ユリウス1世d. 352

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 8 › Epistolae et monumenta genuina

Epistola V, Caput III 第V通 第III章

Pope Julius I · Epistolae et monumenta genuina · PL 8, 920B · 6 sectiones

Epistolae et monumenta genuina 5.3.1

1

Tria fuerunt quae tractanda erant. Nam et ipsi religiosissimi imperatores permiserunt, ut de integro universa discussa disputarentur, et ante omnia de sancta fide et de integritate veritatis, quam violaverunt.

PL 8, 920B

取り上げるべきことは三つあった。実に、いと敬虔な皇帝たち自身が、すべてのことを改めて審理し、論じるよう許した。何よりもまず、聖なる信仰について、また彼らが侵した真理の完全さについてである。

Epistolae et monumenta genuina 5.3.2

2

Secunda de personis quas dicebant esse dejectas, de iniquo judicio, vel si potuissent probare, justa fieret confirmatio.

PL 8, 920C

第二に、罷免されたと彼らが言っていた人々について、不当な裁きについて、あるいはもし彼らが証明できたなら、正当な確認がなされること〔vel si の構文は取りにくい。同じ書簡の別形(6.0.8)では ut si とある〕。

Epistolae et monumenta genuina 5.3.3

3

Tertia vero quaestio, quae vere quaestio appellanda est, quod graves et acerbas injurias, intolerabiles etiam et nefarias contumelias ecclesiis fecissent, cum raperent episcopos, presbyteros, diaconos, et omnes clericos in exilium mitterent, ad deserta loca transducerent, fame, siti, nuditate et egestate necarent; alios clausos carcere et squalore et putore conficerent, nonnullos ferreis vinculis, ita ut cervices eis arctissimis vinculis strangularentur.

PL 8, 921A

第三は、まことに問題と呼ばれるべき問題であって、彼らが諸教会に、重く苛烈な不正を、耐えがたく非道な侮辱さえも加えたことである。すなわち、司教、司祭、助祭、そしてすべての聖職者を拉致して追放に送り、荒れ果てた場所へ移し、飢えと渇きと裸と窮乏によって殺し、またある者たちを牢に閉じ込めて不潔と悪臭によって衰弱させ、ある者たちを鉄の枷で苦しめて、その首が最もきつい枷で絞め上げられるほどにしたのである。

Epistolae et monumenta genuina 5.3.4

4

Denique ex ipsis quidam vincti in eadem injusta defecerunt poena: quorum ambigi non potest martyrio gloriosam mortem exstitisse.

PL 8, 921A

実に、彼らのうち幾人かは、鎖につながれたまま、同じ不当な刑罰のうちに息絶えた。彼らの死が、殉教による栄光ある死であったことは、疑いえない。

Epistolae et monumenta genuina 5.3.5

5

Adhuc quoque audent quosdam retinere: nec ulla causa fuit criminis, nisi quod repugnarent et clamarent, quod exsecrarentur Arianam et Eusebianam haeresim, et nollent habere cum talibus communionem.

PL 8, 921A

なお今も彼らは、何人かをあえて留め置いている。罪状のいかなる理由もなかった。ただ、彼らが抵抗し、叫び、アレイオス派とエウセビオス派の異端を呪い、そのような者たちとの交わりを持とうとしなかったことのほかには。

Epistolae et monumenta genuina 5.3.6

6

Qui autem in saeculo servire maluerunt ( quam in Ecclesia ) prodesse, et qui ante fuerant dejecti, non solum recepti sunt, sed etiam ad clericalem dignitatem promoti, et acceperunt praemium falsitatis.

PL 8, 921B

一方、世に仕えることを好んだ者たち(教会において益をなすよりも)〔底本は quam in Ecclesia を斜体の括弧に入れて刷る。ミーニュの脚注は、この語を prodesse の前に補えば文意が整い、教会よりも世に仕えることを選んだ者たちが聖職に進められたことを会議が咎めている意になるとする。これに従って解した〕、またかつて罷免されていた者たちは、受け入れられたのみならず、聖職者の位にまで昇進させられ、偽りの報いを受けた。