ノウァティアヌスfl. c. 250

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 3 › De Trinitate

Caput XXIV 第XXIV章

Novatian · De Trinitate · PL 3, 932C · 14 sectiones

De Trinitate 24.1

1

Sed erroris istius haereticorum inde, ut opinor, nata materia est, quia inter Filium Dei et Filium hominis nihil arbitrantur interesse; ne facta distinctione, et Homo et Deus Jesus Christus facile comprobetur.

PL 3, 932C

この異端者たちの誤りは、思うに、次のところから生じている。すなわち彼らは、神の子と人の子との間に何の相違もないと考えているのである。それは、もし区別がなされるなら、イエス・キリストが人でもあり神でもあることが容易に証しされてしまうからにほかならない。

De Trinitate 24.2

2

Eumdem enim atque ipsum, id est hominem filium hominis, etiam Filium Dei volunt videri; ut homo et caro, et fragilis illa substantia eadem atque ipsa Filius Dei esse dicatur.

PL 3, 932C

彼らは、同じその者、すなわち人の子である人間が、神の子でもあると見なされることを望んでいる。それは、人間であり肉であるところの、あの脆い実体そのものが、神の子であると言われるようにするためである。

De Trinitate 24.3

3

Ex quo, dum distinctio filii hominis et Filii Dei nulla secernitur, sed ipse filius hominis Dei Filius vindicatur; homo tantummodo Christus idem atque Filius Dei asseratur.

PL 3, 932C

このことから、人の子と神の子との区別が何ら立てられず、まさに人の子そのものが神の子であると主張されることにより、ただの人間にすぎないキリストが、同時に神の子であると断言されるのである。

De Trinitate 24.4

4

Per quod nituntur excludere: Verbum caro factum est et habitavit in nobis (Joan. I, 14) ; Et vocabitis nomen ejus Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus (Matth. I, 23) .

PL 3, 932D

彼らはこのことによって、次の言葉を締め出そうと努めている。「言葉は肉となって我々のうちに宿った」(ヨハネ1:14)。「そして汝らはその名をエマヌエルと呼ぶであろう、それは『神は我々と共に』と訳される」(マタイ1:23)。

De Trinitate 24.5

5

Proponunt enim atque illa praetendunt, quae in Evangelio Lucae relata sunt, ex quibus asserere conantur, non quod est, sed tantum illud quod volunt esse: Spiritus Sanctus veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi; propterea et quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. I, 35) .

PL 3, 933A

彼らはまた、ルカの福音書に伝えられている事柄を持ち出し、それを盾に取る。そしてそれらの言葉から、実際にあることではなく、自分たちが望むことのみを主張しようと試みている。「聖なる霊が汝の上に臨み、いと高き者の力が汝を覆うであろう。それゆえ、汝から生まれる聖なる者もまた、神の子と呼ばれるであろう」(ルカ1:35)。

De Trinitate 24.6

6

Si ergo, inquiunt, Angelus Dei dicit ad Mariam, quod ex te nascetur sanctum, ex Maria est substantia carnis et corporis; hanc autem substantiam, id est sanctum hoc quod ex illa genitum est, Filium Dei esse proposuit: homo, inquiunt, ipse, et illa caro corporis, illud quod sanctum est dictum, ipsum est Filius Dei.

PL 3, 933A

そこで彼らは言う。もし神の天使がマリアに「汝から生まれる者は聖なる者である」と告げているのなら、肉と肉体の実体はマリアから来ているのであるから、この実体、すなわち彼女から生まれたこの聖なる者こそが神の子であると示されたのだ、と。彼らは言う。この人間そのもの、その肉体の肉、すなわち聖なる者と言われたそのものこそが、神の子そのものなのである、と。

De Trinitate 24.7

7

Ut et cum dicit Scriptura sanctum, Christum filium hominis hominem intelligamus; et cum Filium Dei proponit, non hominem, sed Deum percipere debeamus. Sed enim Scriptura divina, haereticorum et fraudes et furta facile convincit et detegit.

PL 3, 933A

すなわち、聖典が「聖なる者」と言うとき、我々はそれを人の子である人間キリストと理解すべきであり、また聖典が「神の子」と示すときには、人間ではなく神を受け取るべきである、というのである。しかし、神の聖典は、異端者たちの欺きも盗みも、たやすく論破し、暴き出すのである。

De Trinitate 24.8

8

Si enim sic esset tantummodo, Spiritus veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi, propterea quod nascetur es te sanctum, vocabitur Filius Dei; fortasse alio esset nobis genere adversus illos reluctandum, et alia nobis essent argumenta quaerenda et arma sumenda, quibus illorum et insidias et praestigias vinceremus: cum autem ipsa Scriptura coelesti abundans plenitudine sese haereticorum istorum calumniis exuat; facile ipso quod scriptum est nitimur, et errores istos sine ulla dubitatione superamus.

PL 3, 933B

もし本当にただ、「霊が汝の上に臨み、いと高き者の力が汝を覆うであろう。それゆえ、汝から生まれる聖なる者は、神の子と呼ばれるであろう」とだけ言われていたのであれば、我々はおそらく彼らに対して別の仕方で対抗し、彼らの罠と幻惑とを打ち破るための別の論拠を探し求め、別の武器を取らねばならなかったであろう。しかし、聖典そのものが天来の豊かさをもって、これらの異端者たちの中傷から自らを脱け出させているのであるから、我々はまさに書かれているそのことによってたやすく立ち、これらの誤りを何らためらうことなく打ち破るのである。

De Trinitate 24.9

9

Non enim dixit, ut jam expressimus, propterea quod ex te nascetur sanctum; sed adjecit conjunctionem: ait enim, propterea et quod ex te nascetur sanctum; ut illud ostenderet, non principaliter hoc sanctum quod ex illa nascitur, id est istam carnis corporisque substantiam Filium Dei esse, sed consequenter et in secundo loco: principaliter autem Filium Dei esse Verbum Dei incarnatum per illum Spiritum, de quo Angelus refert: Spiritus veniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi.

PL 3, 933B

というのも、既に述べたとおり、聖典は単に「それゆえ、汝から生まれる聖なる者は」とだけ言ったのではなく、接続詞を付け加えたからである。すなわち「それゆえ、汝から生まれる聖なる者もまた」と述べているのである。これによって示そうとしたのは、彼女から生まれるこの聖なる者、すなわちこの肉と肉体の実体こそが第一義的に神の子であるのではなく、二次的に、副次的な位置において神の子であるということであり、第一義的に神の子であるのは、天使が「霊が汝の上に臨み、いと高き者の力が汝を覆うであろう」と告げている、かの霊によって受肉した神の言葉である、ということなのである。

De Trinitate 24.10

10

Hic est enim legitimus Dei Filius qui ex ipso Deo est, qui dum sanctum istud assumit, et sibi Filium hominis annectit, et illum ad se rapit atque transducit, connexione sua et permixtione sociata praestat, et Filium illum Dei facit, quod ille naturaliter non fuit; ut principalitas nominis istius Filius Dei in Spiritu sit Domini, qui descendit et venit; ut sequela nominis in Filio Dei et hominis sit, et merito consequenter hic Filius Dei factus sit, dum non principaliter Filius Dei est.

PL 3, 933C

というのも、正嫡なる神の子とは、神ご自身から出たこの方なのである。この方は、かの聖なる者を受け取り、人の子を御自身に結び付け、それを御自身のもとへ引き寄せ、導き入れることにより、その結合と混合の交わりによって、本来はそうではなかったところの者を神の子とするのである。それゆえ、「神の子」というこの名の第一義的な意味は、降り来たった主の霊にあり、その名の副次的な意味が、神と人との子となったこの方にあるのであって、この方は第一義的に神の子であるのではなく、その結果として当然、神の子とされたのである。

De Trinitate 24.11

11

Atque ideo dispositionem istam Angelus videns, et ordinem istum sacramenti expediens, non sic cuncta confundens ut nullum vestigium distinctionis collocarit, distinctionem posuit, dicendo: Propterea et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei: ne si distributionem istam cum libramentis suis non dispensasset, sed in confuso permixtam reliquisset, vere occasionem haereticis contulisset, ut hominis Filium, qua homo est, eumdem et Dei et hominis Filium pronuntiare deberent.

PL 3, 934A

それゆえ、天使はこの配剤を見て取り、この秘義の秩序を解き明かしつつ、区別の痕跡を何一つ残さぬほどに万事を混同することはせず、区別を立てて、こう言ったのである。「それゆえ、汝から生まれる聖なる者もまた、神の子と呼ばれるであろう」と。もしこの配分をその釣り合いとともに配することなく、混同されたまま曖昧に残していたなら、実に異端者たちに、人であるかぎりでの人の子を、そのまま神の子でもあり人の子でもあると宣言させる機会を与えてしまったであろうからである。

De Trinitate 24.12

12

Nunc autem particulatim exponens tam magni sacramenti ordinem atque rationem, evidenter expressit, ut diceret, et quod ex te nascetur sanctum, vocabitur Filius Dei; probans quoniam Filius Dei descendit: qui dum Filium hominis in se suscepit, consequenter illum Filium Dei fecit; quoniam illum Filius sibi Dei sociavit et junxit.

PL 3, 934A

ところが実際には、天使はこれほど大いなる秘義の秩序と理とを一つひとつ解き明かしながら、「そして汝から生まれる聖なる者もまた、神の子と呼ばれるであろう」と述べることによって、明白にこれを表したのである。これは、神の子が降ったこと、そしてこの方が人の子を御自身のうちに受け取ることによって、その結果としてその者を神の子としたこと、すなわち神の子が、その者を御自身に結び合わせ、連ねたことを証しするものである。

De Trinitate 24.13

13

Ut dum Filius hominis adhaeret in nativitatem Filio Dei; ipsa permixtione feneratum et mutuatum teneret, quod ex natura propria possidere non posset.

PL 3, 934B

それは、人の子が誕生において神の子に密着することにより、その混合そのものによって、自らの本性によっては所有しえなかったものを、貸し与えられ、借り受けたものとして保持するためであった。

De Trinitate 24.14

14

Ac sic facta est Angeli voce, quod nolunt haeretici, inter Filium Dei hominisque, cum sua tamen sociatione, distinctio; urgendo illos uti Christum, hominis Filium, hominem intelligant quoque Dei Filium, et hominem Dei Filium, id est Dei Verbum (sicut scriptum est) Deum accipiant: atque ideo Christum Jesum Dominum, ex utroque connexum (ut ita dixerim), ex utroque contextum atque concretum, et in eadem utriusque substantiae concordia mutui ad invicem foederis confibulatione sociatum, hominem et Deum, Scripturae hoc ipsum dicentis veritate, cognoscant.

PL 3, 934B

かくして、天使の言葉によって、異端者たちの望まぬことではあるが、神の子と人の子との間に、それでいて両者の結び合わせを保ったまま、区別が立てられたのである。これは彼らに、人の子であるキリストを人間であると理解すると同時に神の子でもあると理解させ、また人であり神の子である方、すなわち書かれているとおり神の言葉であるその方を神として受け取らせるよう迫るためである。それゆえ、主イエス・キリストが、いわば両者から結び合わされ、両者から織り成され、凝り合わされ、両実体の同一の一致のうちに、互いの結びつきの相互の契りによって結合された、人であり神である方であることを、聖典がまさにこのことを語るその真理によって、彼らが知るためなのである。