De Trinitate 22.1
Cur autem, licet ad aliam partem disputandi festinare videamur, illum praetereamus apud Apostolum locum?
PL 3, 929Bしかし、たとえ我々が論の別の部分へと急いでいるように見えようとも、なぜ使徒におけるあの箇所を素通りしてよいだろうか。
De Trinitate 22.2
Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est aequalem se Deo esse; sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudine hominum factus, et habitu inventus ut homo: humiliavit se obediens factus usque ad mortem, mortem autem crucis: propterea et Deus illum superexaltavit, et dedit illi nomen quod est super omne nomen; ut in nomine Jesu omne genu flectatur, coelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quoniam Dominus Jesus in gloria est Dei Patris (Philip. II, 6-11) .
PL 3, 929B「彼は神の姿にありながら、神と等しくあることを奪い取るべきこととは考えず、かえって自分自身を空しくして僕の姿を取り、人間と同じ姿になり、人としてのありさまで見出され、自らを低くして死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで従順であった。それゆえ神もまた彼を高く上げ、あらゆる名にまさる名を彼にお与えになった。それは、イエスの名によって、天上のもの、地上のもの、地下のもののあらゆる膝がかがめられ、あらゆる舌が、主イエスは父なる神の栄光のうちにいますと告白するためである」(フィリピ2:6-11)。
De Trinitate 22.3
Qui cum in forma Dei esset, inquit. Si homo tantummodo Christus, in imagine Dei, non in forma Dei relatus fuisset. Hominem enim scimus ad imaginem (Gen. I, 27) , non ad formam Dei factum. Quis ergo est iste, qui in forma Dei, ut diximus, factus est Angelus?
PL 3, 929B「彼は神の姿にありながら」と使徒は言う。もしキリストがただの人間にすぎなかったなら、神の像においてと言われたはずであって、神の姿においてとは言われなかったであろう。なぜなら、我々は人間が神の像に従って造られたのであって(創世記1:27)、神の姿に従って造られたのではないことを知っているからである。それでは、我々が述べたように、神の姿にありながら天使となったこの方は、いったい誰であろうか。
De Trinitate 22.4
Sed nec in Angelis formam Dei legimus, nisi quoniam hic praecipuus atque generosus prae omnibus, Dei Filius, Verbum Dei, imitator omnium paternorum operum, dum et ipse operatur sicut et Pater ejus (Joan. V, 19) , in forma (ut expressimus) est Dei Patris.
PL 3, 929Cしかし、我々は天使たちのうちに神の姿を読み取ることはない。ただし、すべての者にまさって卓越し気高いこの方——神の子、神の言葉、父のすべての業を模す者——が、御自身も父と同じように働かれるかぎりにおいて(ヨハネ5:19)、既に述べたとおり、父なる神の姿にあることは別である。
De Trinitate 22.5
Et merito in forma pronuntiatus est Dei, dum et ipse super omnia, et omnis creaturae divinam obtinens potestatem, et Deus est exemplo Patris: hoc ipsum tamen a Patre proprio consecutus, ut omnium et Deus esset, et Dominus esset, et Deus ad formam Dei Patris ex ipso genitus atque prolatus.
PL 3, 929Cそれゆえ当然、神の姿にあると宣言されている。御自身もまた万物の上にあり、すべての被造物に対して神的な権力を保持し、父に倣って神であるからである。しかし、この方は、万物の神であり主であるというまさにこのことを、御自身の父から受け継いだのであって、父なる神の姿にかたどって、その父から生まれ、発出せしめられた神なのである。
De Trinitate 22.6
Hic ergo quamvis esset in forma Dei, non est rapinam arbitratus aequalem se Deo esse. Quamvis enim se ex Deo Patre Deum esse meminisset, numquam se Deo Patri aut comparavit aut contulit, memor se esse ex suo Patre, et hoc ipsum quod est habere se, quia Pater dedisset.
PL 3, 930Aかくしてこの方は、神の姿にありながらも、神と等しくあることを奪い取るべきこととは考えなかった。なぜなら、御自身が父なる神から神であることを心に留めてはいたが、御自身が父から出た者であることを忘れず、自らが持つまさにその存在そのものも父が与えたものであることを覚えていたので、決して父なる神に自らを比べたり、対等に置いたりすることはなかったからである。
De Trinitate 22.7
Inde denique et ante carnis assumptionem, sed et post assumptionem corporis, post ipsam praeterea resurrectionem, omnem Patri in omnibus rebus obedientiam praestitit, pariter ac praestat.
PL 3, 930Aしたがって実に、肉を受け取る前も、肉体を受け取った後も、さらには復活の後でさえも、この方はあらゆる事柄において父に対しあらゆる従順を示し、今もひとしく示しているのである。
De Trinitate 22.8
Ex quo probatur numquam arbitratum illum esse rapinam quamdam divinitatem, ut aequaret se Patri Deo: quin immo contra, omni ipsius imperio et voluntati obediens atque subjectus, etiam ut formam servi susciperet contentus fuit (hoc est, hominem illum fieri) et substantiam carnis et corporis, quam ex paternorum et secundum hominem delictorum servitute venientem nascendo suscepit: quo tempore se etiam exinanivit, dum humanam conditionis fragilitatem suscipere non recusavit.
PL 3, 930Aこのことから、この方が神性をある種の奪い取るべきものと考え、それによって父なる神に自らを等しくしようとしたことは、決してなかったことが証しされる。それどころか反対に、御自身の父のあらゆる命令と御旨とに従順にして服し、僕の姿を受け取ることすら甘んじて受け入れた。すなわち、かの人間となること、そして祖先たちの罪と人間としての罪とに発する隷属のうちから生まれによって受け取った、肉と肉体の実体を受け入れることであった。まさにそのとき、この方は人間という境遇の脆さを受け入れることを拒まなかったことによって、自らをも空しくしたのである。
De Trinitate 22.9
Quoniam si homo tantummodo natus fuisset, per hoc exinanitus non esset: homo enim nascens augetur, non exinanitur: nam dum incipit esse quod cum non esset habere non potuit, ut diximus, non exinanitur, sed potius augetur atque ditatur.
PL 3, 930Bなぜなら、もしただの人間として生まれたのであれば、そのことによって空しくされることはなかったであろうからである。人間は生まれることによって増し加えられるのであって、空しくされるのではない。既に述べたように、存在しなかったときには持ちえなかったものを持ち始めるのであるから、空しくされるのではなく、むしろ増し加えられ、豊かにされるのである。
De Trinitate 22.10
At si Christus exinanitur in eo quod nascitur, formam servi accipiendo, quomodo homo tantummodo est? de quo verius dictum fuisset, locupletatum illum esse tunc cum nasceretur, non exinanitum; nisi quoniam auctoritas divini Verbi, ad suscipiendum hominem interim conquiescens, nec se suis viribus exercens, dejicit se ad tempus atque deponit, dum hominem fert quem suscepit.
PL 3, 930Bしかし、もしキリストが生まれることにおいて、僕の姿を受け取ることによって空しくされたのであれば、どうしてただの人間でありえようか。もしただの人間であったなら、生まれたそのときに豊かにされたのであって空しくされたのではない、と言う方がより真実であったはずである。それがそうならないのは、神なる言葉の権威が、人間を受け取るためにしばらく静まり、自らの力を働かせることをせず、自らが受け取った人間を身に負うあいだ、しばらくの間自らを低め、退けているからにほかならない。
De Trinitate 22.11
Exinanit se, dum ad injurias contumeliasque descendit, dum audit infanda, experitur indigna: cujus tamen humilitatis adest statim egregius fructus. Accepit enim nomen, quod est super omne nomen, quod utique non aliud intelligimus esse quam nomen Dei.
PL 3, 930Cこの方は、不正や侮辱にまで身を下し、言うに堪えぬことを聞き、値せぬことを経験するあいだ、自らを空しくするのである。しかし、この謙卑には、たちどころに卓越した実りが伴う。すなわち、あらゆる名にまさる名を受けたのであり、我々はこれを神の名にほかならないと理解するのである。
De Trinitate 22.12
Nam cum Dei sit solius esse super omnia, consequens est, ut nomen illud sit super omne, quod est ejus, qui super omnia est, Dei.
PL 3, 931Aなぜなら、万物の上にあることは神おひとりにのみ属することであるから、万物の上にある方、すなわち神の名は、あらゆるものにまさっていることになるからである。
De Trinitate 22.13
Est ergo nomen illud quod super omne nomen est: quod nomen est ejus utique consequenter, qui cum in forma Dei fuisset, non rapinam arbitratus est aequalem se Deo esse.
PL 3, 931Aしたがって、あらゆる名にまさるその名は存在する。そしてその名は、神の姿にありながら、神と等しくあることを奪い取るべきこととは考えなかったその方に、当然属するものである。
De Trinitate 22.14
Neque enim si non est Deus esset Christus, omne se in nomine ejus genu flecteret, coelestium et terrestrium et infernorum: nec visibilia aut invisibilia, aut rerum omnium omnis creatura homini esset subjecta sive substrata, quae se ante hominem esse meminisset.
PL 3, 931Aというのも、もしキリストが神でなかったなら、天上のもの、地上のもの、地下のもののあらゆる膝が、その名のもとにかがめられることはなかったであろうし、目に見えるものであれ見えないものであれ、万物のあらゆる被造物が、自らが人間よりも先にあったことを覚えていながら、人間に服させられ従わされることもなかったであろうからである。
De Trinitate 22.15
Ex quo dum in forma Dei esse Christus dicitur, et dum in nativitatem secundum carnem se exinanisse monstratur, et dum id accepisse nomen a Patre quod sit super omne nomen exprimitur, et dum in nomine ejus omne genu coelestium, terrenorum et infernorum se flectere et curvare monstratur, et hoc ipsum in gloriam Dei Patris, succurrere asseritur: consequenter non ex illo tantum homo est, quia obediens Patri factus est usque ad mortem, mortem autem crucis; sed ex his etiam rebus superioribus divinitatem Christi sonantibus, Dominus Christus Jesus et Deus, quod haeretici nolunt, esse monstratur.
PL 3, 931Aしたがって、キリストが神の姿にあると言われ、肉によって生まれるにあたって自らを空しくしたことが示され、あらゆる名にまさる名を父から受けたことが表され、その名のもとに天上のもの、地上のもの、地下のもののあらゆる膝がかがめられ、身を屈めることが示され、そしてこのことがまさに父なる神の栄光へと寄与すると言われているのであるから、キリストが単に、死に至るまで、しかも十字架の死に至るまで父に従順であったがゆえに人間であるのみならず、これら先に述べた諸事、すなわちキリストの神性を告げ知らせる諸事によっても、異端者たちが望まぬことではあるが、主キリスト・イエスは神でもあることが示されるのである。