De Trinitate 14.1
Et tamen adhuc dubitat haereticus Christum dicere esse Deum: quem Deum tot et rebus animadverti et vocibus approbatum. Si homo tantummodo Christus, quomodo veniens in hunc mundum in sua venit, cum homo nullum fecerit mundum?
PL 3, 909Aそれでもなお、異端者はキリストを神であると言うことをためらう。これほど多くの事実と言葉とによって神であると証明されているのを見て取りながらである。もしキリストがただ人間のみであるならば、この世界に来るとき、どうして自分のところに来たのか。人間はいかなる世界も造らなかったのに。
De Trinitate 14.2
Si homo tantummodo Christus; quomodo mundus per ipsum factus esse refertur, cum non per hominem mundus, sed post mundum homo institutus referatur?
PL 3, 909Aもしキリストがただ人間のみであるならば、どうして世界は彼を通して造られたと言われるのか。世界は人間を通してではなく、人間こそが世界の後に立てられたと言われるのに。
De Trinitate 14.3
Si homo tantummodo Christus, quomodo non ex semine tantum David Christus, sed Verbum caro facttum est et habitavit in nobis?
PL 3, 909Aもしキリストがただ人間のみであるならば、どうしてキリストはただダビデの裔からのみではなく、「言葉は肉となり、我々のうちに宿った」のか。
De Trinitate 14.4
Nam etsi protoplastus non ex semine, sed tamen protoplastus non est ex Verbi et carnis conjunctione concretus: non est enim Verbum caro factum et habitavit in nobis.
PL 3, 909A実に、最初に形づくられた人〔アダム〕は種からではなかったが、それでも最初に形づくられた人は、言葉と肉との結合から形づくられたのではない。「言葉は肉となり、我々のうちに宿った」のではないからである。
De Trinitate 14.5
Si homo tantummodo Christus, quomodo qui de coelo venit, quae vidit et audiit testificatur (Joan. III, 31, 32) , cum constet hominem de coelo, quia ibi nasci non possit, venire non posse?
PL 3, 909Bもしキリストがただ人間のみであるならば、どうして天から来た方として、自分が見聞きしたことを証しするのか(ヨハネ3:31-32)。人間は天において生まれることができない以上、天から来ることができないのは明らかであるのに。
De Trinitate 14.6
Si homo tantummodo Christus, quomodo (Col. I, 16) visibilia et invisibilia, Throni, Virtutes et Dominationes per ipsum et in ipso creata esse referuntur, cum Virtutes coelestes per hominem fieri non potuerint, quae ante hominem ipsum esse debuerint?
PL 3, 909Bもしキリストがただ人間のみであるならば、どうして(コロサイ1:16)見えるものも見えないものも、もろもろの座も、力も、主権も、彼を通して、また彼のうちに造られたと言われるのか。天上の力あるものどもは、人間に先立って存在すべきものであった以上、人間を通して造られることはできなかったのに。
De Trinitate 14.7
Si homo tantummodo Christus, quomodo (Matth. XVIII, 20) adest ubique invocatus, cum haec hominis natura non sit, sed Dei, ut adesse omni loco possit?
PL 3, 909Bもしキリストがただ人間のみであるならば、どうして(マタイ18:20)呼び求められるところどこにでも臨在するのか。あらゆる場所に臨在しうるということは、人間の本性ではなく、神の本性であるのに。
De Trinitate 14.8
Si homo tantummodo Christus, cur homo in orationibus Mediator invocatur, cum invocatio hominis ad praestandam salutem inefficax judicetur? Si homo tantummodo Christus, cur (I Tim. I, 1) spes in illum ponitur, cum (Jer. XVII, 5) spes in homine maledicta referatur?
PL 3, 909Bもしキリストがただ人間のみであるならば、なぜ祈りにおいて人間が仲介者として呼び求められるのか。人間を呼び求めることは、救いをもたらすには無力であると判断されるのに。もしキリストがただ人間のみであるならば、なぜ(一テモテ1:1)希望が彼のうちに置かれるのか。(エレミヤ17:5)人間における希望は呪われたものと言われるのに。
De Trinitate 14.9
Si homo tantummodo Christus, cur (Matth. X, 33) non licet Christum sine exitio animae negari, cum in hominem commissum delictum referatur posse dimitti?
PL 3, 909Cもしキリストがただ人間のみであるならば、なぜ(マタイ10:33)キリストを否認することが魂の滅びなしには許されないのか。人間に対して犯された罪は赦されうると言われるのに。
De Trinitate 14.10
Si homo tantummodo Christus, quomodo Joannes Baptista testatur et dicit (Joan. I, 15) : Qui post me venit, ante me factus est, quia prior me fuit; cum, si homo tantummodo Christus, post Joannem natus, ante Joannem esse non possit, nisi quoniam illum, qua Deus est, ante praecessit?
PL 3, 910Aもしキリストがただ人間のみであるならば、どうして洗礼者ヨハネはこう証しして言うのか(ヨハネ1:15)。「私の後に来る方は、私より先にあった方であるがゆえに、私に先立つ者となった」。もしキリストがただ人間のみであれば、ヨハネの後に生まれた者が、ヨハネに先立つ者であることはできないのに。ただし、神としては彼〔ヨハネ〕に先立っていたのでなければ、そうはならない。
De Trinitate 14.11
Si homo tantummodo Christus, quomodo (Joan. V, 19) quae Pater facit, et Filius facit similiter, cum homo coelestibus operibus Dei similia opera facere non possit?
PL 3, 910Aもしキリストがただ人間のみであるならば、どうして(ヨハネ5:19)父が行うことを、子も同様に行うのか。人間は、神の天上の業に似た業を行うことができないのに。
De Trinitate 14.12
Si homo tantummodo Christus, quomodo sicut Pater in se vitam habet, ita dedit Filio vitam habere in semetipso (Joan. V, 26) ; cum exemplo Patris Dei, homo in se vitam habere non possit, cum non in aeternitate sit gloriosus, sed in materia mortalitatis effectus?
PL 3, 910Aもしキリストがただ人間のみであるならば、どうして「父が自らのうちに生命を持つように、子にも自らのうちに生命を持つことをお与えになった」のか(ヨハネ5:26)。人間は、父なる神に倣って自らのうちに生命を持つことはできない。永遠のうちに栄光ある者ではなく、死すべき質料のうちに造られた者だからである。
De Trinitate 14.13
Si homo tantummodo Christus; quomodo refert, Ego sum panis vitae aeternae qui de coelo descendi (Joan. VI, 51) ; cum neque panis vitae homo esse possit ipse mortalis, nec de coelo descenderit, nulla in coelo constituta materia fragilitatis?
PL 3, 910Aもしキリストがただ人間のみであるならば、どうして「私は天から降った永遠の生命のパンである」と言うのか(ヨハネ6:51)。死すべき人間自身は生命のパンであることもできず、また天から降ることもなかった。天に脆さという質料が据えられたことなど、一度もないのに。
De Trinitate 14.14
Si homo tantummodo Christus, quomodo dicit, quia Patrem Deum nemo vidit umquam, nisi qui est a Deo, hic vidit Deum? (Ibid. 46.) Quoniam, si homo tantummodo Christus, Deum videre non potuit, quia Deum nemo hominum vidit: si autem dum ex Deo est, Deum vidit, plus se quam hominem, dum Deum vidit, intelligi voluit.
PL 3, 910Bもしキリストがただ人間のみであるならば、どうして彼は、父なる神を見た者は誰もいない、ただ神のもとより出た方だけがこの神を見た、と言うのか(ヨハネ6:46)。なぜなら、もしキリストがただ人間のみであれば、神を見ることはできなかったはずである。人間のうちで神を見た者は誰もいないのだから。しかし、彼が神から出た者として神を見たのであれば、神を見たことによって、自分が人間以上の者であると理解されることを望んだのである。
De Trinitate 14.15
Si homo tantummodo Christus, cur dicit: Quid, si videritis Filium hominis ascendentem illuc ubi ante erat? (Ibid. 62.) Ascendit autem in coelum: ibi ergo fuit, dum illuc redit ubi prius fuit.
PL 3, 910Bもしキリストがただ人間のみであるならば、なぜ彼はこう言うのか。「人の子が以前いた所へ上るのを汝らが見るならば、どうであろうか」(ヨハネ6:62)。ところで彼は天に上った。したがって彼はそこにいたのである。以前いた所へと再び戻るのだから。
De Trinitate 14.16
Quod si de coelo missus a Patre est, non utique homo tantum est: homo enim, ut diximus, de coelo venire non potuit. Non igitur ibi ante homo fuit, sed illuc ascendit ubi non fuit. Descendit autem Dei Verbum, quod ibi fuit.
PL 3, 910Bもし彼が父によって天から遣わされたのであれば、彼は決してただ人間のみではない。人間は、我々が述べたように、天から来ることができなかったからである。それゆえ、彼は以前そこ〔天〕に人間としていたのではなく、いなかった場所へと〔人間として〕上ったのである。しかし、そこにいた神の言葉が降ったのである。
De Trinitate 14.17
Verbum, inquam, Dei et Deus per quem facta sunt omnia, et sine quo factum est nihil (Joan. I, 3) . Non igitur homo inde sic de coelis venit; sed Dei Sermo, id est Deus, inde descendit.
PL 3, 910Cすなわち、神の言葉であり神であるところの、彼を通してすべてが造られ、彼なしには何一つ造られなかったその方である(ヨハネ1:3)。したがって、人間がそのようにして天から来たのではなく、神の言葉、すなわち神が、そこから降ったのである。