Epistolae et monumenta genuina 1.2.1
Nihil in litteris suis esse unde juste expostularent. Quid enim actum est dignum querela: aut quibusnam epistolae meae dictis vobis succensendum fuit? an quia hortati sumus ut ad synodum accederetis? Atqui illud cum gaudio potius excipiendum fuit.
PL 8, 881Bユリウスの書簡には、彼らが正当に抗議できる根拠は何もない。実際、抗議に値するどのようなことが行われたというのか。あるいは、我が書簡のどの言葉に諸君は腹を立てるべきであったのか。我々が諸君に教会会議に出席するよう促したからか。だが、それはむしろ喜びをもって受けるべきことであった。
Epistolae et monumenta genuina 1.2.2
Quibus enim est de rebus a se gestis, aut, ut ipsi aiunt, judicatis fiducia, ii non indigne ferunt si ab aliis judicium suum examinetur; sed pro certo habent ea, quae ipsi juste judicarunt, injusta numquam fieri valere.
PL 8, 882B自らが行った、あるいは彼ら自身の言うところでは裁いた事柄について確信のある者たちは、自分たちの裁きが他の者たちによって吟味されても不快には思わない。むしろ、自分たちが正しく裁いたことは、決して不正なものになりえないと確信しているのである。
Epistolae et monumenta genuina 1.2.3
Quocirca episcopi in magna synodo Nicaena congregati, non citra Dei consilium, prioris synodi acta in alia synodo disquiri permiserunt, ut qui judicarent, prae oculis habentes secundum futurum esse judicium, cum omni cautela rem expenderent; et qui judicarentur, crederent se non ex priorum judicum odio et inimicitia, sed ex aequitatis prescripto judicatos esse.
PL 8, 882Bそれゆえ、大いなるニカイア教会会議に集まった司教たちは、神の計らいなしにではなく、先の会議の記録が別の会議で調べ直されることを許した。それは、裁く者たちが、第二の裁きが後に控えていることを眼前に置いて、あらゆる慎重さをもって事を量り、裁かれる者たちが、先の裁き手たちの憎しみと敵意からではなく、公正さの定めによって裁かれたのだと信じるようにするためであった。
Epistolae et monumenta genuina 1.2.4
Quod si hujusmodi consuetudinem, antiquam sane, in magna synodo memoratam descriptamque, apud vos valere nolitis, indecora fuerit ejusmodi recusatio. Morem namque, qui semel in Ecclesia obtinuit, et a synodis confirmatus est, minime decet a paucis abrogari.
PL 8, 882Bもし諸君が、大いなる会議で言及され記された、まことに古いこのような慣行を、諸君のもとで有効とすることを望まないのなら、そのような拒絶は見苦しいであろう。教会において一度確立し、諸会議によって確認された慣習を、少数の者が廃することは、少しも相応しくないからである。
Epistolae et monumenta genuina 1.2.5
Alioqui neque jure in hoc indignati videantur. Nam qui a vobis Eusebianis cum litteris missi sunt, Macarius videlicet presbyter ac Martyrius et Hesychius diaconi, huc advenientes cum non valerent presbyteris Athanasii, qui huc se contulerant, obsistere, sed in omnibus refutarentur atque convincerentur, tum a nobis id postularunt, ut synodus indiceretur, litteraeque ad Athanasium episcopum Alexandriam, necnon ad Eusebianos mitterentur, ut coram omnibus justum posset proferri judicium: tum enim se omnia contra Athanasium allata crimina probaturos promisere.
PL 8, 882Bそれに、彼らがこの点で憤るのも正当とは見えないであろう。というのも、諸君エウセビオス派によって書簡とともに遣わされた者たち、すなわち司祭マカリオスと助祭マルテュリオスおよびヘシュキオスは、ここに到着し、ここに来ていたアタナシオスの司祭たちに反論することができず、あらゆる点で論駁され論破されるに及んで、我々に、教会会議を招集し、アレクサンドリアの司教アタナシオスにも、エウセビオス派にも書簡を送るよう要請したからである。それは、皆の前で正しい裁きが下されうるためであり、そのとき彼らは、アタナシオスに対して持ち出されたすべての罪状を証明すると約束したのである。
Epistolae et monumenta genuina 1.2.6
Publice namque a nobis Martyrius et Hesychius convicti sunt, et presbyteris Athanasii Alexandriae episcopi cum fiducia obsistentibus, Martyrius et socii, ut vere dicam, in omnibus refutabantur; hincque factum est ut synodum coacti sint postulare.
PL 8, 884A実際、マルテュリオスとヘシュキオスは我々の前で公に論破され、アレクサンドリアの司教アタナシオスの司祭たちが確信をもって反論するのに対し、マルテュリオスとその仲間たちは、真実を言えば、あらゆる点で論駁されたのであって、そこから、教会会議を要請せざるをえなくなったのである。
Epistolae et monumenta genuina 1.2.7
Si igitur Martyrio et Hesychio nullam synodum postulantibus auctor ego fuissem, ut ii qui scripserant defatigationis molestiam subirent fratrum nostrorum gratia, qui se injuriam passos conquerebantur, hoc etiam in casu aequa et justa fuisset adhortatio, quippe quae ecclesiastica sit et Deo grata.
PL 8, 884Aそれゆえ、もしマルテュリオスとヘシュキオスが何の教会会議も要請していなかったのに私が発案者となって、書き送った者たちが、不当な扱いを受けたと嘆いていた我々の兄弟たちのために、労苦の疲れを引き受けるよう促したのだとしても、その場合にもその勧告は公正で正しかったであろう。それは教会にかなうものであり、神に喜ばれるものだからである。
Epistolae et monumenta genuina 1.2.8
Jam vero cum iidem, quos vos ipsi Eusebiani fide dignos censuistis, nos rogarint ut synodus convocaretur; decuit vocatos non indigne ferre, sed potius alacriter occurrere.
PL 8, 884Bところが、諸君エウセビオス派自身が信ずるに足ると判断した当の者たちが我々に教会会議の招集を求めたのであるから、召された者たちは不快に思うべきではなく、むしろ喜んで出向くべきであった。
Epistolae et monumenta genuina 1.2.9
Quapropter indignatio eorum, qui hoc iniquo animo ferre visi sunt, proterva est; detrectatio vero eorum, qui venire noluerunt, inhonesta et suspecta hinc deprehenditur. Aliquisne reprehendit, si quae probat, cum ipse facit, ab alio fieri videat?
PL 8, 884Bしたがって、これを不本意に受けとめたと見える者たちの憤りは不遜であり、来ることを望まなかった者たちの拒絶は、そこから不名誉で疑わしいものと知られる。自分が行うときには是認することを、他の者によって行われるのを見て、それを非難する者があろうか。