ノウァティアヌスfl. c. 250

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › De Trinitate

Caput II 第II章

Novatian · De Trinitate · PL 3, 889A · 17 sectiones

De Trinitate 2.1

1

Super quae omnia ipse continens cuncta, nihil extra se vacuum deserens, nulli Deo superiori (ut quidam putant) locum reliquit.

PL 3, 889A

これらすべての上に、この方自らがすべてを包含し、自らの外に何ら空虚なものを残すことなく、ある人々が考えるような、自らより上位のいかなる神にも余地を残さなかった。

De Trinitate 2.2

2

Quandoquidem ipse universa sinu perfectae magnitudinis et potestatis incluserit, intentus semper operi suo, et vadens per omnia, et movens cuncta, et vivificans universa, et conspiciens tota, et in concordiam elementorum omnium discordantes materias sic connectens, ut ex disparibus elementis ita sit unus mundus ista coagmentata conspiratione solidatus, ut nulla vi dissolvi possit, nisi quum illum solus ipse qui fecit (II Pet. III, 13) , ad majora alia praestanda nobis, solvi jusserit.

PL 3, 889A

というのも、この方自身が、完全な偉大さと権力との懐のうちにすべてを閉じ込め、常に自らのわざに専心し、万物を貫いて進み、すべてを動かし、あらゆるものに命を与え、すべてを見渡し、あらゆる元素の不和なる質料を調和へと結びつけているからである。それゆえ、異なる元素から成るこの一つの世界は、このように組み合わされた協調によって固められ、いかなる力によっても解かれることはない。ただし、これを造られた方ご自身だけが(二ペトロ3:13)、我々により大きな別のものを備えるために、解くことを命じられるときは別である。

De Trinitate 2.3

3

Hunc enim legimus omnia continere: et ideo nihil extra ipsum esse potuisse: quippe quum originem omnino non habeat, consequenter nec exitum sentiat: nisi forte, quod absit, aliquando esse coeperit, nec super omnia sit, sed dum post aliquid esse coeperit, infra id sit quod ante ipsum fuerit, minor inventus potestate, dum posterior denotatur etiam ipso tempore.

PL 3, 889B

実に、我々はこの方がすべてを包含していると読む。それゆえ、この方の外には何も存在しえなかったのである。というのも、この方はまったく起源を持たない以上、その帰結として終わりを感じることもないからである。もしそうでなければ——あってはならないことだが——いつか存在し始めたことになり、すべての上にはなく、何かの後に存在し始めた以上、自らより前に存在していたものの下にあることになり、時間においてさえ後の者とされることによって、より劣った権力の者として見出されることになるであろう。

De Trinitate 2.4

4

Ob hanc ergo causam semper immensus, quia nihil illo majus est; semper aeternus, quia nihil illo antiquius. Id enim quod sine origine est, praecedi a nullo potest, dum non habet tempus. Ideo immortalis, non deficiens in consummationis exitu.

PL 3, 889B

それゆえこの理由により、この方は常に量り尽くしえぬ方である。この方より大なるものは何もないからである。常に永遠なる方である。この方より古いものは何もないからである。実に、起源を持たないものは、いかなる者にも先立たれることがない。時を持たないからである。それゆえ不死なる方であり、終わりが果てるときにも尽きることがない。

De Trinitate 2.5

5

Et quoniam sine lege est quidquid sine origine est, modum temporis excludit, dum se debitorem nemini sentit.

PL 3, 889C

そして、起源を持たないものはすべて法を持たないのだから、この方は時の尺度を締め出す。自らを何者に対しても負い目ある者とは感じないからである。

De Trinitate 2.6

6

De hoc ergo, ac de eis quae sunt ipsius et in eo sunt, nec mens hominis quae sint, quanta sint, et qualia sint, digne concipere potest, nec eloquentia sermonis humani aequabilem majestati ejus virtutem sermonis expromit.

PL 3, 889C

それゆえ、この方について、また、この方に属し、この方のうちにあるものについて、それらが何であり、どれほどであり、どのようなものであるかを、人間の心はふさわしく思い描くことができず、人間の言葉の雄弁も、この方の威厳に釣り合うだけの言葉の力を示すことができない。

De Trinitate 2.7

7

Ad cogitandam enim et ad eloquendam illius majestatem, et eloquentia omnis merito muta est, et mens omnis exigua est: major est enim mente ipsa, nec cogitari possit quantus sit, ne si potuerit cogitari, mente humana minor sit, qua concipi possit.

PL 3, 889C

実に、この方の威厳を思い描き、語ろうとするとき、あらゆる雄弁は当然にも黙し、あらゆる心は乏しいものとなる。実に、この方は心そのものよりも大なる方であり、どれほどの大きさであるかを思い描くことはできない。もし思い描くことができるとすれば、それを思い描くことのできる人間の心よりも小さいことになってしまうからである。

De Trinitate 2.8

8

Major est quoque omni sermone, nec edici possit: ne si potuerit edici, humano sermone minor sit, quo, quum edicitur, et circumiri et colligi possit.

PL 3, 890A

この方はまた、あらゆる言葉よりも大なる方であり、語り尽くされることができない。もし語り尽くされることができるとすれば、語られるときにそれによって取り囲まれ捉えられうる人間の言葉よりも小さいことになってしまうからである。

De Trinitate 2.9

9

Quidquid enim de illo cogitatum fuerit, minus ipso erit: et quidquid enuntiatum fuerit, minus illo comparatum circum ipsum erit. Sentire enim illum taciti aliquatenus possumus; ut autem ipse est, sermone explicare non possumus.

PL 3, 890A

実に、この方について思い描かれたものは何であれ、この方自身より小さいものであろう。そして語られたものは何であれ、この方と比べれば、この方を取り巻くにすぎない小さなものであろう。実に、我々は沈黙のうちにいくらかこの方を感じ取ることはできるが、この方がまさにあるとおりの姿を、言葉によって説き明かすことはできない。

De Trinitate 2.10

10

Sive enim illum dixeris Lucem, creaturam ipsius magis quam ipsum dixeris; ipsum non expresseris: sive illum dixeris Virtutem, potentiam ipsius magis quam ipsum dixeris, et deprompseris: sive dixeris Majestatem, honorem ipsius magis quam illum ipsum descripseris.

PL 3, 890A

実に、この方を「光」と呼ぶならば、この方自身よりもむしろこの方の被造物を呼んだことになり、この方自身を言い表したことにはならない。この方を「力」と呼ぶならば、この方自身よりもむしろこの方の力能を呼び表したことになる。この方を「威厳」と呼ぶならば、この方自身よりもむしろこの方の誉れを描いたことになる。

De Trinitate 2.11

11

Et quid per singula quaeque percurrens longum facio? semel totum explicabo. Quidquid omnino de illo retuleris, rem aliquam ipsius magis et virtutem, quam ipsum explicaveris.

PL 3, 890A

そして、なぜ私は一つ一つを巡って長々と述べるのか。一度にすべてを説き明かそう。この方について何を語ろうとも、この方自身よりも、むしろこの方に属する何らかの事柄や力を説き明かしたことになるのである。

De Trinitate 2.12

12

Quid enim de eo condigne aut dicas, aut sentias, qui omnibus et sermonibus et sensibus major est?

PL 3, 890B

実に、あらゆる言葉とあらゆる感覚よりも大なる方について、いったい何をふさわしく語り、あるいは感じることができようか。

De Trinitate 2.13

13

Nisi quod uno modo (et hoc ipsum quomodo possumus, quomodo capimus, quomodo intelligere licet) quid sit Deus mente capiemus, si cogitaverimus id illum esse, quod, quale, et quantum sit non possit intelligi, nec in ipsam quidem cogitationem possit venire.

PL 3, 890B

ただ一つの仕方によってのみ——それすら、我々がどのようにできるか、どのように捉えるか、どのように理解しうるかという限りにおいてであるが——我々は神が何であるかを心において捉えるであろう。もし、この方が、それが何であり、どのようなものであり、どれほどのものであるかを理解することができず、思惟そのもののうちにさえ入り来ることができない、そのようなものであると考えるならば。

De Trinitate 2.14

14

Nam si ad solis aspectum oculorum nostrorum acies hebescit, ne orbem ipsum obtutus inspiciat obviorum sibi superatus fulgore radiorum: hoc idem mentis acies patitur in cogitatione omni de Deo; et quanto ad considerandum Deum plus intenditur, tanto magis ipsa cogitationis suae luce caecatur.

PL 3, 890B

実に、もし太陽を見つめるとき、我々の目の鋭さが鈍り、眼差しが、自らに向かってくる光線の輝きに打ち負かされて、太陽の球そのものを見つめえなくなるとすれば、まさに同じことを、神についてのあらゆる思惟において心の鋭さも被るのである。そして、神を思い巡らそうと集中すればするほど、心はますますその思惟自身の光によって盲目にされるのである。

De Trinitate 2.15

15

Quid enim de eo (ut iterum repetam) condigne dicas, qui est sublimitate omni sublimior, et altitudine omni altior, et profundo omni profundior, et omni luce lucidior, et omni claritate clarior, omni splendore splendidior, omni robore robustior, omni virtute viritior, omni pulchritudine pulchrior, veritate omni verior, et fortitudine omni fortior, et majestate omni major, et omni potentia potentior, et omnibus divitiis ditior, omni prudentia prudentior, et omni benignitate benignior, omni bonitate melior, omni justitia justior, omni clementia clementior?

PL 3, 890B

実に(重ねて言うが)、あらゆる崇高さよりも崇高であり、あらゆる高さよりも高く、あらゆる深さよりも深く、あらゆる光よりも明るく、あらゆる明澄さよりも明澄であり、あらゆる光輝よりも光り輝き、あらゆる剛健さよりも剛健であり、あらゆる力よりも力強く〔底本は viritior。通常見ない語形だが、virtus からの比較級と取った〕、あらゆる美しさよりも美しく、あらゆる真理よりも真であり、あらゆる剛毅さよりも剛毅であり、あらゆる威厳よりも威厳あり、あらゆる権勢よりも権勢があり、あらゆる富よりも富み、あらゆる知恵よりも知恵に富み、あらゆる慈愛よりも慈愛深く、あらゆる善よりも善く、あらゆる正義よりも正しく、あらゆる寛仁よりも寛仁深いこの方について、いったい何をふさわしく語りうるであろうか。

De Trinitate 2.16

16

Minora enim sint necesse est omnium genera virtutum, eo ipso, qui virtutum omnium et Deus et Parens est: ut vere dici possit, id Deus esse, quod ejusmodi est cui comparari nihil potest. Super omne est enim quod dici potest.

PL 3, 890C

実に、あらゆる種類の力は、その方自身よりも必然的に小さいものでなければならない。この方こそ、あらゆる力の神であり生みの親であるからである。それゆえ、まことに、神とは、何ものもそれに比べられ得ないような、そのようなものであると言うことができる。実に、この方は語りうるものすべての上にあるからである。

De Trinitate 2.17

17

Mens est enim quaedam gignens et complens omnia, quae sine ullo aut initio aut termino temporis, causas rerum naturaliter nexas ad utilitatem omnium summa et perfecta ratione moderetur.

PL 3, 891A

実に、この方はある種の精神であって、すべてを生み出し満たすものであり、時のいかなる始まりも終わりもなく、事物の本性的に結ばれた諸原因を、万物の益のために、最高にして完全な理法によって統べ治めるのである。