Epistolae et monumenta genuina 4.1.1
Cum nonnulli ex iis, qui quod non recte crederent, antea condemnati sunt, quique a me in Nicaena synodo convicti sunt, contra me ad pietatem tuam scribere non dubitaverint, me nec recte neque secundum Ecclesiae doctrinam sentire, crimen suum in me nitentes transferre: propterea necessario mihi Romam veniendum et te commonendum putavi, quo eos qui contra me scripserunt accerseres: ut cum advenissent, de duobus a me convincerentur, et illa scilicet falsa esse quae in me scripserunt, et eos adhuc in pristino errore perseverare; atque indigna quaedam adversus ecclesias Dei, et nos ipsos qui illis praesumus, esse machinatos.
PL 8, 916B誤った信仰のゆえにすでに断罪された者たち、またニカイアの教会会議において私によって論駁された者たちのうちの幾人かが、汝の敬虔に宛てて、私が正しく考えておらず、教会の教えに従って考えてもいないと、書くことをためらわなかった。彼らは、自らの犯罪を私になすりつけようとしたのである。それゆえ私は、ローマに来て汝に注意を促す必要があると考えた。私に対して書いた者たちを、汝が呼び寄せるようにである。彼らが到着したなら、二つの点について私によって論駁されるであろう。すなわち、彼らが私について書いたことがまさに偽りであること、そして彼らがなお以前の誤りに留まり続けていること。さらに、彼らが、神の諸教会と、それらを統べる我々自身に対して、ふさわしからぬことをたくらんだことである。
Epistolae et monumenta genuina 4.1.2
Sed cum illi venire noluerint, tametsi presbyteros ad ipsos miseris, ego vero anno uno atque integris tribus mensibus Romae commoratus fuerim, necessarium duxi, prius quam hinc proficiscerer, fidei meae professionem cum omni sinceritate mea manu perscriptam tibi tradere, qualem didici atque ex divinis Scripturis edoctus sum: simulque tibi in memoriam revocare quae perperam ab illis asseruntur: ut intelligeres quibus ad auditores decipiendos adhibitis sermonibus, veritatem occultare conentur.
PL 8, 919Aしかし、彼らは来ることを望まなかった。汝は彼らのもとに司祭たちを遣わしたにもかかわらず、また私はローマに一年と丸三か月滞在したにもかかわらずである。そこで私は、ここを発つ前に、心底からの誠実さをもって自らの手で書き記した私の信仰告白を、汝に渡す必要があると考えた。それは、私が学び、神の聖典から教えられたとおりのものである。同時に、彼らによって誤って主張されていることを、汝に思い起こさせるためである。彼らがどのような言葉を用いて聞く者たちを欺き、真理を隠そうと努めているかを、汝が悟るようにである。