Epistolae et monumenta genuina 1.10.1
Mareotica gesta ex se irrita, una tantum parte praesente. Ille igitur [Athanasius] monimenta in Mareote adornata, altera solum e partibus praesente facta fuisse affirmavit.
PL 8, 892Dマレオティスの記録は、一方の当事者だけが居合わせたのだから、それ自体で無効である。それゆえ彼[アタナシオス]は、マレオティスで仕立てられた記録は、両当事者のうち一方だけが居合わせて作られたものだと断言した。
Epistolae et monumenta genuina 1.10.2
Nam nec illic adfuisse Macarium presbyterum qui accusabatur, nec ipsum episcopum ejus Athanasium, non solum ex verbis ejus, sed ex ipsis inquisitionum monimentis, quae Martyrius et Hesychius nobis attulerunt, agnovimus.
PL 8, 893A実際、告発されている司祭マカリオスも、その司教アタナシオス自身も、そこに居合わせなかったことは、彼の言葉からだけでなく、マルテュリオスとヘシュキオスが我々にもたらした審問の記録そのものからも、我々は知った。
Epistolae et monumenta genuina 1.10.3
Legendo quippe comperimus accusatorem quidem Ischyram illic adfuisse, Macarium autem et episcopum Athanasium minime; quin et Athanasii presbyteris postulantibus uti sibi interesse liceret, illud negatum esse.
PL 8, 893A読むことによって、告発者イスキュラスがそこに居合わせたが、マカリオスと司教アタナシオスはまったく居合わせなかったことが分かった。それどころか、アタナシオスの司祭たちが自分たちも立ち会うことを許すよう求めたのに、それは拒まれたのである。
Epistolae et monumenta genuina 1.10.4
Oportuit autem, dilectissimi, si modo judicium illud sincere actum fuisset, non tantum accusatorem, sed et accusatum adesse.
PL 8, 893A愛する者たちよ、もしあの裁きが誠実に行われたのであれば、告発者だけでなく、告発された者も居合わせるべきであった。
Epistolae et monumenta genuina 1.10.5
Sicut enim Tyri aderat Macarius qui accusabatur, et Ischyras accusator, et nihil ibi probatum est; sic et in Mareoten oportuit, non accusatorem solum, sed et accusatum accedere, ut is praesens vel convinceretur, vel non convictus calumniam palam faceret.
PL 8, 893A実際、テュロスでは告発されているマカリオスも、告発者イスキュラスも居合わせたのに、そこでは何も証明されなかった。同じように、マレオティスへも、告発者だけでなく告発された者も赴くべきであった。そうすれば、その者が居合わせて論破されるか、あるいは論破されなければ誹謗を明らかにしたであろう。
Epistolae et monumenta genuina 1.10.6
Jam vero cum hoc factum non sit, sed solus accusator, cum iis quos Athanasius recusabat, eo concesserit, suspecta sane acta illa videntur.
PL 8, 893Bところが、これが行われず、告発者だけが、アタナシオスが忌避していた者たちとともに赴いたのだから、あの記録は確かに疑わしく見える。
Epistolae et monumenta genuina 1.10.7
Conquestus est etiam ipse [Athanasius], eos qui ad Mareoten abierunt, se ejurante illuc concessisse: dicebat enim Theognium, Marin, Theodorum, Ursacium, Valentem et Macedonium sibi suspectos illuc missos fuisse.
PL 8, 893B彼自身[アタナシオス]もまた、マレオティスへ赴いた者たちが、自分が拒んだのにそこへ行ったと嘆いた。すなわち彼は、テオグニオス、マリス、テオドロス、ウルサキウス、ウァレンス、マケドニオスが、自分にとって疑わしい者であるのにそこへ遣わされたと言っていた。