De Trinitate 5.1
Cujus etiam si iracundias legimus, et indignationes quasdam descriptas tenemus, et odia relata cognoscimus, non tamen haec intelligimus ad humanorum relata esse exempla vitiorum.
PL 3, 894Cこの方について、我々は怒りを読み、いくつかの憤りが描かれているのを心に留め、憎しみが語られているのを知るとしても、これらを人間の悪徳の実例になぞらえて語られたものとは理解しない。
De Trinitate 5.2
Haec enim omnia, et si hominem possunt corrumpere, divinam vim non possunt omnino vitiare. Passiones enim istae in hominibus merito esse dicentur; in Deo non merito judicabuntur.
PL 3, 894C実に、これらすべては、人間を損なうことはできるとしても、神的な力を損なうことはまったくできない。実に、これらの情念は、人間においては当然のこととして語られるであろうが、神においては当然のこととは判断されないであろう。
De Trinitate 5.3
Corrumpi enim per haec homo potest, quia corrumpi potest: corrumpi per haec Deus non potest, quia nec corrumpi potest. Habent igitur ista vim suam quam exerceant; sed ubi praecedit passibilis materia, non ubi praecedit impassibilis substantia.
PL 3, 894C実に、人間はこれらによって損なわれうる。損なわれうる者だからである。神はこれらによって損なわれることができない。損なわれることができない方だからである。それゆえ、これらのものはそれ自身が働かせる力を持つが、それは受苦しうる質料が先立つところにおいてであり、受苦しない実体が先立つところにおいてではない。
De Trinitate 5.4
Nam et quod irascitur Deus, non ex vitio ejus venit; sed ad remedium nostri illud facit. Indulgens est enim, etiam tunc cum minatur: dum per haec homines ad recta revocantur.
PL 3, 894D実に、神が怒るということは、神の欠陥から来るのではなく、我々の治療のためにそうするのである。実に、脅すそのときでさえ、寛容なのである。これらのことによって人間が正しい道へと呼び戻されるからである。
De Trinitate 5.5
Nam quibus ad honestam vitam deest ratio, metus est necessarius, ut qui rationem reliquerunt, vel terrore moveantur.
PL 3, 895A実に、正しい生への理性を欠く者たちには、恐れが必要である。理性を捨てた者たちが、せめて恐怖によって動かされるようにするためである。
De Trinitate 5.6
Et ideo omnes istae vel iracundiae Dei, vel odia, vel quaecumque sunt hujusmodi, dum ad medicinam nostram proferuntur (ut res docet), ex consilio, non ex vitio venerunt: nec ex fragilitate descendunt; propter quod etiam ad corrumpendum Deum valere non possunt.
PL 3, 895Aそれゆえ、神のこれらすべての怒りにせよ、憎しみにせよ、あるいはこの種のものが何であれ、それらは我々の治療のために差し出されるのであり(事実がそう教えるように)、欠陥からではなく、思慮から来たものである。脆さから下ったものでもない。それゆえ、神を損なう力ともなりえないのである。
De Trinitate 5.7
Materiarum enim in nobis ex quibus sumus, diversitas, ad iracundiae consuevit corrumpentem nos excitare discordiam; quae in Deo, vel ex natura vel ex vitio, non potest esse: dum non utique ex coagmentis corporalibus intelligitur esse constructus.
PL 3, 895A実に、我々を構成する諸々の質料の多様性は、我々を損なう怒りの不和を引き起こすのが常である。しかしそれは、神においては、本性からであれ欠陥からであれ、ありえないことである。神は決して物体的な諸要素の組み合わせによって構成されているとは理解されないからである。
De Trinitate 5.8
Est enim simplex, et sine ulla corporea concretione, quidquid illud est totus, quod se solus scit esse; quandoquidem Spiritus sit dictus (Joan. IV, 24) .
PL 3, 895A実に、この方は単純であり、いかなる物体的な結合をも持たず、その全体として、自らのみが自らであることを知るところのものである。というのも、「霊」であると言われているからである(ヨハネ4:24)。
De Trinitate 5.9
Et ideo haec quae in hominibus vitiosa sunt et corrumpentia, dum ex corporis ipsius et materiae corruptibilitate nascuntur, in Deo corruptibilitatis vim exercere non possunt: quandoquidem, ut diximus, non ex vitio, sed ratione venerunt.
PL 3, 895Bそれゆえ、人間においては欠陥であり損なうものであるこれらのものは、肉体そのものと質料の朽ちやすさから生じるのであるが、神においては朽ちやすさの力を働かせることができない。すでに述べたように、それらは欠陥からではなく、理によって来たものだからである。