ユリウス1世d. 352

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae et monumenta genuina

Epistola I, Caput XV 第I通 第XV章

Pope Julius I · Epistolae et monumenta genuina · PL 8, 900A · 4 sectiones

Epistolae et monumenta genuina 1.15.1

1

Alia in Mareoticis gestis reprehensione digna. Illud quoque vobis necessario indicandum putavi, Athanasium nempe affirmasse, Macarium Tyri sub custodia militum remansisse; accusatoremque solum abiisse cum iis qui in Marcoten proficiscebantur; presbyterisque rogantibus ut sibi inquisitioni adesse liceret, id negatum fuisse, interrogationem autem de calice et de mensa factam esse coram Praefecto et ejus cohorte, praesentibus ethnicis et Judaeis.

PL 8, 900A

マレオティスの記録には、ほかにも非難に値する点がある。私は、諸君にこのことも必ず知らせておくべきだと考えた。すなわち、アタナシオスは、マカリオスがテュロスで兵士たちの監視下にとどまっていたこと、告発者だけが、マレオティス〔底本は Marcoten。Mareoten と読む〕へ向かう者たちとともに赴いたこと、司祭たちが自分たちも審問に立ち会うことを許すよう求めたのに、それは拒まれたこと、杯と食卓についての尋問が、長官とその部隊の前で、異教徒とユダヤ人が居合わせるなかで行われたことを、断言したのである。

Epistolae et monumenta genuina 1.15.2

2

Videbatur illud initio incredibile (V. Athanas., apolog. cont. Ar., n. 83) , nisi fuisset ex ipsis monimentis demonstratum.

PL 8, 900B

もしまさにその記録から証明されていなかったなら、これは初めは信じがたいことに見えたであろう(アタナシオス『アレイオス派に対する弁明』83節を見よ)。

Epistolae et monumenta genuina 1.15.3

3

Quod nobis admirationi fuit, id etiam vobis, dilecti, fore existimo, ut de sanguine et corpore Christi interrogatio, cui presbyteri, licet mysteriorum ministri sint, interesse non permittuntur, apud externum tamen judicem, praesentibus catechumenis, et quod indignius est, coram ethnicis et Judaeis, qui circa christianismum suspecti et male affecti audiunt, habita sit.

PL 8, 900B

我々にとって驚きであったことは、愛する者たちよ、諸君にとってもそうであろうと思う。すなわち、キリストの血と体についての尋問が、秘儀の奉仕者である司祭たちでさえ立ち会うことを許されないものであるのに、外部の裁判官のもとで、洗礼志願者たちが居合わせ、さらに恥ずべきことに、キリスト教に関して疑わしく悪意を抱いていると評される異教徒とユダヤ人の前で行われたことである。

Epistolae et monumenta genuina 1.15.4

4

Nam si omnino scelus perpetratum est, oportuit hoc negotii in Ecclesia a clericis secundum leges examinari, et non ab ethnicis, qui Verbum detestantur et veritatem ignorant. Hoc autem flagitium quantum et cujusmodi sit, et vos et omnes animadversuros existimo. Haec quidem de Athanasio.

PL 8, 900C

もし本当に罪が犯されたのなら、この件は教会において、聖職者たちによって、法律に従って審理されるべきであり、言葉を忌み嫌い真理を知らない異教徒たちによってではなかった。この恥ずべき行いがどれほどのものであり、どのような性質のものであるかは、諸君も皆も気づくであろうと私は思う。以上がアタナシオスについてである。