ノウァティアヌスfl. c. 250

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › De Trinitate

Caput XIX 第XIX章

Novatian · De Trinitate · PL 3, 922C · 26 sectiones

De Trinitate 19.1

1

Quid si et alio in loco similiter legimus Deum Angelum positum? Nam cum apud uxores suas Liam atque Rachel Jacob de patris illarum iniquitate quereretur, et cum referret quod jam in terram propriam remeare et reverti cuperet, somnii quoque sui interponebat auctoritatem, quo tempore refert sibi Angelum Dei per somnium dixisse (Gen. XXXI, 11-13) : Jacob, Jacob.

PL 3, 922C

では、別の箇所でも同様に、神が天使として置かれているのを我々が読むとすればどうであろうか。ヤコブは、その妻レアとラケルに対し、彼女らの父の不正について訴え、すでに自分の国へ帰り戻ることを望んでいると語ったとき、自分の夢の権威をも差し挟んだ。その時ヤコブは、神の天使が夢の中で自分にこう言ったと伝えている(創世記31:11-13)。「ヤコブよ、ヤコブよ。」

De Trinitate 19.2

2

Et ego, inquit, dixi: Quid est? Aspice, inquit, oculis tuis, et vide hircos et arietes ascendentes super oves et capras variatos albos, et varios et cineritios et aspersos. Vidi enim quaecumque tibi Laban fecit.

PL 3, 923A

わたしは「何であろうか」と言った。すると天使は言った。「お前の目で仰ぎ見よ、そして見よ。雌羊と雌山羊に乗る雄山羊と雄羊は、白の混じったもの、斑のもの、灰色のもの、斑点のあるものである。ラバンがお前にしたことをすべて、わたしは見た。」

De Trinitate 19.3

3

Ego sum Deus qui visus sum tibi in Loco Dei, ubi unxisti mihi illic stantem lapidem, et vovisti mihi illic votum. Nunc ergo surge, et proficiscere de terra hac, et vade in terram nativitatis tuae, et ero tecum.

PL 3, 923A

「わたしは、神の場所でお前に見られた神である。そこでお前は、立てた石にわたしのために油を注ぎ、そこでわたしに誓いを立てた。さあ今、起きて、この地を去り、お前の生まれた地へ行け。わたしはお前とともにいよう。」

De Trinitate 19.4

4

Si Angelus Dei loquitur haec ad Jacob, atque ipse Angelus infert, dicens: Ego sum Deus qui visus sum tibi in Loco Dei: non tantummodo hunc Angelum, sed et Deum positum sine ulla haesitatione conspicimus, quique sibi votum refert ab Jacob destinatum esse in Loco Dei, et noc dicit in Loco meo.

PL 3, 923A

もし神の天使がヤコブにこれらを語り、その天使自身が「わたしは、神の場所でお前に見られた神である」と言って続けるのであれば、我々はこの方を、単なる天使としてだけでなく、神としても置かれていることを、何のためらいもなく見て取る。この方は、ヤコブによって神の場所で立てられた誓いが自分に向けられたものであると伝え、それを〔底本は noc。hoc と読む〕「わたしの場所」と呼んでいるのである。

De Trinitate 19.5

5

Est ergo Locus Dei, est et hic Deus. Sed enim ibi simpliciter est in Loco Dei positum; neque enim dictum est in Loco Angeli et Dei, sed tantummodo Dei: hic autem qui ista promittit, Deus atque Angelus esse perhibetur; ut merito distinctio sit inter eum qui tantummodo Deus dicitur, et inter eum qui non Deus simpliciter, sed et Angelus pronuntiatur.

PL 3, 923B

ゆえに神の場所というものはあり、そしてこの方もまた神である。しかし、そこには単に「神の場所」とだけ記されている。「天使と神の場所」とは言われておらず、ただ「神の」とだけ言われているのである。ところが、ここでこれらを約束するこの方は、神であり天使でもあると示されている。それゆえ、単に神とだけ呼ばれる方と、単なる神ではなく天使とも呼ばれる方との間には、当然にも区別があるのである。

De Trinitate 19.6

6

Ex quo si nullius alterius Angeli potest heic accipi tanta auctoritas, ut Deum quoque se esse fateatur, et votum sibi factum esse testetur, nisi tantummodo Christi; cui, non quia Angelo tantum, sed quia Deo, votum voveri potest: manifestum est non Patrem accipi posse, sed Filium, Deum et Angelum.

PL 3, 923B

このことから、他のいかなる天使にも、ここまで大きな権威――自らを神でもあると認め、自分に誓いが立てられたことを証しする権威――を認めることはできず、それはただキリストにのみ属する。誓いは、単なる天使にではなく、神に対して立てられうるのだから。ゆえに、ここで理解されうるのは父ではなく、神であり天使である子であることは明らかである。

De Trinitate 19.7

7

Hic autem si Christus est, sicuti est; vehementer periclitatur, qui aut hominem Christum, aut Angelum tantummodo dicit, subtracta illi divini nominis potestate; quam ex Scripturarum coelestium fide frequenter accepit, quae illum et Angelum frequenter et Deum dicunt.

PL 3, 923C

もしこの方がキリストであるならば、実にそのとおりなのだが、キリストを単なる人間、あるいは単なる天使とのみ呼び、神という名の権力を彼から奪い去る者は、大いなる危険に陥っている。この権力は、天の聖典の信頼性によってしばしば彼に与えられたものであり、聖典はこの方を天使とも神ともしばしば呼んでいるのである。

De Trinitate 19.8

8

His omnibus etiam illud accedit, ut quomodo illum et Angelum frequenter et Deum posuit Scriptura divina, sic illum et hominem ponat et Deum, exprimens eadem Scriptura divina quod erat futurus, et depingens jam tum in imagine quod habebat esse in substantiae veritate.

PL 3, 923C

これらすべてに加えて、次のこともある。すなわち、神の聖典がこの方をしばしば天使とも神ともしているように、同様にこの方を人間とも神ともしているのである。同じ神の聖典は、この方がやがてそうなるべき者を言い表し、実体の真理において存在することになるものを、すでにその時、像のうちに描き出しているのである。

De Trinitate 19.9

9

Remansit enim, inquit, Jacob solus, et luctabatur homo cum eo usque in mane: et vidit quoniam non potest adversus eum, et tetigit latitudinem femoris Jacob, cum in eum luctaretur et ipse cum eo, et dixit ei: dimitte me, ascendit enim lucifer. Et ille dixit.

PL 3, 923C

聖典は言う。「ヤコブはひとり残った。ひとりの人が夜明けまで彼と格闘した。その人は自分が彼に勝てないと見て取ると、格闘しながらヤコブの腿の幅広い所に触れた。そして彼に言った、『わたしを去らせよ、明けの明星が上ってきたから。』」すると彼は言った――

De Trinitate 19.10

10

Non te dimittam, nisi me benedixeris. Et dixit: Quod est nomen tuum? Et ille dixit, Jacob. Dixitque ei: Non vocabitur jam nunc nomen tuum Jacob, sed Israel erit nomen tuum: quia invaluisti cum Deo, et cum hominibus potens es (Gen. XXXII, 24-27) .

PL 3, 923D

「あなたがわたしを祝福してくれなければ、あなたを去らせません。」すると彼は言った、「お前の名は何か。」彼は言った、「ヤコブです。」すると彼は彼に言った、「お前の名は、もはやヤコブとは呼ばれず、イスラエルという名になるであろう。お前は神に対して強くあり、人々に対して力ある者だからである」(創世記32:24-27)。

De Trinitate 19.11

11

Et adhuc adjicit (Gen. XXXII, 30, 31) : Et vocavit Jacob nomen loci illius, Visio Dei. Vidi enim Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Ortusque est ei sol: mox transivit Visionem Dei; ipse vero claudicabat femore suo.

PL 3, 924A

さらに聖典は付け加える(創世記32:30,31)。「ヤコブはその場所の名を『神の幻』と呼んだ。『わたしは神を顔と顔とを合わせて見た。それでもわたしの魂は救われた』からである。日は彼の上に昇った。彼は『神の幻』を過ぎて進んだ。彼自身は腿のために足を引きずっていた。」

De Trinitate 19.12

12

Homo, inquit, luctabatur cum Jacob. Si homo solitarius, quis est iste? Unde est? Quare cum Jacob contendit atque luctatur? Quid intercesserat? Quid factum fuerat? Quae ratio contentionis istius tantae, tantique certaminis?

PL 3, 924A

聖典は言う、「ひとりの人がヤコブと格闘した」と。もし単なる人間であるならば、この者は何者か。どこから来たのか。なぜヤコブと争い、格闘するのか。何が起こっていたのか。何がなされていたのか。これほど大きな争い、これほど大きな戦いの理由は何であるのか。

De Trinitate 19.13

13

Quare praeterea Jacob, qui ad tenendum hominem cum quo luctabatur fortir invenitur, et benedictionem ab eo quem detinebat postulat quia jam lucifer oritur, ideo postulasse reperitur; nisi quoniam praefigurabatur contentio haec inter Christum et filios Jacob futura, quae in Evangelio dicitur perfecta?

PL 3, 924A

さらに、格闘していた相手を捕らえる力においてはヤコブが勝っていた〔底本は fortir。fortior と読む〕のに、その捕らえていた相手に、明けの明星がすでに昇ったからという理由で祝福を求めた、と分かるのはなぜか。それは、この争いが、キリストとヤコブの子らとの間にやがて起こるべき争いをあらかじめ形どっていたからにほかならない。その争いは福音書において成就したと言われる。

De Trinitate 19.14

14

Contra hunc enim hominem colluctatus est populus Jacob, in qua colluctatione potentior populus est Jacob repertus; quippe cum adversus Christum iniquitatis suae victoriam sit consecutus, quo in tempore, propter facinus quod admisit, incessu fidei propriae et salutis claudicare gravissime incertus et lubricus coepit: qui, quamvis superior damnando Christum repertus, eget tamen ipsius misericordia, eget tamen ipsius benedictione.

PL 3, 924B

実に、ヤコブの民はこの人に対して格闘したのであり、その格闘においてヤコブの民は勝る者と見出された。彼らは、キリストに対して自らの不義の勝利を得たからである。しかしその時、彼らが犯した凶行のゆえに、自らの信仰と救いの歩みにおいて、重く不確かに、ふらつきながら足を引きずり始めたのである。彼らは、キリストを断罪することにおいては勝る者と見出されはしたが、それでもなお、この方の憐れみを必要とし、それでもなおこの方の祝福を必要としている。

De Trinitate 19.15

15

Sed enim hic homo qui cum Jacob luctatus est: Non, inquit, vocabitur etiam nunc nomen tuum Jacob, sed Israel erit nomen tuum. Ac si Israel est homo videns Deum; eleganter ostendebat Dominus quod non tantum homo esset qui colluctabatur tunc cum Jacob, sed et Deus.

PL 3, 924B

実に、ヤコブと格闘したこの人は言った、「お前の名は、もはやヤコブとは呼ばれず、イスラエルという名になるであろう」と。もし「イスラエル」が「神を見る人」を意味するならば、主は、その時ヤコブと格闘していたのが単なる人間ではなく、神でもあったことを、見事に示していたのである。

De Trinitate 19.16

16

Videbat utique Deum Jacob cum quo colluctabatur, quamvis hominem ipsius in colluctatione retineret. Et ut nulla adhuc posset esse dubitatio, interpretationem ipse posuit dicendo: Quia invaluisti cum Deo, et cum hominibus potens es.

PL 3, 924C

ヤコブは、自分が格闘していた相手を、まさしく神として見ていたのである。もっとも、格闘の中ではその人としての面を捉えてはいたのだが。そして、なお何の疑いも残らぬよう、この方自身が「お前は神に対して強くあり、人々に対して力ある者だからである」と言って、その意味を示したのである。

De Trinitate 19.17

17

Ob quam causam hic idem Jacob intelligens jam vim sacramenti et pervidens auctoritatem ejus cum quo luctatus fuisset, nomen loci illius in quo colluctatus est, vocavit Visionem Dei. Superstruxit praeterea causas ad interpretationem Visionis Dei porrigendam.

PL 3, 924C

このゆえに、このヤコブは、すでに秘義の力を理解し、自分が格闘した相手の権威を見通して、格闘した場所の名を「神の幻」と呼んだ。さらに彼は、「神の幻」の意味を差し出すべき理由を積み重ねた。

De Trinitate 19.18

18

Vidi enim, inquit, Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea. Vidit autem Deum cum quo colluctatus est quasi cum homine: sed et hominem quidem quasi victor tenuit; benedictionem autem quasi, a Deo ut inferior, postulavit.

PL 3, 924C

彼は言う、「わたしは神を顔と顔とを合わせて見た。それでもわたしの魂は救われた」と。彼は、あたかも人間と格闘するかのようにして、格闘した相手のうちに神を見た。しかも、人としてのその相手は勝者として捕らえながら、祝福のほうは、劣る者として、神から求めたのである。

De Trinitate 19.19

19

Ita cum Deo et cum homine colluctatus fuit: ac sic colluctatio haec ibi quidem praefigurata est; in Evangelio autem inter Christum et populum Jacob perfecta est: in qua quamvis populus superior inventus sit, minor repertus est dum nocens comprobatus est.

PL 3, 924D

かくして彼は、神とも人とも格闘したのである。この格闘は、その時にはあらかじめ形どられていたにすぎないが、福音書においてはキリストとヤコブの民との間で成就した。その中で、民は勝る者と見出されたにもかかわらず、有罪の者と証されたことによって、より劣る者と見出されたのである。

De Trinitate 19.20

20

Quis dubitabit Christum in quo haec colluctationis figura completa est, non hominem tantum, sed et Deum agnoscere; quandoquidem hominem illum et Deum etiam figura ipsa colluctationis videatur comprobasse?

PL 3, 925A

この格闘の予型が成就したキリストにおいて、単なる人間だけでなく神をも認めることを、誰が疑うであろうか。この格闘の予型そのものが、この方が人であり神でもあることを証しているように見えるのだから。

De Trinitate 19.21

21

Et tamen etiam post haec aeque non cessat eadem Scriptura divina Angelum Deum dicere, et Deum Angelum pronuntiare.

PL 3, 925A

それでもなお、これらの後にも、同じ神の聖典は等しく、天使を神と呼び、神を天使と告げることをやめない。

De Trinitate 19.22

22

Nam (Gen. XLVIII, 14, 15) cum Manassen atque Ephrem filios Joseph benedicturus esset hic ipse Jacob; transversis super capita puerorum manibus collocatis, Deus, inquit, qui pascit me a juventute mea usque in hunc diem, Angelus qui liberavit me ex omnibus malis, benedicat pueros hos.

PL 3, 925A

実に(創世記48:14,15)、この同じヤコブが、ヨセフの子らマナセとエフライムを祝福しようとしたとき、両手を子らの頭の上に交差させて置き、こう言った。「わたしを若い時から今日まで養ってくださった神、わたしをあらゆる災いから救い出してくださった天使が、この子らを祝福してくださいますように。」

De Trinitate 19.23

23

Usque adeo autem eumdem Angelum ponit quem Deum dixerat, ut singulariter in exitu sermonis sui posuerit personam de qua loquebatur, dicendo benedicat pueros hos.

PL 3, 925A

しかも彼は、神と呼んだのと同じ方を天使として置くほどであり、自らの言葉の結びにおいて、語っていた位格を単数で置いて、「この子らを祝福してくださいますように」と言ったのである。

De Trinitate 19.24

24

Si enim alterum Deum, alterum Angelum voluisset intelligi, plurali numero duas personas complexus fuisset: nunc unius personae singularem numerum in benedictione deposuit, ex quo eumdem Deum atque Angelum intelligi voluit.

PL 3, 925B

もし一方を神、他方を天使として、別々に理解させようと望んだのであれば、複数形をもって二つの位格を包んだはずである。しかし今、彼は祝福において単一の位格の単数形を置いた。このことから、彼は同じ方が神でもあり天使でもあると理解させようと望んだのである。

De Trinitate 19.25

25

Sed enim Deus Pater accipi non potest: Deus autem et Angelus, Christus accipi potest. Quem ut hujus benedictionis auctorem etiam transversas super pueros manus Jacob ponendo significavit, quasi pater illorum esset Christus ex quo manus ponere figuram et formam futuram passionis ostendens.

PL 3, 925B

しかし父なる神として理解することはできない。神であり天使でもある方としては、キリストとして理解することができる。ヤコブは、子らの上に手を交差させて置くことによっても、この方をこの祝福を与える方として示した。あたかもキリストが彼らの父であるかのように。この手の置き方によって、やがて来る受難の予型と形とを示しているのである。

De Trinitate 19.26

26

Nemo igitur Christum, sicut Angelum non dubitat dicere, ita etiam Deum haesitet pronuntiare, cum hunc eumdem, et puerorum horum benedictionem, per Sacramentum passionis digestum in figura manuum, et Deum et Angelum intelligat invocatum fuisse.

PL 3, 925B

それゆえ、キリストを天使と呼ぶことを誰も疑わないのと同様に、神と告げることをためらう者もいてはならない。この同じ方が、手の予型のうちに受難の秘義によって整えられたこの子らへの祝福において、神としても天使としても呼び求められたと理解されるのだから。