper exsistens, et simul cum Deo ac Patre perpetuo regnans, cujus regni, ut testatur Apostolus, non erit finis (Luc. I, 33) .

PL 8, 919A

私は聖なる文書に固く従い、一なる神を信じ、その独り子、言葉である子を信じる。彼は父とともにつねに存在し、存在の始まりをかつて一度も持たず、真に神から出ており、創造されたのでも造られたのでもなく、つねに存在し、神にして父とともに絶えることなく王として支配している。その王国に終わりはないと、使徒が証しする(ルカ1:33)。

Epistolae et monumenta genuina 4.3.2

2

Ipse filius, ipse virtus, ipse sapientia, ipse proprium ac verum Dei verbum Dominus noster Jesus Christus, indivisa Dei virtus, per quem facta sunt omnia quae facta sunt, ut Evangelium docet dicens: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.

PL 8, 919A

彼こそ子であり、彼こそ力であり、彼こそ知恵であり、彼こそ神の固有の真の言葉、我々の主イエス・キリスト、神の分かたれぬ力であって、彼によって、造られたものはすべて造られた。福音書が教えるとおりである。「初めに言葉があった。言葉は神とともにあった。言葉は神であった〔Deus erat Verbum。語順は逆だが「言葉は神であった」と訳す〕。」

Epistolae et monumenta genuina 4.3.3

3

Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Johan. I, I, etc.) . Ille est Verbum, de quo Lucas evangelista testatur, dicens: Sicut tradiderunt nobis qui ab initio inspectores et ministri fuerunt Verbi (Luc. I, 2) : de quo et David dixit, Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 2) .

PL 8, 919A

「すべては彼によって造られ、彼なしには何ひとつ造られなかった」(ヨハネ1:1など)。彼こそ言葉であり、これについて福音書記者ルカは証しして言う。「初めから目撃者であり、言葉の奉仕者であった人々が、我々に伝えたとおりに」(ルカ1:2)。これについてダビデもまた言った。「わが心は、良き言葉を溢れ出させた」(詩篇44:2)。

Epistolae et monumenta genuina 4.3.4

4

Ita et Dominus noster Jesus Christus in Evangelio nos docet dicens, Ego ex Patre exivi et venio (Joan. XVI, 28) . Hic est qui novissimis diebus propter nostram salutem descendens, et ex virgine Maria natus hominem assumpsit.

PL 8, 919A

このように、我々の主イエス・キリストも、福音書において我々に教えて言う。「わたしは父から出、そして来る」(ヨハネ16:28)。彼こそ、終わりの日々に、我々の救いのために降り、おとめマリア〔Virgo(マリア)を本サイトでは「おとめ」と訳す〕から生まれて、人を取った者である。