Epistolae et monumenta genuina 1.16.1
Marcellus recte sentire declaratur. Quod autem ad Marcellum attinet, postquam de illo ut impio erga Christum scripsistis, vobis studui significare eum, cum huc venisset, affirmasse falsa esse quae vos de ipso scripsistis.
PL 8, 900Cマルケロスは正しく考えていると宣言される。マルケロスに関しては、諸君が彼をキリストに対して不敬な者として書き送ったのち、私は諸君に、彼がここへ来たとき、諸君が彼について書いたことは偽りであると断言したことを、知らせようと努めた。
Epistolae et monumenta genuina 1.16.2
Sed cum nihilominus postulassemus ut fidem suam exponeret, tanta fiducia per se ipse respondit, ut nobis exploratum fuerit eum nihil a veritate alienum profiteri.
PL 8, 900Cそれでも、我々が彼の信仰を表明するよう求めると、彼は自ら、大いなる確信をもって答えたので、彼が真理と無縁のことを何一つ公言していないことが、我々に確かめられたのである。
Epistolae et monumenta genuina 1.16.3
Namque professus est sese de Domino et Salvatore nostro Jesu Christo aeque pie sentire, ac sentit Ecclesia catholica; neque se nunc primum, sed pridem ita sensisse.
PL 8, 900Cすなわち彼は、我々の主にして救い主イエス・キリストについて、公同の教会が考えるのと同様に敬虔に考えていると公言し、今初めてではなく、以前からそう考えてきたと述べた。
Epistolae et monumenta genuina 1.16.4
Id quoque testati sunt et presbyteri nostri qui Nicaenae synodo adfuerant, fidem illius orthodoxam esse confirmantes: etenim tunc temporis, ut et nunc, adversam Arianorum haeresi sententiam tenuisse se affirmabat.
PL 8, 900Dニカイア会議に居合わせた我々の司祭たちも、彼の信仰が正統であると確証して、このことを証言した。実際彼は、当時も今と同じように、アレイオス派の異端に反する立場をとっていたと断言していたのである。
Epistolae et monumenta genuina 1.16.5
Quocirca vos admonitos velim, ut nullus ejusmodi haeresim recipiat, sed abominetur ut a sana doctrina alienam.
PL 8, 901Aそれゆえ、私は諸君に、誰もそのような異端を受け入れることなく、健全な教えとは無縁のものとして忌み嫌うようにと、勧めておきたい。
Epistolae et monumenta genuina 1.16.6
Cum ergo ille recte sentiret, et rectae fidei suae testimonium haberet, quid, quaeso, et de illo nobis faciendum fuit, nisi ut eum pro episcopo haberemus, ut et habuimus, et a communione non abjiceremus?
PL 8, 901Aしたがって、彼が正しく考え、その正しい信仰の証言をもっていたのであるから、我々は彼についても、彼を司教と見なし、実際そう見なしたように、交わりから退けないこと以外に、いったい何をすべきであったのか。