ノウァティアヌスfl. c. 250

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › De Trinitate

Caput VIII 第VIII章

Novatian · De Trinitate · PL 3, 898B · 12 sectiones

De Trinitate 8.1

1

Hunc ergo, omissis haereticorum fabulis atque figmentis, Deum novit et veneratur Ecclesia; cui testimonium reddit tam invisibilium quam etiam visibilium et semper et tota natura: quem Angeli adorant, astra mirantur, maria benedicunt, terrae verentur, inferna quaeque suspiciunt: quem mens omnis humana sentit, etiam si non exprimit: cujus imperio omnia commoventur, fontes scaturiunt, amnes labuntur, fluctus assurgunt, foetus suos cuncta parturiunt, venti spirare coguntur, imbres veniunt, maria commoventur, foecunditates suas cuncta ubique diffundunt: qui peculiarem protoplastis aeternae vitae mundum quemdam paradisum in oriente constituit; arborem vitae plantavit (Gen. II, 9); scientiae boni et mali similiter alteram arborem collocavit; mandatum dedit; sententiam contra delictum statuit (II Pet. II, 5) ; Noe justissimum de diluvii periculis pro merito innocentiae fideique servavit (Gen. V, 24) ; Enoch transtulit (Jac. II, 23) ; in amicitiae societatem Abraham allegit (Gen. XXII, 12) ; Isaac protexit (Ibid. v. 30, 43) ; Jacob auxit (Exod. III, 9, 10) ; Moysem ducem populo praefecit; ingemiscentes filios Israel e jugo servitutis eripuit; Legem scripsit; patrum sobolem in terram repromissionis induxit; Prophetas spiritu instruxit; et per hos omnes Filium suum Christum repromisit; et quando daturum se spoponderat, misit.

PL 3, 898B

それゆえ、異端者たちの作り話や虚構を措いて、教会はこの神を知り、崇める。見えざるものであれ見えるものであれ、その自然の全体が、常にこの方に証しを立てる。天使たちはこの方を礼拝し、星々はこの方に驚嘆し、海はこの方を祝し、地はこの方を畏れ、冥界のものどもさえこの方を仰ぎ見る。人間のあらゆる心はこの方を感じ取る、たとえそれを言い表さないとしても。この方の命令によって万物は動かされ、泉は湧き出し、川は流れ、波は逆巻き、あらゆるものはその産むべきものを産み出し、風は吹くように強いられ、雨は降り、海は動かされ、あらゆるものはその豊かさをいたるところに広げる。この方は、最初に造られた者のために、永遠の生命にふさわしい一つの世界、すなわち一つの楽園を、東方に据えた。命の木を植え(創世記2:9)、同様に善悪の知識のもう一つの木を据えた。戒めを与えた。罪に対する判決を定めた(二ペトロ2:5)〔底本の箇所表示はここから出エジプト記3:9-10まで一つずつ前の項目にずれており、各々直後の人物の記事にあたる〕。最も義しきノアを、無垢と信仰の値に応じて、洪水の危険から守った(創世記5:24)。エノクを移した(ヤコブ2:23)。アブラハムを友情の交わりへと選び入れた(創世記22:12)。イサクを守った(創世記30:43)。ヤコブを増し加えた(出エジプト記3:9-10)。モーセを民の指導者として立てた。うめくイスラエルの子らを隷属のくびきから救い出した。律法を書いた。父祖たちの子孫を約束の地へと導き入れた。預言者たちを霊によって整えた。そしてこれらすべてを通して、自らの子キリストを約束した。そして与えると誓約していたとき、これを遣わした。

  • ミーニュはノアの句に創世記5章24節を添えるが、この句に当たるのは二ペトロ2章5節である。
  • ミーニュはエノクの句にヤコブ2章23節を添えるが、この句に当たるのは創世記5章24節である。
  • ミーニュは章を記さず「同、30, 43」とだけ刷る。この一段は参照が一句ずつ後ろへ送れており、ここに当たる創世記30章43節はヤコブが富んだ記事である。

De Trinitate 8.2

2

Per quem nobis in notitiam venire voluit; et in nos indulgentiae suae sinus largos profudit, egenis et abjectis locupletem Spiritum conferendo.

PL 3, 899A

この方を通して、神は我々の知るところとなることを望み、その寛恕の懐を我々の上に豊かに注ぎ、乏しく卑しい者たちに富める霊を授けたのである。

De Trinitate 8.3

3

Et quia ultro et largus et bonus est, ne totus hic orbis aversus gratiae ejus fluminibus aresceret (Marc. XVI, 15) , Apostolos institutores generis nostri in totum orbem mitti per Filium suum voluit: ut conditio generis humani agnosceret institutorem; et, si sequi maluisset, haberet quem pro Deo in suis jam postulationibus Patrem diceret (Matth. VI, 9) .

PL 3, 899A

そして、この方は自ら進んで、豊かで、善い方であるので、この全世界がその恩寵の流れから背を向けて涸れ果ててしまうことのないように(マルコ16:15)、我々人類のための創始者である使徒たちを、自らの子を通して全世界へ遣わすことを望んだ。それは、人類という境遇がその創始者を知るためであり、また、もしそれに従うことを選ぶならば、自らの祈りのうちにおいて「神」に代えて「父」と呼びうる方を持つためであった(マタイ6:9)。

De Trinitate 8.4

4

Cujus providentia non tantummodo singillatim per homines cucurrit aut currit; sed etiam per ipsas urbes et civitates, quarum exitus Prophetarum vocibus cecinit; immo etiam per ipsum totum orbem, cujus propter incredulitatem, exitus, plagas, deminutiones poenasque descripsit.

PL 3, 899A

この方の摂理は、個々の人間を通して走り、また走りゆくだけでなく、町々や都市そのものを通しても及び、それらの最期を預言者たちの声によって歌い上げた。いや、それどころか全世界そのものを通してもまた及び、その不信仰のゆえの最期、災い、衰退、罰をも描き出した。

De Trinitate 8.5

5

Et ne quis non etiam ad minima quaeque Dei putaret istam infatigabilem providentiam pervenire, Ex duobus, inquit Dominus, passeribus unus non cadet sine Patris voluntate; sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt (Matth. X, 29, 30) .

PL 3, 899B

そして誰も、神のこの倦むことなき摂理が、最も小さきものにさえ及ばないと考えることのないように、主はこう言われた——「二羽の雀のうち一羽さえ、父の御旨なくしては落ちることはない。汝らの頭の髪の毛さえ、ことごとく数えられている」(マタイ10:29-30)。

De Trinitate 8.6

6

Cujus etiam cura et providentia Israelitarum non sivit nec vestes consumi, nec vilissima in pedibus calceamenta deteri (Deut. VIII, 4) , sed (Dan. III, 27) nec ipsorum postremum adolescentium captiva sarabara comburi; nec immerito: nam si hic omnia complexus est omnia continens, (omnia autem et totum ex singulis constant) pertinget consequenter ejus ad usque singula quaeque cura, cujus ad totum, quidquid est, pervenit providentia.

PL 3, 899B

この方の配慮と摂理はまた、イスラエル人たちの衣服が擦り切れることも、その足にある最も粗末な履物がすり減ることも許さず(申命記8:4)、ついにはあの若者たち自身の、捕囚のうちにあったサラバラ〔衣〕が焼けることさえ許さなかった(ダニエル3:27)。それも当然のことである。実にこの方は万物を包み、万物を保つ方であり——万物も全体も個々のものから成り立っている以上——、この方の摂理があるものすべて、全体に及ぶ以上、当然のこととして、その配慮は個々のものにまで届くからである。

De Trinitate 8.7

7

Hinc est quod et desuper Cherubim sedet (Ezech. I, 10; Psal. XCVIII, 1) , id est, praeest super operum suorum varietatem, subjectis throno ejus animalibus prae caeteris principatum tenentibus, cuncta desuper crystallo contegente, id est, coelo omnia operiente: quod (Gen. I, 6) in firmamentum de aquarum fluente materia fuerat Deo jubente solidatum, ut glacies robusta, aquarum terram pridem contegentium dividens medietatem, dorso quodam pondera aquae superioris, corroboratis de gelu viribus, sustineret.

PL 3, 899C

これゆえに、この方はケルビムの上に座す(エゼキエル1:10、詩編98:1)。すなわち、自らの業の多様性を統べ治め、その玉座の下には他の生き物にまさって首位を占める生き物たちが服し、すべての上には水晶が覆いかぶさっている。すなわち、天がすべてを覆っているのである。それは(創世記1:6)、水の流動する材質から、神の命によって大空として固められたものであり、あたかも堅固な氷のように、かつて地を覆っていた水の半ばを分かち、氷から強められたその力によって、いわば背をもって上なる水の重みを支えるのである。

De Trinitate 8.8

8

Nam et (Ezech. X, 12) rotae subjacent, tempora scilicet, quibus omnia semper mundi membra volvuntur (Ezech. I, 18) talibus pedibus adjectis quibus non in perpetuum stant ista, sed transeunt.

PL 3, 899C

実に(エゼキエル10:12)その下には車輪が付されている。すなわち、それによって世界のあらゆる部分が常に回転させられる時々であり(エゼキエル1:18)、そのような足が添えられているのは、これらのものが永久に留まることなく、過ぎ去っていくためである。

De Trinitate 8.9

9

Sed et per omnes artus stellata sunt oculis: Dei enim opera pervigili obtutu contemplanda sunt, in quorum sinu carbonum medius est ignis; sive quoniam (II Pet. III) ad igneum diem judicii mundus iste festinat; sive quoniam omnia opera Dei ignea, nec sunt tenebrosa sed vigent; sive etiam, ne, quia ex terrenis ista fuerant orta principiis, naturaliter de originis suae rigore torperent, addita est omnibus interioris spiritus calida natura, quae frigidis concreta corporibus, ad usuram vitae aequalia omnibus libramenta monstraret.

PL 3, 899D

そして、そのあらゆる肢体を通して、目をもって星のように散りばめられている。実に、神の御業は絶えざる注視をもって観照されるべきものであり、その懐のうちには炭火の中に火がある。それは、この世界が火の裁きの日へと急いでいるからであり(二ペトロ3章)、あるいは、神のあらゆる御業が火であり、暗くはなく生き生きとしているからであり、あるいはまた、これらのものが地的な原理から生じたがゆえに、その起源の硬さから本性的に凍え固まってしまうことのないよう、内なる霊の温かな本性がすべてのものに添えられ、冷たい物体と結びついたそれが、生命の用のために等しい均衡をすべてのものに示すためでもある。

De Trinitate 8.10

10

Hic est igitur currus, secundum David, Dei, Currus enim, inquit, Dei decies millies multiplicatus (Psal. LXVII, 18) , id est, innumerus, infinitus, immensus.

PL 3, 900A

それゆえ、これがダビデの言うところの神の戦車である。実にこう言う——「神の戦車は一万倍にも重ねられている」(詩篇67:18)。すなわち、数え尽くせず、限りなく、量り尽くせぬものである。

De Trinitate 8.11

11

Sub jugo enim naturalis legis omnibus datae, alia quasi frenis revocata retrahuntur, alia quasi effusis habenis excitata impelluntur.

PL 3, 900A

実に、万物に与えられた自然の法のくびきのもとで、あるものはあたかも手綱によって引き戻されるかのように引かれ、あるものはあたかも手綱を緩められて駆り立てられるかのように押し進められる。

De Trinitate 8.12

12

Mundum enim istum currum Dei, cum omnibus et ipsi Angeli ducunt et astra; quorum varios licet meatus, certis tamen legibus vinctos, inspicimus ad metas definiti sibi temporis ducere; ut merito nobis quoque cum Apostolo, et artificem et opera mirantibus exclamare jam libeat: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam inscrutabilia judicia ejus et investigabiles viae ejus! et reliqua (Rom. XI, 33) .

PL 3, 900A

実に、この世界という神の戦車を、天使たち自身も星々も、万物とともに導いている。それらの運行は、さまざまであるとはいえ確かな法に縛られており、我々はそれが、自らに定められた時の目標へと導いていくのを見て取る。それゆえ、我々もまた使徒とともに、この造り主とその御業とに驚嘆しつつ、当然にもこう叫びたくなるのである——「ああ、神の知恵と知識との富の深さよ。その裁きはいかに究めがたく、その道はいかに探り尽くしがたいことか」と、なお続く(ローマ11:33)。