De Trinitate 30.1
Et haec quidem de Patre et de Filio et de Spiritu sancto breviter sint nobis dicta, et strictim posita, et non longa disputatione porrecta.
PL 3, 946Aさて、父について、子について、聖なる霊について、我々はこれだけのことを手短に述べ、簡潔に示し、長い論述を延べることはしなかった。
De Trinitate 30.2
Latius enim potuerunt porrigi, et propensiore disputatione produci; quandoquidem ad testimonium, quod ita se habeat fides vera, totum et Vetus et Novum Testamentum possit adduci.
PL 3, 946A実に、これはさらに広く延べ、より力を入れた論述によって導き出すこともできたはずである。真の信仰がこのようにあることの証しとして、旧約の全体も新約の全体も引き合いに出しうるのだから。
De Trinitate 30.3
Sed quia obluctantes adversus veritatem semper haeretici, sincerae traditionis et Catholicae fidei controversiam solent trahere, scandalizati in Christum quod etiam Deus et per Scripturas asseratur, et a nobis hoc esse credatur; merito a nobis (ut omnis a fide nostra auferri possit haeretica calumnia) de eo quod et Deus sit Christus sic est disputandum, ut non impediat Scripturae veritatem; sed nec nostram fidem, qua unus Deus et per Scripturas promitur, et a nobis tenetur et creditur.
PL 3, 946Bしかし、異端者たちは常に真理に逆らって争い、純正な伝承と公同の信仰とをめぐる論争を引き延ばすのを常とする。彼らはキリストについて、聖典によっても神であると主張され、我々によってもそう信じられていることに躓いているのである。それゆえ我々は当然にも(我々の信仰からあらゆる異端の中傷を取り除きうるように)、キリストが神でもあるということについて、聖典の真理を妨げぬように論じねばならない。また、神は唯一であり、そのことが聖典によっても告げられ、我々によっても保たれ信じられているという、我々の信仰をも妨げぬように論じねばならない。
De Trinitate 30.4
Tam enim illi qui Jesum Christum ipsum Deum Patrem dicunt, quam etiam illi qui hominem illum tantummodo esse voluerunt, erroris sui et perversitatis origines et causas inde rapuerunt: quia cum animadverterent scriptum esse quod unus sit Deus, non aliter putaverunt istam tenere se posse sententiam, nisi aut hominem tantum Christum, aut certe Deum Patrem putarent esse credendum.
PL 3, 946B実に、イエス・キリストを父なる神ご自身であると言う者たちも、彼をただの人間に過ぎないとしようとした者たちも、ひとしくそこから自分たちの誤りと曲解との起こりと原因とを引き出したのである。すなわち、神は唯一であると書かれているのを認めたとき、彼らは、キリストはただの人間であると信ずべきか、あるいは確かにキリストこそ父なる神であると信ずべきか、そのいずれかでなければ、この説を保ちえないと考えたのである。
De Trinitate 30.5
Sic enim calumnias suas colligere consueverunt, ut errorem proprium approbare nitantur. Et quidem illi qui Jesum Christum Patrem dicunt, ista praetendunt: Si unus Deus; Christus autem Deus: Pater est Christus, quia unus Deus; si non Pater sit Christus, dum et Deus Filius Christus, duo Dii contra Scripturas introducti esse videantur.
PL 3, 946C実に彼らは、自らの誤りを是認しようと努めて、かくのごとく自分たちの中傷を組み立てるのを常とする。イエス・キリストを父であると言う者たちは、こう主張する。「神は唯一である。しかしキリストは神である。ゆえにキリストは父である、神は唯一であるがゆえに。もしキリストが父でないならば、子なるキリストもまた神であるがゆえに、聖典に反して二人の神が持ち込まれることになろう」と。
De Trinitate 30.6
Qui autem hominem tantummodo Christum esse contendunt, ex diverso sic colligunt: Si alter Pater, alter est Filius: Pater autem Deus, et Christus Deus: non ergo unus Deus, sed duo dii introducuntur pariter, Pater et Filius; ac si unus Deus, consequenter homo Christus, ut merito Pater sit Deus unus.
PL 3, 947Aしかしキリストをただの人間に過ぎないと主張する者たちは、逆の側からこう論じる。「一方が父であり、他方が子であるならば、しかも父は神であり、キリストも神であるならば、神は唯一ではなく、父と子という二人の神がひとしく持ち込まれることになる。ゆえに神が唯一であるならば、結果としてキリストは人間である、そうすることによって父こそ唯一の神であるということが正しく成り立つのだ」と。
De Trinitate 30.7
Re vera quasi inter duos latrones crucifigitur Dominus, quomodo fixus aliquando est: et ita excipit haereticorum istorum ex utroque latere sacrilega convicia.
PL 3, 947Aまことに、主はかつて十字架につけられたときのように、あたかも二人の盗賊の間で十字架につけられるかのごとくである。かくして、これらの異端者たちの瀆聖的な罵声を両側から受けるのである。
De Trinitate 30.8
Sed neque Scripturae sanctae, neque nos causas illis perditionis et caecitatis afferimus, si qua in medio Divinarum Litterarum evidenter posita aut videre nolunt, aut videre non possunt.
PL 3, 947Aしかし、聖書も我々も、彼らの滅びと盲目との原因をもたらしはしない。神の文書のただ中に明白に置かれているものを、彼らが見ようとせず、あるいは見ることができないのだとしても。
De Trinitate 30.9
Nos enim et scimus et legimus et credimus et tenemus unum esse Deum, qui fecit coelum pariter ac terram, quoniam nec alterum novimus, aut nosse (cum nullus sit) aliquando poterimus. Ego sum, inquit, Deus: et non est praeter me justus et salvans (Isa. XLIII, 11) .
PL 3, 947B実に我々は、天と地とをひとしく造られた神が唯一であることを、知り、読み、信じ、保っている。他に神があることを我々は知らないし、(そのような神は存在しないのだから)知ることも決してできないであろう。「わたしは神である。わたしのほかに義なる者、救う者はない」(イザヤ43:11)〔底本の出典表示はイザヤ43:11 だが、引用文は43:11 と45:21 の混成である〕と言われている。
De Trinitate 30.10
Et alio in loco: Ego primus et novissimus, et praeter me non est Deus. Quis sicut ego (Ibid. XLIV, 6, 7) ? Et: Quis mensus est palmo coelum, et terram pugillo? quis suspendit montes in pondere, et nemora in statera (Ibid. XL, 12) ?
PL 3, 947Bまた別の箇所では、「わたしは最初の者にして最後の者、わたしのほかに神はない。誰がわたしのようであろうか」(イザヤ44:6,7)と。また「誰が天を手のひらで測り、地を一握りで量ったか。誰が山々を秤にかけ、森を天秤にかけたか」(イザヤ40:12)と。
De Trinitate 30.11
Et Ezechias: Ut sciant omnes quia tu es Deus solus (Isa. XXXVII, 20) . Ipse praeterea Dominus: Quid me interrogas de bono? unus Deus bonus (Matth. XIX, 17) .
PL 3, 947Bまたヒゼキヤは言う。「すべての者が、汝のみが神であることを知るために」(イザヤ37:20)と。さらに、主ご自身も言われる。「なぜわたしに善について問うのか。善なる者は神ひとりである」(マタイ19:17)と。
De Trinitate 30.12
Apostolus quoque Paulus: Qui solus, inquit, habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem: quem vidit hominum nemo, nec videre potest (I Tim. VI 16) . Et alio in loco: Mediator autem unius non est; Deus autem unus est (Gal. III, 20) .
PL 3, 947B使徒パウロもまた言う。「ただひとり不死を持ち、近づき得ぬ光のうちに住みたもう方。人間のうち誰もこの方を見た者はなく、見ることもできない」(一テモテ6:16)と。また別の箇所では、「仲介者は一者のものではない。しかるに神は唯一である」(ガラテヤ3:20)と。
De Trinitate 30.13
Sed quomodo hoc tenemus et legimus et credimus, sic Scripturarum coelestium nullam partem praeterire debemus: quippe cum etiam illa quae in Scripturis sunt posita Christi divinitatis insignia, nullo modo debemus recusare, ne Scripturarum auctoritatem corrumpendo, integritatem fidei sanctae corrupisse teneamur.
PL 3, 947Cしかし、我々がこのことを保ち、読み、信じるのと同じように、天の聖典のいかなる部分をも見過ごすべきではない。すなわち、聖典のうちに置かれているキリストの神性のしるしをも、決して拒んではならない。聖典の権威を損なうことによって、聖なる信仰の全き姿を損なったと見なされることのないためである。
De Trinitate 30.14
Et hoc ergo credamus, siquidem fidelissimum, Dei Filium Jesum Christum Dominum et Deum nostrum: quoniam, in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum (Joan. I, 1, 2) .
PL 3, 947Cそれゆえ、我々はこれを信じよう。これはこの上なく確かなことである。神の子イエス・キリストは我々の主にして神である。すなわち、「初めに言葉があった。言葉は神とともにあった。言葉は神であった。この方は初めに神とともにあった」(ヨハネ1:1,2)と。
De Trinitate 30.15
Et: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis (Ibid. 14) . Et: Dominus meus et Deus meus (Joan. XX, 28) . Et: Quorum Patres, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in saecula (Rom. IX, 5) . Quid ergo dicemus?
PL 3, 948Aまた「言葉は肉となって、我々のうちに宿った」(ヨハネ1:14)と。また「わが主、わが神」(ヨハネ20:28)と。また「父祖たちは彼らのものであり、肉によればキリストも彼らから出た。この方は万物の上にあって世々に祝すべき神である」(ローマ9:5)と。それでは我々は何と言おうか。
De Trinitate 30.16
Numquid duos Deos Scriptura proponit? Quomodo ergo dicit, quia Deus unus est? Aut numquid non et Christus Deus est? Quomodo ergo, Dominus meus et Deus meus, Christo dictum est?
PL 3, 948A聖典は二人の神を示しているのであろうか。それならば、なぜ神は唯一であると言うのか。あるいは、キリストもまた神ではないというのか。それならば、なぜ「わが主、わが神」とキリストに向かって言われたのか。
De Trinitate 30.17
Totum igitur hoc nisi cum propria veneratione et legitima disputatione teneamus, merito scandalum haereticis praebuisse credemur; non utique ex Sripturarum coelestium vitio quae numquam fallunt, sed humani erroris praesumptione, qua haeretici esse voluerunt.
PL 3, 948Aそれゆえ、我々がこの全体を、ふさわしい崇敬と正当な論述とをもって保たなければ、我々は当然にも異端者たちに躓きを与えたと見なされるであろう。それは、決して欺くことのない天の聖典の欠陥によるのではなく、彼らが異端者であろうとした人間的な誤りの思い込みによるのである。
De Trinitate 30.18
Et in primis illud retorquendum in istos qui duorum nobis Deorum controversiam facere praesumunt. Scriptum est quod negare non possunt, quoniam unus est Dominus (Deut. VI, 4; Ephes. IV, 5) . De Christo ergo quid sentiunt? Dominum esse, aut illum omnino non esse?
PL 3, 948Bそこでまず、我々に二人の神をめぐる論争を仕掛けようとする彼らに、こう切り返さねばならない。「主は唯一である」(申命記6:4;エフェソ4:5)と書かれていることは、彼らも否定できない。それでは、キリストについて彼らはどう考えるのか。主であるのか、それとも全く主ではないのか。
De Trinitate 30.19
Sed Dominum illum omnino non dubitant: ergo si vera est illorum ratiocinatio, jam duo sunt Domini. Quomodo igitur jam secundum Scripturas, unus est Dominus?
PL 3, 948Bしかし、彼らはこの方が主であることを全く疑わない。ゆえに、もし彼らの推論が真であるならば、すでに主は二人いることになる。それでは、聖典によればどうして主は唯一なのか。
De Trinitate 30.20
Et Magister unus (Matth. XXIII, 8, 10) Christus est dictus, at tamen legimus, quod Magister sit etiam apostolus Paulus (II Tim. I, 11) . Non ergo jam unus Magister: duos enim Magistros secundum ista colligimus.
PL 3, 948Bまた、キリストのみが唯一の師(マタイ23:8,10)と呼ばれているが、しかし我々は、使徒パウロもまた師であると書かれているのを読む(二テモテ1:11)。それゆえ、もはや師は唯一ではないことになる。この論法によれば、我々は師が二人いることになるからである。
De Trinitate 30.21
Quomodo igitur secundum Scripturas unus Magister Christus? Unus in Scripturis bonus dictus est Deus (Matth. XIX, 17; Marc. X, 18; Luc. XVIII, 19) ; sed iisdem in Scripturis bonus etiam Christus positus est.
PL 3, 948Bそれでは、聖典によればどうしてキリストのみが師なのか。聖典において、善なる者は神ひとりであると言われている(マタイ19:17;マルコ10:18;ルカ18:19)。しかし同じ聖典において、キリストもまた善なる者とされている。
De Trinitate 30.22
Non igitur, si recte colligunt, unus bonus, sed etiam duo boni. Quomodo igitur secundum Scripturarum fidem, unus bonus esse refertur?
PL 3, 948Cしたがって、もし彼らが正しく論じているのなら、善なる者は唯一ではなく、二人の善なる者がいることになる。それでは、聖典の信頼性に従えば、どうして善なる者は唯一であると言われるのか。
De Trinitate 30.23
At si non putant aliqua ratione offici posse ei quod unus Dominus est, per id quod est Dominus et Christus; neque ei quod unus est Magister, per illud quod est Magister et Paulus; aut illi quod unus est bonus, per illud quod bonus sit nuncupatus et Christus: eadem ratione intelligant offici non posse ab illo quod unus est Deus, ei quod Deus pronuntiatus est et Christus.
PL 3, 948Cしかし、もし彼らが、主が唯一であるということは、主と呼ばれる者にキリストもまた含まれることによって何ら損なわれえないと考え、師が唯一であるということも、師と呼ばれる者にパウロもまた含まれることによって損なわれえないと考え、善なる者が唯一であるということも、善なる者と呼ばれる者にキリストもまた含まれることによって損なわれえないと考えるのであれば、同じ理由によって、キリストもまた神と告げられているということが、神は唯一であるということによって損なわれえない、と理解すべきである。