ユリウス1世d. 352

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae et monumenta genuina

Epistola I, Caput XIX 第I通 第XIX章

Pope Julius I · Epistolae et monumenta genuina · PL 8, 904A · 5 sectiones

Epistolae et monumenta genuina 1.19.1

1

Discordiae auctores Eusebiam, non Julius. Haec cum ita delata sint, et Ecclesiae adeo gravibus premantur malis ac insidiis appetantur, ut affirmavere qui haec renuntiabant, quinam sunt qui flammam discordiae accendunt? nosne, qui ista dolemus et vexatos fratres miseramur, an qui talia perpetrarunt?

PL 8, 904A

不和の首謀者はエウセビオス派〔底本は Eusebiam。Eusebiani と読む〕であって、ユリウスではない。これらがこのように報告され、諸教会が、これを報告した者たちの断言したように、きわめて重い災厄に押しつぶされ、策謀の標的とされているのであれば、不和の炎を燃え上がらせているのは誰か。これらのことを悲しみ、苦しめられた兄弟たちを憐れむ我々か、それともそのようなことを犯した者たちか。

Epistolae et monumenta genuina 1.19.2

2

Miror enim, cum talis ac tanta rerum perturbatio fuerit in singulis ecclesiis (quae causa illis fuit huc properandi), vos tamen scribere concordiam in ecclesiis extitisse.

PL 8, 904B

私は驚く。個々の教会にこれほど重大な事態の混乱があった(それが彼らにここへ急ぐ理由となった)というのに、それでも諸君は、諸教会に和合があったと書いているのだから。

Epistolae et monumenta genuina 1.19.3

3

Haec autem non ad aedificationem Ecclesiae, sed ad ejus ruinam vergunt; et qui his gaudent non pacis, sed dissensionis filii sunt. Nobis autem non est dissensionis Deus, sed pacis (II Cor. XIV, 33) .

PL 8, 904B

これらは教会の建設にではなく、その崩壊に向かうものである。これを喜ぶ者たちは、平和の子ではなく、不和の子である。「我々にとって、神は不和の神ではなく、平和の神である」(二コリント14:33)。

Epistolae et monumenta genuina 1.19.4

4

Quapropter, ut mihi conscius est Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, vestrae existimationis curam gerens, exoptans quoque ecclesias non in perturbatione degere, sed eas ut ab Apostolis statutum est permanere, haec ad vos scribere necessarium duxi, ut nunc tandem illos retundatis, qui ob mutuum inter se odium ecclesias eo redigunt.

PL 8, 904B

それゆえ、我々の主イエス・キリストの神にして父が私の証人であるように、私は諸君の評価を気遣い、諸教会が混乱のうちにあるのではなく、使徒たちによって定められたとおりにとどまることを切に望んで、これらを諸君に書き送る必要があると考えた。それは、いまこそ、互いへの憎しみのゆえに諸教会をそこまで追い込んでいる者たちを、諸君が制止するためである。

Epistolae et monumenta genuina 1.19.5

5

Audivi enim paucos numero esse, qui horum omnium essent auctores Operam date, ut viscera misericordiae habentes, ea corrigatis, uti supra dixi, quae contra canonem gesta sunt, ut si quid mali anteverterit, id vestro studio emendetur.

PL 8, 904C

私は聞いた。これらすべての首謀者は、数のうえでは少数だと。慈しみの臓腑を持つ者として、先に言ったとおり、規定に反して行われたことを正すよう努めよ。そうすれば、何か悪いことが先立っていたとしても、諸君の熱意によって改められるであろう。