De Trinitate 23.1
Hoc in loco licebit mihi argumenta etiam ex aliorum haereticorum parte conquirere. Firmum est genus probationis, quod etiam ab adversario sumitur, ut veritas etiam ab ipsis inimicis veritatis probetur.
PL 3, 931Cこの箇所において、私は他の異端者たちの側からも論拠を集めることが許されるであろう。敵対者からさえも取られる証明の種類は堅固である。それは、真理がその真理の敵そのものによってさえも証しされるからである。
De Trinitate 23.2
Nam usque adeo hunc manifestum est in Scripturis esse Deum tradi, ut plerique haereticorum, divinitatis ipsius magnitudine et veritate commoti, ultra modum extendentes honores ejus, ausi sint non Filium, sed ipsum Deum Patrem promere vel putare.
PL 3, 931Cというのも、この方が聖典において神であると伝えられていることはこれほどまでに明白であるので、多くの異端者たちは、その神性の大きさと真実さに心を動かされ、その栄誉を度を超えて押し広げ、あえて子ではなく、まさに父なる神ご自身であると言い表し、あるいはそう考えるに至ったほどだからである。
De Trinitate 23.3
Quod, etsi contra Scripturarum veritatem est, tamen divinitatis Christi argumentum grande atque praecipuum est; qui usque adeo Deus, sed qua Filius Dei natus ex Deo, ut plerique illum (ut diximus) haeretici ita Deum acceperint, ut, non Filium, sed Patrem pronuntiandum putarint.
PL 3, 931Cこの考えは、たとえ聖典の真理に反するものであっても、キリストの神性についての大きく、かつ卓越した論拠である。この方は、神から生まれた神の子として神であることがこれほどまでに明らかであるので、既に述べたとおり、多くの異端者たちはこの方をあまりに神として受け取り、子ではなく父と宣言すべきだと考えるに至ったのである。
De Trinitate 23.4
Aestiment ergo an hic sit Deus, cujus auctoritas tantum movit quosdam, ut putarent illum ut diximus superius, jam ipsum Patrem Deum; effrenatius et effusius in Christo divinitatem confiteri, ad hoc illos manifesta Christi divinitate cogente, ut quem Filium legerent quia Deum animadverterent, Patrem putarent.
PL 3, 931Dそれゆえ、この方が神であるかどうかを推し量るがよい。その権威はある人々をこれほどまでに動かし、既に上で述べたとおり、この方を既に父なる神そのものであると考えさせたのである。彼らは、キリストにおける神性を野放図なまでに、あふれるばかりに告白したのであるが、それは、キリストの神性があまりに明白であったために彼らを駆り立て、聖典において子と読んでいたはずの方を、神であると認めたがゆえに、父と考えさせるに至ったのである。
De Trinitate 23.5
Alii quoque haeretici usque adeo Christi manifestam amplexati sunt divinitatem, ut dixerint illum fuisse sine carne, et totum illi susceptum detraxerint hominem, ne decoquerent in illo divini nominis potestatem, si humanam illi sociassent, ut arbitrabantur, nativitatem: quod tamen nos non probamus; sed argumentum afferimus usque adeo Christum esse Deum, ut quidam illum, subtracto homine, tantummodo putarint Deum; quidam autem ipsum crediderint Patrem Deum: cum ratio et temperamentum Scripturarum coelestium, Christum ostendant Deum, sed qua Filium Dei, et assumpto a Deo etiam Filio hominis, credendum et hominem.
PL 3, 932A他の異端者たちもまた、キリストの明白な神性をこれほどまでに抱き締めたので、この方には肉がなかったと言い、この方が受け取った人間の全体を、この方から取り去ってしまった。それは、もし人間としての誕生をこの方に結び付けたなら、神の名の力をこの方において損なうことになる、と彼らが考えたからである。もっとも、我々はこのことを是とするものではない。しかし、我々はここに、キリストが神であることがこれほどまでに明白であるので、ある者たちは人間を取り去った上でただ神であるとのみ考え、また別の者たちはこの方をまさに父なる神であると信じるに至った、という論拠を提示するのである。それに対し、天上の聖典の理とその調和が示すのは、キリストは神であるが神の子としてであり、また人の子もまた神によって受け取られた以上、人間でもあると信じられねばならないということである。
De Trinitate 23.6
Quoniam si ad hominem veniebat ut mediator Dei et hominum esse deberet, oportuit illum cum eo esse, et Verbum carnem fieri, ut in semet ipso concordiam confibularet terrenorum pariter atque coelestium, dum utriusque partis in se connectens pignora, et Deum homini, et hominem Deo copularet; ut merito Filius Dei per assumptionem carnis Filius hominis, et Filius hominis per receptionem Dei Verbi Filius Dei effici possit.
PL 3, 932Bなぜなら、もしこの方が神と人との仲介者であるべく人間のもとに来たのであれば、この方が人間と共にあり、言葉が肉となる必要があったからである。それは、この方が御自身のうちに、地上のものと天上のものとの一致を結び合わせ、双方の側からの保証を御自身のうちに連結させることにより、神を人間に、人間を神に結び付けるためであった。それゆえ当然、神の子は肉を受け取ることによって人の子となり、人の子は神の言葉を受け取ることによって神の子となることができたのである。
De Trinitate 23.7
Hoc altissimum atque reconditum sacramentum ad salutem generis humani ante saecula destinatum, in Domino Jesu Christo Deo et homine invenitur impleri, quo conditio generis humani ad fructum aeternae salutis posset adduci.
PL 3, 932B世々の前から人類の救いのために定められていたこの上なく高く、かつ隠されたこの秘義は、神であり人である主イエス・キリストにおいて成就していることが見出される。それによって、人類の境遇が永遠の救いという実りへと導かれうるためである。