Epistolae et monumenta genuina 1.6.1
Ne Romam se conferant, frustra obtendunt angustiam temporis praefiniti. Ergo, dilectissimi; oportuit vos huc accedere, et non abnuere, ut negotium ad finem deduceretur; id enim ratio postulat.
PL 8, 889A彼らは、ローマへ赴かないために、定められた期限の短さをむなしく口実にする。それゆえ、愛する者たちよ、諸君はここへ来るべきであり、来ることを拒むべきではなかった。それは、事が終結に導かれるためであった。理がそれを求めるからである。
Epistolae et monumenta genuina 1.6.2
Sed fortasse praefinitum tempus id vobis non permisit; in litteris enim vestris conquesti estis angustum nos ad synodum cogendam temporis spatium definivisse. Verum hoc, dilecti, mera est causae simulatio.
PL 8, 889Aしかしおそらく、定められた期間が諸君にそれを許さなかったのであろう。諸君は書簡で、我々が教会会議を招集するのに短い期間しか定めなかったと訴えているからである。だが、愛する者たちよ、これは事の単なる口実にすぎない。
Epistolae et monumenta genuina 1.6.3
Nam si quos jam profectos praevertisset ille dies, angustum sane fuisse praefiniti temporis spatium recte arguerent.
PL 8, 889Bもしすでに出発していた者たちを、あの日が追い越してしまったのなら、定められた期間の余裕が確かに狭かったと、彼らが正しく責めることもできたであろう。
Epistolae et monumenta genuina 1.6.4
Si autem ii, quibus accedere non libuit, presbyteros quoque usque ad mensem Januarium detinuerint, merus est praetextus hominum suis rebus diffidentium.
PL 8, 889Bしかし、来ることを望まなかった者たちが、司祭たちをも一月まで引き留めたのであれば、それは自分たちの立場に自信のない者たちの単なる口実である。
Epistolae et monumenta genuina 1.6.5
Venissent enim, ut prius dixi, si de sua causa bene sperassent, non itineris intervallum considerantes, nec ad praefinitum tempus respicientes, sed justitia et aequitate suae causae freti.
PL 8, 889B彼らは、先に言ったように、自分たちの事情について良い望みを抱いていたなら、来ていたであろう。道のりの隔たりを考えず、定められた期限を顧みず、自分たちの事情の正義と公正に頼んで。